Humanitext Reader

奥维德 · 爱经 §3.2.1-3.2.84

竞技场看台上对女子的求爱

第 39 段,共 53 段 · 拉丁语

内容简介

诗人在大竞技场的观众席上,向身旁的绝色女子献隐勤,并借着战车竞赛的起伏来抒发自己的爱慕之情。

§3.2.1'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum; §3.2.2Cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor.
“我坐在这里,并不是为了做名马的拥趸;然而,我祈祷你所支持的那个人能够获胜。
§3.2.3Ut loquerer tecum veni, tecumque sederem, §3.2.4Ne tibi non notus, quem facis, esset amor.
我来是为了能和你说话,和你坐在一起,免得你所唤起的爱,不为你所知。
§3.2.5Tu cursus spectas, ego te; spectemus uterque §3.2.6Quod iuvat, atque oculos pascat uterque suos.
你看着比赛,我看着你;让我们各自看着让我们愉悦的事物,让每个人都饱览自己的眼福。
§3.2.7O, cuicumque faves, felix agitator equorum!
哦,不论你支持谁,那幸运的驭手啊!
§3.2.8Ergo illi curae contigit esse tuae?
那么,他竟有幸成为你关注的对象吗?
§3.2.9Hoc mihi contingat, sacro de carcere missis
愿这样的幸运也能降临于我。
§3.2.10Insistam forti mente vehendus equis, §3.2.11Et modo lora dabo, modo verbere terga notabo, §3.2.12Nunc stringam metas interiore rota.
当马儿从神圣的起点被放出时,我将以坚毅的心驾车前行,时而放松缰绳,时而用鞭子抽打马背,现在我要用内侧的车轮擦过标志柱。
§3.2.13Si mihi currenti fueris conspecta, morabor, §3.2.14Deque meis manibus lora remissa fluent.
如果我在奔驰时看见了你,我会驻足不前,松开的缰绳也会从我的手中滑落。
§3.2.15At quam paene Pelops Pisaea concidit hasta, §3.2.16Dum spectat vultus, Hippodamia, tuos!
啊,佩洛普斯差一点就倒在皮萨的矛下,希波达弥亚啊,当他注视着你的容颜时!
§3.2.17Nempe favore suae vicit tamen ille puellae.
确实,他最终还是靠着他姑娘的支持获胜了。
§3.2.18Vincamus dominae quisque favore suae!
让我们每个人都靠着自己女主人的支持获胜吧!
§3.2.19Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi.
你为何徒劳地退缩? 界线强迫我们紧挨在一起。
§3.2.20Haec in lege loci commoda circus habet — §3.2.21Tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae; §3.2.22Contactu lateris laeditur ista tui.
根据此地的规矩,竞技场有着这样的便利—— 不过,右边的你,不论是谁,请对这姑娘留情;你的身体触碰到了她,让她感到不适。
§3.2.23Tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura, §3.2.24Si pudor est, rigido nec preme terga genu!
你也是,在我们后面观看的你,请缩回你的腿,如果你还有羞耻心,就不要用你坚硬的膝盖顶她的背!
§3.2.25Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra.
可是,你的外衣在地上拖得太低了。
§3.2.26Collige — vel digitis en ego tollo meis!
把它提起来——或者看吧,我用自己的手指帮你提起来!
§3.2.27Invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas; §3.2.28Quoque magis spectes — invida vestis eras!
你真是件令人嫉妒的衣服,遮挡了这么美丽的双腿;为了能让你看得更多——你真是件令人嫉妒的衣服!
§3.2.29Talia Milanion Atalantes crura fugacis §3.2.30Optavit manibus sustinuisse suis.
这样的双腿,米拉尼翁曾渴望用自己的双手去抚摸那奔跑迅速的阿塔兰忒的双腿。
§3.2.31Talia pinguntur succinctae crura Dianae §3.2.32Cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras.
束起衣裳的狄安娜的双腿就是这样被描绘的,当她自己更加勇猛地追赶凶猛的野兽时。
§3.2.33His ego non visis arsi; quid fiet ab ipsis?
这些看不见时我已经燃起烈火;若是亲眼看见,又会如何?
§3.2.34In flammam flammas, in mare fundis aquas.
你这是在烈火中添柴,往大海里倒水。
§3.2.35Suspicor ex istis et cetera posse placere, §3.2.36Quae bene sub tenui condita veste latent.
我从这些推测,其他部分也一定令人心醉,那些在薄薄的外衣下隐藏得很好的部分。
§3.2.37Vis tamen interea faciles arcessere ventos?
不过,在此期间,你想招来一阵微风吗?
§3.2.38Quos faciet nostra mota tabella manu.
我用手摇动这块小板,就能带起风来。
§3.2.39An magis hic meus est animi, non aeris aestus, §3.2.40Captaque femineus pectora torret amor?
还是说,这并非空气的燥热,而是我内心的狂热,是对女子的爱火在灼烧我被俘获的心灵?
§3.2.41Dum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis.
我说话时,轻轻的尘土落在了你白色的衣服上。
§3.2.42Sordide de niveo corpore pulvis abi!
肮脏的尘土,快从她雪白的身体上离开!
§3.2.43Sed iam pompa venit — linguis animisque favete!
但现在仪仗队来了——请保持肃静与虔敬!
§3.2.44Tempus adest plausus — aurea pompa venit.
鼓掌的时候到了——金色的仪仗队来了。
§3.2.45Prima loco fertur passis Victoria pinnis — §3.2.46Huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor!
