Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §9.8.1-9.8.15

波斯图米乌斯提议引渡自身与护民官的反驳

第 446 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

新任执政官普布利利乌斯就考丁和平问题发起咨询,前执政官波斯图米乌斯建议将他们移交给敌人以解除誓言并重启战争,曾作保的护民官对此表示反对。

§9.8.1quo creati sunt die, eo — sic enim placuerat patribus — magistratum inierunt, sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt; et Publilius, §9.8.2penes quem fasces erant, “dic, Sp. Postumi,” inquit.
他们在当选的当天——因为父老们(元老院议员)正是如此决定的——就就职了,并在履行了庄严的元老院决议之后,就考丁和平问题提交了动议;而掌握着权标的普布利利乌斯说道:“发言吧,斯普里乌斯·波斯图米乌斯。
qui ubi surrexit, eodem illo vultu, quo sub iugum missus erat, §9.8.3“haud sum ignarus” inquit, “consules, ignominiae, non honoris causa me primum excitatum iussumque dicere, non tamquam senatorem, sed tamquam reum qua infelicis belli, qua ignominiosae pacis.
”当他站起来时,带着与当时被从轭下送过去时完全相同的神情,说道:“执政官们,我并非不知道,我首先被叫起来并被命令发言,是为了蒙受耻辱,而不是为了荣誉,不是作为一名元老,而是作为这场不幸战争和耻辱和平的被告。
§9.8.4ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam de eo, de quo rettulistis, paucis peragam; quae sententia testis erit, mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu turpi seu necessaria sponsione obstrinxi,
然而,既然你们没有就我们的罪责或惩罚提出动议,那么我将省略在那些并非不了解人类命运和必然性的人面前并不十分困难的辩解,而对你们提出动议的事项简要地发表我的意见;这一意见将证明,当我用一个无论是可耻的还是必然的保证束缚自己时,我究竟是放过了我自己,还是放过了你们的军团。
§9.8.5qua tamen, quando iniussu populi facta est, non tenetur populus Romanus, nec quicquam ex ea praeterquam corpora nostra debentur Samnitibus.
然而,由于该保证是在没有人民命令的情况下做出的,罗马人民并不受其约束,除了我们的身体之外,萨姆奈特人不能因该保证而要求罗马人民履行任何义务。
§9.8.6dedamur per fetiales nudi vinctique; exsolvamus religione populum, si qua obligavimus, ne quid divini humanive obstet, quo minus iustum piumque de integro ineatur bellum.
让我们由祭司(宣战祭司)赤裸且绑缚着移交出去吧;如果我们让人民承担了什么宗教誓言,就让我们解除它,以免任何神圣或世俗的障碍阻碍重新开始一场正义和虔诚的战争。
§9.8.7interea consules exercitum scribere, armare, educere placet nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditione nostra perfecta erunt.
与此同时,建议执政官们征集、装备并带出军队,并且在有关我们移交的所有礼仪完成之前,不要进入敌人的领土。
§9.8.8vos, di inmortales, precor quaesoque, si vobis non fuit cordi Sp. Postumium, T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum gerere, §9.8.9at vos satis habeatis vidisse nos sub iugum missos, vidisse sponsione infami obligates, videre nudos vinctosque hostibus deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes; §9.8.10novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum velitis, ut omnia ante nos consules bella gesta sunt. ”
不朽的神明啊,我祈求并恳请你们,如果你们不愿看到执政官斯普里乌斯·波斯图米乌斯和提图斯·维图里乌斯与萨姆奈特人顺利地进行战争,那么至少请你们以看到我们被送入轭下、看到我们被可耻的保证所束缚、看到我们赤裸且绑缚着被移交给敌人、用我们的头颅承受敌人的一切愤怒为满足;并请你们保佑新任执政官和罗马军团与萨姆奈特人进行的战争,如同在我们担任执政官之前所进行的一切战争一样。
§9.8.11quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque viri incessit homines, ut modo vix crederent illum eundem esse Sp. Postumium, qui auctor tam foedae pacis fuisset, §9.8.12modo miserarentur, quod vir talis etiam praecipuum apud hostes supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis.
” 当他说了这些话时,人们心中立刻对这个人产生了如此巨大的钦佩与同情,以至于他们一方面几乎不敢相信,这就是那个曾经作为如此可耻和平的倡议者的斯普里乌斯·波斯图米乌斯,另一方面又同情他,因为这样一个人竟然还要因为和平破裂的愤怒而承受敌军中最严酷的刑罚。
§9.8.13cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Maelio tribunis plebis, §9.8.14qui neque exsolvi religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, §9.8.15restituerentur, neque se pro eo, quod spondendo pacem servassent exercitum populi Romani, poenam ullam meritos esse neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus violarive posse.
当所有人都在口播赞美并走向他的一侧表示赞成他的意见时,平民护民官卢基乌斯·利维乌斯和克温图斯·麦利乌斯在短时间内试图进行干预(行使否决权),他们声称人民并不能通过他们(前执政官等人)的移交而免除宗教誓言,除非将一切事物都按照在考丁时的状态原样归还给萨姆奈特人,并且他们自己并没有因为通过保证和平而拯救了罗马人民的军队而应受任何惩罚,最后,由于他们具有神圣不可侵犯的身份,他们既不能被移交给敌人,也不能受到侵犯。

词汇与语法注释

  1. 9.8.1quo... eo — 夺格关系副词的关联结构“在……的那一天(quo),就在那一天(eo)”,与主句的 magistratum inierunt 相呼应。
  2. 9.8.3qua... qua — 关联副词用法,意为“一方面……,另一方面……”或“既是……,又是……”,在此处将属格短语 'infelicis belli' 与 'ignominiosae pacis' 并列,作为被告(reum)所涉的内容。
  3. 9.8.7placet — 无人称动词,意为“决定/赞同”,在此处引导不定式短语 'scribere', 'armare', 'educere' 和 'ingredi',而 'consules' 作为这些行动的执行主体。
  4. 9.8.14nisi omnia Samnitibus... restituerentur — 条件从句中使用了虚拟式未完成过去时 'restituerentur',这是在间接引语(aiebant)中的体现。在直接引语中原本应为将来完成时直陈式(nisi... restituta erunt),因主句动词为过去时而发生了时态的一致性转变。
  5. 9.8.15dedi — 动词 'dedere'(移交、投降)的被动现在不定式,与 'violari' 并列,依赖于最后的 'posse';不应与名词给格或动词 'dare' 的完成式主动单数第一人称 'dedi' 相混淆。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §9.8.1-9.8.15. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:9.8.1-9.8.15

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。