Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §9.43.1-9.43.26

平定赫尔尼基人与两执政官大破萨姆尼乌姆军

第 481 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官马尔基乌斯迅速击败了赫尔尼基人,随后赶往萨姆尼乌姆援助同僚科尔内利乌斯,两军联手大败萨姆尼乌姆军。战后,罗马对赫尔尼基各部族进行了处置,并在国内开展了多项内政与外交事务。

§9.43.1in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, novi motus exorti.
在萨姆尼乌姆,也因为费比乌斯离开该地而引发了新的动乱。
Calatia et Sora praesidiaque, quae in iis Romana erant, expugnata, et in captivorum corpora militum foede saevitum.
卡拉蒂亚和索拉,以及其中驻扎的罗马守备队被攻陷,被俘士兵的肉体遭受了残酷的虐待。
§9.43.2itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus; Marcio novi hostes — iam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum erat — decernuntur.
因此,普布利乌斯·科尔内利乌斯被派往该地,率领军队;马尔基乌斯则被指派了新的敌人——因为此时已经向阿纳尼亚人和其他赫尔尼基人宣战。
§9.43.3primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra interceperunt, ut pervadere expeditus nuntius non posset
起初,敌人封锁了两名执政官营地之间的所有要道,以至于连轻装的传令兵也无法通过。
§9.43.4et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu alterius uterque consul ageret Romamque is metus manaret, adeo ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum duo iusti scriberentur exercitus.
在好几天里,两位执政官对所有情况都一无所知,并为对方的处境感到焦虑,这种恐慌也蔓延到了罗马,以至于所有的年轻人都被征召宣誓入伍,并为应对突发事态而登记了两个正规军。
§9.43.5ceterum Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac vetusta gentis gloria fuit.
然而,赫尔尼基之战绝不像当前的恐慌和该部族古老的荣耀所预示的那样严重。
§9.43.6nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies exuti, triginta dierum indutias ita, ut ad senatum Romam legatos mitterent, pacti sunt semestri stipendio frumentoque et singulis in militem tunicis.
他们在任何地方都没有做出任何值得一提的事,在几天内就被夺去了三个营垒,并达成了三十天的休战协定,条件是他们派遣使节前往罗马元老院,并支付半年的军饷、粮食以及为每名士兵提供一件内衣。
§9.43.7ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de Hernicis erat, isque eam gentem in deditionem accepit.
他们被元老院退回给马尔基乌斯,根据元老院决议,他被授予处理赫尔尼基人的权力,于是他接受了该部族的投降。
et in Samnio alter consul superior viribus, locis inpeditior erat.
同时在萨姆尼乌姆,另一位执政官虽然在兵力上占优势,但在地势上面临更多阻碍。
§9.43.8omnia itinera obsaepserant hostes saltusque pervios ceperant, ne qua subvehi commeatus possent; neque eos, cum cotidie signa in aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat,
敌人堵塞了所有通道,并占领了可通行的山隘,使任何地方都无法运送补给;而执政官虽然每天把军旗推到战线前,也无法引诱他们出来交战。
§9.43.9satisque apparebat neque Samnitem certamen praesens nec Romanum dilationem belli laturum.
显然,萨姆尼乌姆人无法承受眼前的决战,而罗马人也无法承受战争的拖延。
§9.43.10Adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegae venire auxilio, moram certaminis hosti exemit.
马尔基乌斯在征服赫尔尼基人后,急忙赶来援助同僚,他的到来夺走了敌人拖延交战的机会。
§9.43.11nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent pares, coniungi utique passis duos consulares exercitus nihil crederent superesse spei, advenientem inconposito agmine Marcium adgrediuntur.
因为敌人甚至认为自己无法在一场交战中与其中一支军队匹敌,并深信如果容许两个执政官的军队会合,就绝对没有希望了,于是他们袭击了正在行军、队伍未整的马尔基乌斯。
§9.43.12raptim conlatae sarcinae in medium, et, prout tempus patiebatur, instructa acies.
随身行李被匆忙收集到中间,根据时间允许,排好了阵列。
clamor primum in stativa perlatus, dein conspectus procul pulvis tumultum apud alterum consulem in castris fecit; §9.43.13isque confestim arma capere iussis raptimque eductis in aciem militibus transversam hostium aciem atque alio certamine occupatam invadit clamitans summum flagitium fore, §9.43.14si alterum exercitum utriusque victoriae conpotem sinerent fieri nec ad se sui belli vindicarent decus.
呼喊声首先传到了常设营地,接着远处看到的尘土在另一位执政官的营地里引起了骚动;他立即命令士兵拿起武器,匆忙将他们带入战线,攻击了敌人侧面暴露并正忙于另一场战斗的战线,他大喊着说,这将是极大的耻辱,如果他们允许另一支军队独揽两次胜利,而不为自己争取属于自己战争的荣耀。