排在首位的是展翅的胜利女神维克托里亚—— 请到这里来,女神啊,让我这恒久的爱获得胜利!
§3.2.47Plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis!
向尼普顿鼓掌吧,你们这些过分信任波涛的人!
§3.2.48Nil mihi cum pelago; me mea terra capit.
我与海洋毫无瓜葛;我自己的土地接纳了我。
§3.2.49Plaude tuo Marti, miles! nos odimus arma;
向你的马尔斯鼓掌吧,士兵!
§3.2.50Pax iuvat et media pace repertus amor.
我们憎恨武器;和平令人愉悦,在和平中寻得的爱情也是如此。
§3.2.51Auguribus Phoebus, Phoebe venantibus adsit!
愿福玻斯眷顾占卜者,斐贝眷顾狩猎者!
§3.2.52Artifices in te verte, Minerva, manus!
手艺人们,向着弥涅耳瓦转动你们的双手吧!
§3.2.53Ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho!
乡下人,为刻瑞斯和温柔的巴克斯起立吧!
§3.2.54Pollucem pugiles, Castora placet eques!
愿拳击手取悦波鲁克斯,骑手取悦卡斯托尔!
§3.2.55Nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu §3.2.56Plaudimus; inceptis adnue, diva, meis
我们向你鼓掌,温柔的维纳斯,还有你那手持强弓的孩子们;女神啊,对我的追求点头示意吧,并给我新女主人一颗爱人的心!
§3.2.57Daque novae mentem dominae! patiatur amari!
让她容许自己被爱!
§3.2.58Adnuit et motu signa secunda dedit.
她点头了,并用身姿给出了吉兆。
§3.2.59Quod dea promisit, promittas ipsa, rogamus; §3.2.60Pace loquar Veneris, tu dea maior eris.
女神所应许的,我请求你亲口应许;在维纳斯的宽恕下我要说,你将是更伟大的女神。
§3.2.61Per tibi tot iuro testes pompamque deorum, §3.2.62Te dominam nobis tempus in omne peti!
我向你,凭着这许多见证人和神明的仪仗起誓,你将永远是我所追求的女主人!
§3.2.63Sed pendent tibi crura.
可是你的双腿悬空着。
potes, si forte iuvabit, §3.2.64Cancellis primos inseruisse pedes.
如果你觉得舒服,可以把脚尖插进栏杆的空隙里。
§3.2.65Maxima iam vacuo praetor spectacula circo §3.2.66Quadriiugos aequo carcere misit equos.
现在,趁着竞技场空出,裁判官作为压轴戏,从平齐的起点放出了四马战车。
§3.2.67Cui studeas, video.
我看出你支持谁了。
vincet, cuicumque favebis.
不论你支持谁,他都会赢。
§3.2.68Quid cupias, ipsi scire videntur equi.
马儿们自己似乎也知道你渴望什么。
§3.2.69Me miserum, metam spatioso circuit orbe!
唉,真倒霉,他在转弯处绕了个大弯!
§3.2.70Quid facis? admoto proxumus axe subit.
你在干什么? 后面的人车轴已经贴上来了。
§3.2.71Quid facis, infelix? perdis bona vota puellae.
你在干什么,不幸的家伙? 你毁了姑娘的美好祝愿。
§3.2.72Tende, precor, valida lora sinistra manu!
求求你,用你强有力的左手拉紧左边的缰绳!
§3.2.73Favimus ignavo — sed enim revocate, Quirites, §3.2.74Et date iactatis undique signa togis!
我们支持了一个懦夫——但,市民们,快把他召回,从四面八方挥舞托加袍发出信号!
§3.2.75En, revocant! — ac ne turbet toga mota capillos,
瞧,他们正在召回!
§3.2.76In nostros abdas te licet usque sinus.
——为了不让挥舞的托加弄乱你的头发,你可以一直躲在我的怀里。
§3.2.77Iamque patent iterum reserato carcere postes; §3.2.78Evolat admissis discolor agmen equis.
现在大门再次敞开,起点重新解锁;随着马匹飞驰,色彩斑斓的队列奔涌而出。
§3.2.79Nunc saltem supera spatioque insurge patenti!
现在至少要超越他们,并在开阔的地带奋起!
§3.2.80Sint mea, sint dominae fac rata vota meae!
让我的、让我女主人的心愿成真吧!
§3.2.81Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt.
我女主人的心愿已经实现,我的心愿还悬着。
§3.2.82Ille tenet palmam; palma petenda mea est.
他拿到了胜利的棕榈枝;而我的棕榈枝仍需去争取。
' §3.2.83Risit, et argutis quiddam promisit ocellis.
” 她笑了,用含情脉脉的双眸许下了某种承诺。
§3.2.84'Hoc satis est, alio cetera redde loco!'
“这已经足够,其余的我们在另一个地方兑现! ”

词汇与语法注释

  1. 3.2.4Ne tibi non notus, quem facis, esset amor. — 双重否定(`ne... non`)表示强烈的肯定目的:“免得你(在我心中)所唤起的爱不为你所知”。`quem facis` 的先行词是 `amor`。
  2. 3.2.28Quoque magis spectes — `quo` 引导带有虚拟语气 `spectes` 的目的从句(“为了能让[美丽的双腿]显露得更多”),对应前一行中提起衣角的举动。
  3. 3.2.43linguis animisque favete — 宗教仪式开始时使用的庄重公式语,要求保持敬虔的沉默与专注(“在言语和心灵上表示赞许”),避免说出不吉之言。
  4. 3.2.81Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt. — `rata`(`ratus` 的阴性复数)意为“实现”或“确立”。此句将女子的愿望(她支持的驭者获胜已实现)与诗人尚未实现的愿望(赢得她的芳心)进行了对比。

引用这一段

奥维德, 爱经 §3.2.1-3.2.84. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi001.humanitext-lat2:3.2.1-3.2.84

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。