§9.6.1primi consules prope seminudi sub iugum missi, tum ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae obiectus, tum deinceps singulae legiones.
最初に執政官たちがほぼ半裸で軛の下を送られ、次いで、各自が階級において近かった順にその不名誉に晒され、その後、各軍団が順次それに続いた。
§9.6.2circumstabant armati hostes, exprobantes eludentesque;
周囲には武装した敵が立ち、非難し、嘲笑っていた。
gladii etiam plerisque intentati, et vulnerati quidam necatique, si vultus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset.
多くの者に剣さえ突きつけられ、もし事態の不名誉さに憤る彼らの表情が少しでも険しく、勝者を怒らせるようなことがあれば、傷つけられ、あるいは殺される者さえいた。
§9.6.3ita traducti sub iugum et, quod paene gravius erat, per hostium oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti tum primum lucem adspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.
このようにして軛の下を、そしてほとんどそれ以上に辛いことであったが、敵の目の前を通らされ、彼らが峠から抜け出したとき、まるで冥府から引きずり出されてその時初めて光を見るかのように思われたものの、それでも、その光自体が、自分たちのこれほど見苦しい隊列を目にする者たちにとって、いかなる死よりも悲惨なものであった。
§9.6.4itaque cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de fide sociorum et quod pudor praepediebat, circa viam haud procul Capua omnium egena corpora humi prostraverunt.
それゆえ、夜になる前にカプアに到着することもできたはずであったが、同盟者の忠誠を確信できず、また羞恥心が足を鈍らせたため、カプアから遠くない道端に、あらゆるものを欠いたその身体を地面に投げ出した。
§9.6.5quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio iusta sociorum superbiam ingenitam Campanis.
このことがカプアに伝わると、カンパーニア人特有の生まれつきの傲慢さを、同盟者に対する当然の同情が打ち負かした。
§9.6.6confestim insignia sua consulibus, fasces lictoribus, arma equos, vestimenta commeatus militibus benigne mittunt;
彼らは直ちに、執政官たちにはその標章を、リクトルたちには束桿を、兵士たちには武器、馬、衣類、兵糧を親切にも送り届けた。
§9.6.7et venientibus Capuam cunctus senatus populusque obviam egressus iustis omnibus hospitalibus privatisque et publicis fungitur officiis.
そして彼らがカプアに到着すると、元老院と市民の全員が迎えに出て、もてなしの、また私的・公的な、すべてのしかるべき務めを果たした。
§9.6.8neque illis sociorum comitas vultusque benigni et adloquia non modo sermonem elicere, sed ne ut oculos quidem attollerent aut consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant:
同盟者たちの親切さも、温和な表情も、語りかけも、彼らから言葉を引き出すことはおろか、目を上げさせることさえ、あるいは慰めてくれる友人の顔を直視させることさえできなかった。
§9.6.9adeo super ^ maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus hominum cogebat.
それほどまでに、悲しみに加えてある種の羞恥心が、対話や人々の集まりを避けるよう強いていた。
§9.6.10postero die cum iuvenes nobiles, missi a Capua, ut proficiscentes ad finem Campanum prosequerentur,
翌日、出発する彼らをカンパーニアの国境まで見送るためにカプアから派遣された若い貴族たちが、戻ってきて議事堂に呼ばれ、年長者たちの問いに対して、彼らがはるかに悲嘆に暮れ、意気消沈しているように見えたと報告した。
§9.6.11revertissent vocatique in curiam percunctantibus maioribus natu multo sibi maestiores et abiectioris animi visos referrent: adeo silens ac prope mutum agmen incessisse;
それほどまでに、隊列は静まり返り、ほとんど沈黙したまま進んでいった。
§9.6.12iacere indolem illam Romanam, ablatosque cum armis animos;
あのローマ人としての資質は地に落ち、気概も武器とともに奪い去られてしまった。
non reddere salutem salutantibus, non dare responsum, non hiscere quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus iugum, sub quod missi essent;
挨拶する者に挨拶を返すこともなく、返答をすることもなく、まるで送られたあの軛を今なお首に載せているかのように、恐怖のあまり誰も口を開くことさえできなかった。
§9.6.13habere Samnites victoriam non praeclaram solum sed etiam perpetuam, cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed, quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque: —
サムニウム人たちは、ただ輝かしいだけでなく、永遠の勝利を手にしたのだ。 彼らが奪ったのは、かつてガリア人がしたようなローマという都市ではなく、それよりもはるかに戦う力に満ちたものである、ローマの勇気と闘志なのだから、と。