qua impetum dederat, §9.43.15perrumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et vacua defensoribus capit atque incendit.
在他发动冲击的地方,他突破了战线,穿过敌阵中间冲向敌人的营垒,夺取了空无防守者的营垒并将其付之一炬。
§9.43.16quae ubi flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes respexere, tum passim fuga coepta Samnitium fieri; sed omnia obtinet caedes, nec in ullam partem tutum perfugium est.
当马尔基乌斯的士兵看到营垒燃烧起来,敌人也回头看时,萨姆尼乌姆人的溃逃便四处开始;然而屠杀充斥着每一个地方,任何方向都没有安全的避难所。
§9.43.17iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.
在消灭了三万敌人之后,执政官们已经发出了撤退的信号,并在互相祝贺中将部队聚集在一起,这时突然在远处看到了敌人的新大队,他们是被征召来作为补充兵源的,这重新点燃了屠杀。
§9.43.18in quas nec iussu consulum nec signo accepto victores vadunt, malo tirocinio inbuendum Samnitem clamitantes.
胜者们既没有得到执政官的命令,也没有收到信号,就向他们冲去,大喊着必须让萨姆尼乌姆人接受一次惨痛的初阵洗礼。
§9.43.19indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent novum militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne temptando quidem satis certamini fore. nec eos opinio fefellit;
执政官们顺应了军团的狂热,因为他们很清楚,敌人的新兵在因逃跑而惊恐万状的退伍老兵中,甚至连尝试战斗的能力都没有,根本无法承受交战。
omnes Samnitium copiae, §9.43.20veteres novaeque, montes proximos fuga capiunt.
他们的预测没有错;萨姆尼乌姆人的所有军队,无论是老兵还是新兵,都落荒而逃,占领了最近的山岭。
eo et Romana erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci victis est, et de iugis, quae ceperant, funduntur; iamque una voce omnes pacem petebant.
罗马的战线也随之攀登,对战败者来说,没有任何地方足够安全,他们被从占领的山脊上驱逐下来;现在,所有人异口同声地乞求和平。
§9.43.21tum trium mensum frumento imperato et annuo stipendio ac singulis in militem tunicis ad senatum pacis oratores missi.
于是,在勒令交出三个月的粮食、一年的军饷以及每人一件内衣之后,和平的使者被派往元老院。
Cornelius in Samnio relictus; §9.43.22Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit, statuaque equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita est.
科尔内利乌斯被留在萨姆尼乌姆;马尔基乌斯因战胜赫尔尼基人而在城里举行凯旋式,并在广场上为他决定建立一座骑马青铜像,该像被安放在卡斯托尔神庙前。
§9.43.23Hernicorum tribus populis, Aletrinati Verulano Ferentinati, quia maluerunt quam civitatem, suae leges redditae, conubiumque inter ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum.
赫尔尼基人的三个部族,即阿莱特里乌姆人、韦鲁拉人、费伦蒂努姆人,因为他们更愿意保留自己的法律而不是获得罗马公民权,所以恢复了他们原有的法律,并允许他们之间通婚,在一段时间内,这在赫尔尼基人中仅他们享有。
§9.43.24Anagninis quique alii arma Romanis intulerant civitas sine suffragii latione data, concilia conubiaque adempta et magistratibus praeterquam sacrorum curatione interdictum.
阿纳尼亚人以及其他向罗马人开战的人被赋予了没有选举权的公民权,剥夺了他们的会议和通婚权,并禁止他们的官员从事除管理祭祀以外的一切行政事务。
§9.43.25eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est, quam consul bello Samnitium voverat.
同年,监察官盖乌斯·尤尼乌斯·布布尔库斯承包建造了萨鲁斯(健康)神庙,这是他在执政官任内、在萨姆尼乌姆战争中许愿建造的。
ab eodem collegaque eius M. Valerio Maximo viae per agros publica inpensa factae.
由他及同僚马尔库斯·瓦莱里乌斯·马克西穆斯出公资,修筑了穿过乡间的道路。
§9.43.26et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renovatum, legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa.
同年,与迦太基人的条约第三次更新,并向为此而来的迦太基使节殷勤地送去了礼物。

词汇与语法注释

  1. 9.43.4subita rerum — 中性复数形容词的名词化(`subita`)后接部分属格(`rerum`),意为“突发事态”或“紧急情况”。
  2. 9.43.11ut qui... credidissent... crederent — 带有 `ut qui` 的主观原因或特征关系子句,后接虚拟式(过去完成时 `credidissent` 和未完成过去时 `crederent`),表明萨姆尼乌姆人的内心动机和判断(“作为那些不相信……且相信……的人”)。
  3. 9.43.18malo tirocinio inbuendum Samnitem — 间接引语中的“对格加不定式”结构,其中 `Samnitem` 是动形容词(带有 `esse` 省略)`inbuendum` 的主语对格。`tirocinium` 意为“初阵、初次体验”,夺格 `malo tirocinio` 表示手段,意为“必须让萨姆尼乌姆人接受一次惨痛的初阵洗礼”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §9.43.1-9.43.26. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:9.43.1-9.43.26

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。