§9.9.1Tum Postumius “interea dedite” inquit “profanos nos, quos salva religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos, cum primum magistratu abierint, sed, §9.9.2si me audiatis, priusquam dedantur, hic in comitio virgis caesos, hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant.
于是波斯图米乌斯说:“在此期间,你们可以把我们这些俗人(非神圣不可侵犯者)移交出去,因为你们可以在不损害宗教誓言的情况下做到这一点;随后,当那些神圣不可侵犯的人一卸任,你们也可以把他们移交出去,但是,如果你们听从我的建议,在移交他们之前,应当在此处会场上用皮鞭抽打他们,好让他们现在就得到这笔推迟惩罚的利息。
§9.9.3nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id istos magis, ne dedantur, quam quia ita se res habeat, dicere quis adeo iuris fetialium expers est, qui ignoret?
因为至于他们声称通过我们的移交并不能免除人民的宗教誓言,对于任何对宣战祭司之法并非如此一无所知的人来说,谁会不知道他们说这话更多是为了自己不被移交,而不是因为事实确实如此呢?
§9.9.4neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam foedera sancta esse apud eos homines, apud quos iuxta divinas religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego quicquam sanciri posse, quod populum teneat.
元老院的父老们,我并不否认,在那些视人类信义与神圣宗教同等重要的人群中,保证和条约都是神圣的;但我声称,未经人民的命令,任何可以约束人民的事物都不能被批准。
§9.9.5an, si eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis Samnites, coegissent nos verba legitima dedentium urbes nuncupare, deditum populum Romanum vos, tribuni, diceretis et hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium esse?
难道,如果萨姆奈特人以他们从我们这里榨取这一保证时所用的同样傲慢,强迫我们宣读那些移交城市者的法定誓词,护民官们,你们就会说罗马人民已被移交,而这座城市、神庙、圣所、领地和水源都归萨姆奈特人所有了吗?
§9.9.6omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur; quid tandem, si spopondissemus urbem hanc relicturum populum Romanum? si incensurum? si magistratus, si senatum, si leges non habiturum? si sub regibus futurum? di meliora, inquis.
我暂且不谈移交,因为现在争论的是保证;那么请问,如果我们曾保证罗马人民将放弃这座城市呢? 如果保证将放火焚烧它呢? 如果保证将不再拥有政务官、元老院和法律呢? 如果保证将处于国王的统治下呢? ‘愿神明赐予更好的命运,’你会说。
atqui non indignitas rerum sponsionis vinculum levat: §9.9.7si quid est, in quod obligari populus possit, in omnia potest.
然而,事物的卑劣并不能减轻保证的束缚力:如果存在任何人民可以被约束的事物,那么人民在所有事物上都可以被约束。
et ne illud quidem, quod quosdam forsitan moveat, refert, consul an dictator an praetor spoponderit.
甚至那件也许会触动某些人的事情,即保证者是执政官、独裁官还是法务官,也是无关紧要的。
§9.9.8et hoc ipsi etiam Samnites iudicaverunt, quibus non fuit satis consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos militum spondere coegerunt.
这一点连萨姆奈特人自己也做出了判断,对他们来说,仅由执政官做出保证是不够的,而是强迫使节、财务官和军团护民官也做出了保证。
nec a me nunc quisquam quaesiverit, §9.9.9quid ita spoponderim, cum id nec consulis ius esset, nec illis spondere pacem, quae mei non erat arbitrii, pro vobis, qui nihil mandaveratis, possem.
现在谁也不要问我,我为什么要做出这样的保证,因为这既不是执政官的权力,而且对于毫无授权的你们,我也无法向他们保证一项不在我裁量范围之内的和平。
§9.9.10nihil ad Caudium, patres conscripti, humanis consiliis gestum est: di inmortales et vestris et hostium imperatoribus mentem ademerunt.
元老院的父老们,在考丁,没有一件事是凭人类的智谋做成的:不朽的神明夺去了你们的将领和敌方将领的理智。
§9.9.11nec nos in bello satis cavimus, et illi male partam victoriam male perdiderunt, dum vix locis, quibus vicerant, credunt, dum quacumque condicione arma viris in arma natis auferre festinant.
我们在战争中没有做好防范,而他们也无端地丧失了那来之不易的胜利,因为他们几乎不敢相信他们获胜的地方,又急于在任何条件下解除那些为战争而生的男子汉的武装。
§9.9.12an, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos? cum senatu, cum populo de pace ac foedere agere? tridui iter expeditis erat; §9.9.13interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut victoriam illis certam aut pacem adferrent.
难道,如果他们理智健全的话,在他们从家中召集老人来商议的时候,向罗马派遣使节对他们来说很困难吗? 与元老院、与人民商讨和平和条约很困难吗? 对于轻装的人来说,这只是三天的路程;与此同时,事情本可以在停战状态下进行,直到来自罗马的使节给他们带来确定的胜利或和平。
ea demum sponsio esset, quam populi iussu spopondissemus.
那才最终会是我们在人民命令下做出的保证。
§9.9.14sed neque vos tulissetis, nec nos spopondissemus, nec fas fuit alium rerum exitum esse, quam ut illi velut somnio laetiore, quam quod mentes eorum capere possent, §9.9.15nequiquam eluderentur et nostrum exercitum eadem, quae inpedierat, fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam faceret pax, sponsio interponeretur, quae neminem praeter sponsorem obligaret.
但是你们既不会容忍它,我们也不会做出保证,而且神意也不允许事情有其他的结局,除非他们如同沉浸在一个超出他们心智所能承受的更快乐的梦境中一样,被虚无地愚弄,而那曾经困扰我们军队的相同命运将我们解救出来,让一场更空虚的和平使空虚的胜利归于无效,并在其间介入一项除了保证人之外不约束任何人的保证。
§9.9.16quid enim vobiscum, patres conscripti, quid cum populo Romano actum est? quis vos appellare potest, quis se a vobis dicere deceptum? hostis an civis? hosti nihil spopondistis, civem neminem spondere pro vobis iussistis.
元老院的父老们,究竟有什么事情是与你们、与罗马人民商定的? 谁能要求你们负责,谁能说自己被你们欺骗了? 是敌人还是公民? 你们没有向敌人保证过任何事情,也没有命令任何公民代表你们做出保证。
§9.9.17nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis.
因此,你们既与我们(你们没有授权给的人)毫无关系,也与萨姆奈特人(你们没有与之打交道的人)毫无关系。
§9.9.18Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id, quod nostrum est, in id, quod praestare possumus, corpora nostra et animos: in haec saeviant, in haec ferrum, in haec iras acuant.
对于萨姆奈特人,我们是保证人,在属于我们的、我们能够提供的财产——即我们的身体和心灵——上,我们是足够富足的债务人:让他们对这些施加暴虐,对这些磨砺他们的铁刃和愤怒吧。
§9.9.19quod ad tribunos attinet, consulite, utrum praesens deditio eorum fieri possit an in diem differatur; nos interim, T. Veturi vosque ceteri, vilia haec capita luendae sponsioni feramus et nostro supplicio liberemus Romana arma.
至于护民官,你们应当审议,究竟是现在就移交他们,还是推迟到以后;在此期间,我们——提图斯·维图里乌斯以及你们其余的人——将献出我们这些卑微的头颅来偿付保证,并用我们的惩罚来解放罗马的武器。
”
”