§9.46.1eodem anno Cn. Flavius scriba, patre libertino humili fortuna ortus, ceterum callidus vir et facundus, aedilis curulis fuit.
在同一年,书记官盖乌斯·弗拉维乌斯担任了库鲁尔市政官,他出身于解放奴隶之家,家境卑微,但为人精明且能言善辩。
§9.46.2invenio in quibusdam annalibus, cum appareret aedilibus fierique se pro tribu aedilem videret neque accipi nomen, quia scriptum faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non facturum; §9.46.3quem aliquanto ante desisse scriptum facere arguit Macer Licinius tribunatu ante gesto triumviratibusque, nocturno altero, altero coloniae deducendae.
我在某些编年史中发现,当他作为侍从服务于市政官,并看到自己被部族选为市政官,但因为他从事书记官的工作而使他的名字不被接受时,他放下了他的写字板,并宣誓他将不再从事书记工作;而莉奇尼乌斯·马塞尔则指出,他在此前相当长一段时间就已经停止了书记工作,其证据是他之前曾担任过护民官,并两次担任三人委员会成员(一次是夜间治安三人组,另一次是建立殖民地三人组)。
§9.46.4ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes humilitatem suam nobiles certavit; §9.46.5civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evulgavit fastosque circa forum in albo proposuit, ut, quando lege agi posset, sciretur; §9.46.6aedem Concordiae in area Vulcani summa invidia nobilium dedicavit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus pontifex maximus verba praeire, cum more maiorum negaret nisi consulem aut imperatorem posse templum dedicare.
然而,毫无争议的是,他以坚强不屈的精神与那些鄙视他出身卑微的贵族们进行了抗争;他公布了原本秘藏于祭司神殿深处的民法,并在广场周围的白板上公布了历法,以便让人们知道何时可以依法进行诉讼;他在武尔坎努斯的广场上奉献了协和神殿,这引起了贵族们极大的嫉妒;大祭司科内利乌斯·巴尔巴图斯在人民的共同要求下被迫引导他念出奉献誓言,尽管巴尔巴图斯根据祖宗的惯例,声称除执政官或统帅外,无人能奉献神殿。
§9.46.7itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est, ne quis templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis maioris dedicaret.
因此,根据元老院的授权,向人民提出了一项提案,即未经元老院或平民护民官过半数的命令,任何人不得奉献神殿或祭坛。
§9.46.8haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam.
我将讲述一件其本身并不值得纪念的事情,除非它能成为平民自由对抗贵族傲慢的明证。
§9.46.9ad collegam aegrum visendi causa Flavius cum venisset consensuque nobilium adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non esset, curulem adferri sellam eo iussit ac de sede honoris sui anxios invidia inimicos spectavit.
当弗拉维乌斯前去探望一位生病的同僚时,坐在那里的贵族青年们达成默契,没有一个人向他起立致敬,于是他下令将他的库鲁尔折椅抬到那里,并在他的荣誉宝座上看着那些因嫉妒而焦虑的敌人们。
§9.46.10ceterum Flavium dixerat aedilem forensis factio, Ap. Claudi censura vires nacta, qui senatum primus libertinorum filiis lectis inquinaverat et, §9.46.11posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit nec in curia adeptus erat quas petierat opes, urbanis humilibus per omnes tribus divisis forum et campum corrupit.
不过,宣布弗拉维乌斯为市政官的是广场派,这一派别通过阿庇乌斯·克劳狄乌斯的监察官职而获得了力量,阿庇乌斯是第一个通过选拔解放奴隶的儿子进入元老院而玷污元老院的人,并且,在此之后,由于没有人承认这一选拔的有效性,他也没能在元老院中获得他所追求的权力,他便通过将城市里卑微的人分派到所有部族中,从而败坏了广场和民会。
§9.46.12tantumque Flavi comitia indignitatis habuerunt, ut plerique nobilium anulos aureos et phaleras deponerent.
弗拉维乌斯的当选带来了如此巨大的屈辱感,以至于大多数贵族都摘下了他们的金指环和胸饰。
ex eo tempore in duas partes discessit civitas; §9.46.13aliud integer populous, fautor et cultor bonorum, aliud forensis factio tendebat, donec Q. Fabius et P. Decius censores facti, §9.46.14et Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor tribus coniecit urbanasque eas appellavit.
从那时起,国家分裂为两个部分;健康正派的罗马人民(善良之士的支持者和崇拜者)致力于一件事,而广场派则致力于另一件事,直到昆图斯·法比乌斯和普布利乌斯·德基乌斯当选为监察官,法比乌斯一方面为了和睦,另一方面为了不让选举权落入最卑微者的手中,将所有的广场乌合之众筛选出来,把他们塞进四个部族中,并称其为城市部族。
§9.46.15adeoque eam rem acceptam gratis animis ferunt, ut Maximi cognomen, quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione pareret.
据说,这一举措受到了极其感激的接纳,以至于他凭借如此多的胜利都未能获得的“马克西穆斯”的称号,却因这次对社会阶层的整顿而获得了。
ab eodem institutum dicitur, ut equites idibus Quinctilibus transveherentur.
据说,同样由他确立了骑士在七月十五日举行骑兵巡游的惯例。