§9.7.1cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum nomen in concilio sociorum fidelium esset, §9.7.2dicitur Ofillius Calavius, Ovi filius, clarus genere factisque, tum etiam aetate verendus, longe aliter se habere rem dixisse: §9.7.3silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem irarum ex alto animi cientis indicia esse. §9.7.4aut Romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore; §9.7.5quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore.
当这些话被述说和倾听,且在忠实盟友的会议上罗马之名几乎已被哀悼绝望之时,据说,奥维乌斯之子奥菲里乌斯·卡拉维乌斯——他因出身和功绩而闻名,当时也因年高而备受尊敬——声称情况完全不同:那种固执的沉默、垂向地面的目光、对一切安慰充耳不闻的耳朵,以及对目睹光明的羞耻,都是心灵正从灵魂深处唤醒巨大愤怒积聚的迹象;要么是他自己不了解罗马人的天性,要么是这种沉默很快就会给萨姆奈特人带来哭喊与呻吟,而考丁和平的记忆对萨姆奈特人来说将比对罗马人更加悲惨;因为无论他们在何处相遇,他们每个人都会保持着自己的斗志;考丁峡谷不会到处都为萨姆奈特人存在。
iam Romae etiam sua infamis clades erat.
此时在罗马,他们自己那耻辱的惨败也已传开。
§9.7.6obsessos primum audierunt; tristior deinde ignominiosae pacis magis quam periculi nuntius fuit.
起初他们听说军队被围;随后,关于屈辱的和平的消息比关于危险的消息更加令人悲哀。
§9.7.7ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam acceperunt, extemploque sine ulla publica auctoritate consensum in omnem formam luctus est.
听到围攻传闻时,征兵已经开始;但在得知如此可耻地投降的消息后,辅助部队的准备工作随即被取消,并且在没有任何官方命令的情况下,人们立刻自发地达成了采取一切哀悼形式的共识。
tabernae circa forum clausae, §9.7.8iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati clavi, anuli aurei positi; §9.7.9paene maestior exercitu ipso civitas esse nec ducibus solum atque auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam milites odisse et negare urbe tectisve accipiendos.
广场周围的商店关门,广场上的停市在宣布之前就自发开始了;宽边的紫襟和金戒指被取下;整个城邦几乎比军队本身还要悲伤,不仅对和平的领袖、倡议者和担保人感到愤怒,甚至仇视无辜的士兵,声称不应容许他们进入城市或房屋。
§9.7.10quam concitationem animorum fregit adventus exercitus etiam iratis miserabilis. non enim tamquam in patriam revertentes ex insperato incolumes,
军队的到来打破了这种情绪的激愤,即使对于愤怒的人来说,他们的样子也令人同情。
§9.7.11sed captorum habitu vultuque ingressi sero in urbem, ita se in suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet.
因为他们并不像出人意料地平安回到祖国的人那样,而是带着俘虏的装束和神态,很晚才进入城市,每个人都将自己躲在家里,以至于在第二天和随后的几天里,他们中没有一个人愿意看到广场或公共场所。
§9.7.12consules in privato abditi nihil pro magistratu agere, nisi quod expressum senatus consulto est, ut dictatorem dicerent comitiorum causa.
闭门不出的执政官们没有履行任何政务官职责,除非是元老院决议强加的要求,即为举行选举而指定一名独裁官。
Q. Fabium Ambustum dixerunt §9.7.13et P. Aelium Paetum magistrum equitum; §9.7.14quibus vitio creatis suffecti M. Aemilius Papus dictator, L. Valerius Flaccus magister equitum.
他们指定了克温图斯·法比乌斯·安布斯图斯,和普布利乌斯·埃利乌斯·派图斯为骑兵长官;由于这些人在选举中存在程序瑕疵,转而任命马尔库斯·埃米利乌斯·帕普斯为独裁官,卢基乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉库斯为骑兵长官。
nec per eos comitia habita; et quia taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad interregnum rediit.
但他们也没有举行选举;由于人民厌倦了那一年的所有政务官,事务便转归于执政代行期。
interreges Q. Fabius Maximus, M. Valerius Corvus.
执政代行官为克温图斯·法比乌斯·马克西穆斯和马尔库斯·瓦莱里乌斯·科尔乌斯。
§9.7.15is consules creavit Q. Publilium Philonem tertiunm et L. Papirium Cursorem iterum haud dubio consensu civitatis, quod nulli ea tempestate duces clariores essent.
后者在城邦毫无疑问的一致同意下,选举克温图斯·普布利利乌斯·菲洛第三次担任执政官,卢基乌斯·帕皮里乌斯·库尔索尔第二次担任执政官,因为在那个时期没有比他们更显赫的领袖了。