Humanitext Reader

奥维德 · 女杰书简 §12.142-12.212

目睹伊阿颂的婚礼与美狄亚的复仇誓言

第 26 段,共 54 段 · 拉丁语

内容简介

美狄亚目睹了伊阿颂的婚礼游行,深感绝望,并哀叹自己虽能驯服各种怪物却无法留住丈夫的心。她以孩子为由哀求复合,同时自豪地历数自己的付出,并对他的背叛发出了恐怖的复仇警告。

§12.142Sed tamen in toto pectore frigus erat.
然而,我的整个胸膛里却是一片冰凉。
§12.143Turba ruunt et 'Hymen,' clamant, 'Hymenaee!' frequenter —
人群奔跑着,频频高喊:“婚神啊,许墨奈俄斯!
§12.144Quo propior vox haec, hoc mihi peius erat.
”—— 这声音越是逼近,我便越是感到痛苦。
§12.145Diversi flebant servi lacrimasque tegebant — §12.146Quis vellet tanti nuntius esse mali?
奴仆们四散哭泣,掩饰着他们的泪水—— 谁会愿意做这般弥天大难的送信人呢?
§12.147Me quoque, quidquid erat, potius nescire iuvabat; §12.148Sed tamquam scirem, mens mea tristis erat, §12.149Cum minor e pueris (casu studione videndi §12.150Constitit ad geminae limina prima foris) §12.151'Huc modo, mater, adi! pompam pater,' inquit, 'Iason
对我而言,无论那是什么,也宁愿懵懂无知;但就好像我已经知晓一般,我的心沉重无比,这时,孩子们中较小的一个(出于偶然,抑或因强烈的好奇,停在双扇大门的门槛前)说道:“母亲,快到这儿来!
§12.152Ducit et adiunctos aureus urget equos!'
父亲伊阿颂,”他说,“正引领着游行队伍,他身披金甲,正驱赶着套好的骏马!
§12.153Protinus abscissa planxi mea pectora veste, §12.154Tuta nec a digitis ora fuere meis.
” 我顿时撕裂衣裳,捶打自己的胸膛,我的脸庞也未能免遭我指爪的抓挠。
§12.155Ire animus mediae suadebat in agmina turbae §12.156Sertaque conpositis demere rapta comis; §12.157Vix me continui, quin dilaniata capillos
我的心意怂恿我冲入人群之中,夺下并扯碎他们精心梳理的头发上的花冠;我好不容易才克制住自己,免于披头散发地叫喊“他是我的!
§12.158Clamarem 'meus est!' iniceremque manus.
”并对你动手。
§12.159Laese pater, gaude! Colchi gaudete relicti!
被伤害的父亲啊,高兴吧! 被抛弃的科尔客斯人啊,欢呼吧!
§12.160Inferias umbrae fratris habete mei;
我那兄弟的亡魂啊,收下这祭奠的供物吧!
§12.161Deseror amissis regno patriaque domoque §12.162Coniuge, qui nobis omnia solus erat!
我遭到了遗弃,失去了王国、祖国、家园,还有我的丈夫,他曾独自撑起我生命的全部!
§12.163Serpentis igitur potui taurosque furentes; §12.164Unum non potui perdomuisse virum, §12.165Quaeque feros pepuli doctis medicatibus ignes, §12.166Non valeo flammas effugere ipsa meas.
既然如此,我能驯服巨蛇和狂怒的公牛;却没能彻底征服唯一的一个男人,曾以精妙的药剂击退烈火的我,如今自己却无力逃脱自身的欲火。
§12.167Ipsi me cantus herbaeque artesque relinquunt; §12.168Nil dea, nil Hecates sacra potentis agunt.
连我的符咒、草药和方术都背弃了我;女神无能为力,强大的赫卡忒的神圣祭礼也毫无效验。
§12.169Non mihi grata dies; noctes vigilantur amarae, §12.170Et tener a misero pectore somnus abest.
白昼对我毫无乐趣;苦涩的黑夜只能彻夜不眠,温柔的睡眠从我悲惨的胸中悄然离去。
§12.171Quae me non possum, potui sopire draconem; §12.172Utilior cuivis quam mihi cura mea est.
我无法让自己安眠,却曾能抚平那条巨龙;我的医术对任何人都比对我自己更有用。
§12.173Quos ego servavi, paelex amplectitur artus, §12.174Et nostri fructus illa laboris habet.
我所救活的躯体,如今却被情妇紧紧拥抱,我们的劳动果实,如今正由她一人独享。
§12.175Forsitan et, stultae dum te iactare maritae §12.176Quaeris et iniustis auribus apta loqui, §12.177In faciem moresque meos nova crimina fingas.
也许,当你企图向你那愚蠢的妻子夸耀自己、投其不公的偏见之所好而说话时,你会针对我的容貌与性格捏造出新的罪名。
§12.178Rideat et vitiis laeta sit illa meis!
让她嘲笑吧,让她因我的缺陷而快乐吧!
§12.179Rideat et Tyrio iaceat sublimis in ostro — §12.180Flebit et ardores vincet adusta meos!
让她嘲笑,让她高高在上地躺在推罗紫红的大衣上吧—— 她终将哭泣,她被焚烧的痛苦将超过我炽烈的怒火!
§12.181Dum ferrum flammaeque aderunt sucusque veneni, §12.182Hostis Medeae nullus inultus erit!
只要铁刃、烈火和毒液依然存在,没有任何美狄亚的仇敌能够逃脱报复!
§12.183Quodsi forte preces praecordia ferrea tangunt, §12.184Nunc animis audi verba minora meis!
但若万一哀求能打动你钢铁般的肺腑,那么现在,就请听听我那比我的骄傲更为谦卑的言辞吧!
§12.185Tam tibi sum supplex, quam tu mihi saepe fuisti, §12.186Nec moror ante tuos procubuisse pedes.
如今我对你俯首哀求,正如你当年屡次向我求告一般,我毫不迟疑地跪倒在你的脚前。
§12.187Si tibi sum vilis, communis respice natos; §12.188Saeviet in partus dira noverca meos.
如果你在你眼中一钱不值,也请顾念我们共同的儿女;狠毒的继母必会残害我生下的骨肉。
§12.189Et nimium similes tibi sunt, et imagine tangor, §12.190Et quotiens video, lumina nostra madent.
而且他们长得太像你了,那面庞打动了我,每当我看见他们,我的双眼便会湿润。
§12.191Per superos oro, per avitae lumina flammae, §12.192Per meritum et natos, pignora nostra, duos — §12.193Redde torum, pro quo tot res insana reliqui;
凭着上苍诸神,凭着我祖父太阳神的光焰,凭着我的恩德,以及我们那作为纽带的两个孩子—— 还我婚床!
§12.194Adde fidem dictis auxiliumque refer!
为了它,我曾如疯狂般抛弃了那么多东西;践行你的诺言,重新带回你的协助吧!
§12.195Non ego te inploro contra taurosque virosque, §12.196Utque tua serpens victa quiescat ope; §12.197Te peto, quem merui, quem nobis ipse dedisti, §12.198Cum quo sum pariter facta parente parens.
我并非在哀求你对抗公牛与武士,亦非求你相助去降伏并安抚巨蛇;我所寻求的是你,这是我理所应得的、由你亲自许配给我的你,是与你一同,作为父母而生儿育女的那个你。
§12.199Dos ubi sit, quaeris? campo numeravimus illo,
你问我的嫁妆在哪里?
§12.200Qui tibi laturo vellus arandus erat.
我们已在那片田地上付清了,就是当年为了夺取羊毛,你必须去耕耘的那片土地。
§12.201Aureus ille aries villo spectabilis alto §12.202Dos mea, quam, dicam si tibi 'redde!,' neges.
那只因羊毛厚实而令人瞩目的金色公羊,便是我的嫁妆;若我对你说明“还给我! ”,你必会拒绝。
§12.203Dos mea tu sospes; dos est mea Graia iuventus!
我的嫁妆是平安无事的你;我的嫁妆是希腊的青年一代!
§12.204I nunc, Sisyphias, inprobe, confer opes!
去吧,无耻之徒,去与那西绪福斯式的财富攀比吧!
§12.205Quod vivis, quod habes nuptam socerumque potentis, §12.206Hoc ipsum, ingratus quod potes esse, meum est.
你得以活着,你拥有一位权势显赫的妻子和岳父,乃至这件能让你忘恩负义的事本身,都是我所赐予的。
§12.207Quos equidem actutum — sed quid praedicere poenam
对那些人,我确实会立刻——但预先宣告惩罚又有什么用呢?
§12.208Attinet? ingentis parturit ira minas.
愤怒正孕育着巨大的威胁。
§12.209Quo feret ira, sequar! facti fortasse pigebit —
无论愤怒将我带向何方,我都会顺从!
§12.210Et piget infido consuluisse viro.
或许我终会为所做的事后悔—— 但为了不贞之夫而为其考量,我也早已追悔莫及。
§12.211Viderit ista deus, qui nunc mea pectora versat!
且让如今正翻扰我心潮的神明去见证这一切吧!
§12.212Nescio quid certe mens mea maius agit!
毫无疑问,我的灵魂正在谋划着某种更惊人的风暴!

