Humanitext Reader

奥维德 · 爱经 §3.3.1-3.3.48

叹情人违誓欺神而美貌依旧

第 40 段,共 53 段 · 拉丁语

内容简介

诗人抱怨他的情人虽然立下假誓欺骗神明,但其美貌依旧完好无损,并感叹神明对美女过于宽容。

§3.3.1Esse deos, i, crede — fidem iurata fefellit, §3.3.2Et facies illi, quae fuit ante, manet!
“神明是存在的,去吧,相信吧——她立下重誓却违背了诺言,而她那先前的容颜却依旧完好无损!
§3.3.3Quam longos habuit nondum periura capillos, §3.3.4Tam longos, postquam numina laesit, habet.
在尚未背弃誓言时她拥有多么修长的秀发,在亵渎神明之后,她依然保有那般修长的发丝。
§3.3.5Candida candorem roseo suffusa rubore §3.3.6Ante fuit — niveo lucet in ore rubor.
此前她洁白无瑕,那白皙中泛着玫瑰般的红晕—— 如今那红晕依然在她雪白的脸庞上闪耀。
§3.3.7Pes erat exiguus — pedis est artissima forma.
她的脚曾经娇小——而今她脚的曲线依然极为纤巧。
§3.3.8Longa decensque fuit — longa decensque manet.
她曾身材修长、端庄优雅——如今依然修长而优雅。
§3.3.9Argutos habuit — radiant ut sidus ocelli, §3.3.10Per quos mentita est perfida saepe mihi.
她曾有一双灵动的眼睛——如今那双明眸依然如星辰般璀璨,那不贞的女子曾多次通过那双眼睛向我撒谎。
§3.3.11Scilicet aeterni falsum iurare puellis §3.3.12Di quoque concedunt, formaque numen habet.
想必永恒的神明们也容许姑娘们立下假誓,而美貌本身就拥有神圣的力量。
§3.3.13Perque suos illam nuper iurasse recordor §3.3.14Perque meos oculos: en doluere mei!
我还记得她不久前曾指着自己的眼睛起誓,同时也指着我的眼睛起誓:看啊,我的眼睛承受了痛苦!
§3.3.15Dicite, di, si vos inpune fefellerat illa, §3.3.16Alterius meriti cur ego damna tuli?
神明啊,请告诉我说,如果她欺骗了你们却不受惩罚,为何要由我来承受他人行径带来的苦果?
§3.3.17An non invidiae vobis Cepheia virgo est,
难道刻普斯之女(安德洛墨达)不曾是你们的耻辱吗?
§3.3.18Pro male formosa iussa parente mori?
她因为母亲那愚蠢自负的美貌而被判处死刑。
§3.3.19Non satis est, quod vos habui sine pondere testis,
我把你们当作毫无分量的证人,这难道还不够吗?
§3.3.20Et mecum lusos ridet inulta deos?
还是说她不受惩罚地嘲笑被我们一同愚弄的神明,这也无伤大雅?
§3.3.21Ut sua per nostram redimat periuria poenam, §3.3.22Victima deceptus decipientis ero?
为了用我的惩罚来赎她犯下的假誓,我这个被骗的人难道还要成为那骗人者的祭品吗?
§3.3.23Aut sine re nomen deus est frustraque timetur §3.3.24Et stulta populos credulitate movet; §3.3.25Aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas §3.3.26Et nimium solas omnia posse iubet.
要么“神”只是个虚无的名称,人们枉自敬畏它,并以愚蠢的迷信驱使着世人;要么,如果真的有神,他必然宠爱娇嫩的姑娘,并且极其放任她们,唯独准许她们拥有一切支配力量。
§3.3.27Nobis fatifero Mavors accingitur ense; §3.3.28Nos petit invicta Palladis hasta manu.
针对我们,马沃尔斯(马尔斯)佩戴着致命的宝剑;帕拉斯(雅典娜)无敌的手挥舞着长矛向我们袭来。
§3.3.29Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus; §3.3.30In nos alta Iovis dextera fulmen habet.
针对我们,阿波罗弯曲起他那柔韧的强弓;对准我们,尤皮特(朱庇特)高举的右手紧握着雷霆。
§3.3.31Formosas superi metuunt offendere laesi §3.3.32Atque ultro, quae se non timuere, timent.
天上的神明即便受到冒犯,也害怕得罪美丽的女子,反倒去害怕那些不曾畏惧过神明的人。
§3.3.33Et quisquam pia tura focis inponere curat?
既然如此,还有谁愿意在祭坛上奉献虔诚的香火?
§3.3.34Certe plus animi debet inesse viris!
诚然,男子汉理应拥有更坚强的傲骨!
§3.3.35Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces §3.3.36Missaque periuras tela ferire vetat.
尤皮特用他的烈火轰击圣林与城堡,却不许那掷出的雷霆击中立下假誓的女子。
§3.3.37Tot meruere peti — Semele miserabilis arsit!
有那么多(背誓的女子)本该受到惩罚——可怜的塞墨勒却被烧成了灰烬!
§3.3.38Officio est illi poena reperta suo; §3.3.39At si venturo se subduxisset amanti, §3.3.40Non pater in Baccho matris haberet opus.
对她而言,惩罚竟是因为她顺从了爱人的请求;可是,如果她当初躲开那即将到来的情人,父亲在养育巴克斯时,也就不必承担母亲的职责了。
§3.3.41Quid queror et toto facio convicia caelo?
我为何要抱怨,并对整个天空发出痛骂?
§3.3.42Di quoque habent oculos, di quoque pectus habent!
神明也有双眼,神明也有凡心!
§3.3.43Si deus ipse forem, numen sine fraude liceret §3.3.44Femina mendaci falleret ore meum; §3.3.45Ipse ego iurarem verum iurare puellas §3.3.46Et non de tetricis dicerer esse deus.
如果我自己就是神明,女子即便用虚伪的巧言来欺骗我的神威,也应当被免于处罚;我自己甚至会发誓,证明姑娘们说的全是实话,绝不让人说我是那些冷酷无情的神明之一。
§3.3.47Tu tamen illorum moderatius utere dono — §3.3.48Aut oculis certe parce, puella, meis!
尽管如此,姑娘啊,你还是稍微克制地使用他们赐予的礼物吧—— 或者,至少请怜惜一下我的双眼吧! ”

词汇与语法注释

  1. 3.3.1i — 动词 ire(去)的单数第二人称现在命令式。此处并非表示实际的移动,而是作为一种语气助词,用来加强紧接着的命令式 crede(相信),表达无奈、催促或讽刺(“去吧,相信吧”)。
  2. 3.3.5candoren suffusa — 所谓“希腊式宾格”(关系宾格),完成时被动分词 *suffusa* 支配宾格 *candorem*,意为“(在白皙的肤色上)被红晕所浸染”。
  3. 3.3.17invidiae vobis — 双与格句法。*vobis* 是关系与格(对你们而言),*invidiae* 是目的/结果与格(成为指责/怨恨的对象)。
  4. 3.3.31laesi — 修饰主语 *superi*(天神)的完成时分词,在此处具有让步意味,译为“虽然(被)触犯了”。
  5. 3.3.39subduxisset... haberet — 混合虚拟条件句。条件从句(protasis)使用虚拟式过去完成时(*subduxisset*),表示与过去事实相反的假设;主句(apodosis)则使用虚拟式未完成时(*haberet*),表示与现在事实相反的持续状态。

引用这一段

奥维德, 爱经 §3.3.1-3.3.48. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:3.3.1-3.3.48

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。