§9.6.1primi consules prope seminudi sub iugum missi, tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus, tum deinceps singulae legiones.
首先,执政官们几乎赤身裸体地被送入轭下,接着,每个人按照官阶的高低顺序,以此被置于耻辱之中,然后是各个军团依次通过。
§9.6.2circumstabant armati hostes, exprobantes eludentesque; gladii etiam plerisque intentati, et vulnerati quidam necatique, si vultus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset.
武装的敌人站在周围,指责并嘲笑他们;甚至有许多人被用剑指着,如果他们因处境不公而显得过于愤怒的面容冒犯了战胜者,就会有人受伤甚至被杀。
§9.6.3ita traducti sub iugum et, quod paene gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem adspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.
如此通过了轭下,而且——这几乎是更令人痛苦的——是在敌人的注视下通过,当他们逃出山口时,尽管他们仿佛是从阴间被拉出来、那时才第一次见到光明,然而,对于看着如此丑陋队伍的他们来说,那光明本身比任何死亡都更加令人悲哀。
§9.6.4itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat, circa viam haud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt.
因此,尽管他们本可以在入夜前到达卡普阿,但由于对盟友的忠诚感到不确定,加之羞耻心的阻碍,他们在离卡普阿不远的路旁,将缺乏一切所需的身躯瘫倒在地上。
§9.6.5quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis.
当这一消息传到卡普阿时,对盟友合理的同情战胜了坎帕尼亚人天生的傲慢。
§9.6.6confestim insignia sua consulibus, fasces lictoribus, arma equos, vestimenta commeatus militibus benigne mittunt; §9.6.7et venientibus Capuam cunctus senatus populusque obviam egressus iustis omnibus hospitalibus privatisque et publicis fungitur officiis.
他们立刻好心地给执政官送去了他们的徽章,给随从官送去了束棒,给士兵送去了武器、马匹、衣服和给养;当他们来到卡普阿时,元元老院和全体人民都出城迎接,履行了所有合乎礼仪的、私人的和公共的款待义务。
§9.6.8neque illis sociorum comitas vultusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere, sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant: §9.6.9adeo super ^ maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat.
盟友们的友善、温和的面容和宽慰的话语,不仅无法让他们说出一个字,甚至无法让他们抬起眼睛,或回望那些安慰他们的朋友:在悲伤之外,一种羞耻感如此强烈地迫使他们逃避交谈和人们的聚会。
§9.6.10postero die cum iuvenes nobiles, missi a Capua, ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur, §9.6.11revertissent vocatique in curiam percunctantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectioris animi visos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse; §9.6.12iacere indolem illam Romanam, ablatosque cum armis animos; non reddere salutem salutantibus, non dare responsum, non hiscere quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus iugum, sub quod missi essent; §9.6.13habere Samnites victoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam, cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque: —
第二天,从卡普阿派出的年轻贵族们,为了护送出发的罗马人到坎帕尼亚边界,返回并被召入元老院,向询问的长老们汇报说,罗马人在他们看来要悲伤得多,且精神更加沮丧:队伍行进得如此安静,几乎是一言不发;那种罗马人的天性已经崩溃,他们的斗志与武器一同被夺走;他们不对问候者回礼,不予作答,因恐惧而无人敢开口,仿佛他们的脖子上依然承载着先前被送入其下的那具轭;萨姆奈特人不仅获得了辉煌的胜利,而且获得了永久的胜利,因为他们占领的不是罗马城(如先前的帕提亚人/高卢人那样),而是夺走了比这更具战斗力的罗马人的勇气与斗志。