词汇与语法注释

  1. §12.149cum ... constitit — “逆转的 cum”从句(cum inversum)。主句用未完成过去时等描绘背景,而突发事件则通过带有直说法语气完成时(constitit)的从句引入。
  2. §12.157quin ... Clamarem — 紧跟在表示阻碍或克制的表达(vix me continui)之后的 quin 从句。此外,“dilaniata capillos”采用了模仿希腊语宾格(关系宾格)的用法,意为“在头发被扯乱的状态下”。
  3. §12.163Serpentis igitur potui — 动词省略。在此处需要先期补充下一行的“perdomuisse”作为紧跟在“potui”之后的动词不定式,或者理解为省略了“domare”等一般的驯服动词。
  4. §12.198pariter facta parente parens — 夺格的“parente”(“作为父母的你/与作为父母的你一起”)与主格的“parens”(“成为父母的我”)并置,通过巧妙的同音异义构造(polyptoton),强调美狄亚与伊阿颂通过孩子建立起了平等的父母关系。
  5. §12.205Quod vivis ... hoc ipsum ... meum est — 由“quod”引导的名词从句(“你得以活着”、“你拥有……”)作为主句主语指示代词“hoc ipsum”的同位语起作用。

引用这一段

奥维德, 女杰书简 §12.142-12.212. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.humanitext-lat2:12.142-12.212

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。