§9.40.1pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus erat, qui praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret novis armorum insignibus, fecerunt.
紧接着,在萨姆尼乌姆人中也发生了一场伴随着同样危险和同样光荣结局的战争。 除了其他的战争准备之外,他们还设法使自己的战线因新型武具的装饰而闪耀。
§9.40.2duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento caelaverant; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis causa.
他们有两支军队;一支的盾牌雕刻着金,另一支的盾牌雕刻着银;盾牌的形状是:在保护胸部和肩膀的上部较宽,顶部平整;为了机动性,越往底部越呈楔形收窄。
spongia pectori tegumentum, §9.40.3et sinistrum crus ocrea tectum; galeae cristatae, quae speciem magnitudini corporum adderent.
胸部以海绵垫防护,左腿则以胫甲覆盖;头盔上装有羽饰,以增加他们体型的威容。
tunicae auratis militibus versicolores, argentatis linteae candidae.
金盾士兵的衬衣是五彩斑斓的,银盾士兵的则是白色的亚麻衬衣。
his dextrum cornu datum; illi in sinistro consistunt.
右翼交给了后者(银盾兵);前者(金盾兵)则立于左翼。
§9.40.4notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat, doctique a ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et argento, sed ferro et animis fretum; §9.40.5quippe illa praedam verius quam arma esse, nitentia ante rem, deformia inter sanguinem et vulnera; §9.40.6virtutem esse militis decus, et omnia illa victoriam sequi et ditem hostem quamvis pauperis victoris praemium esse.
罗马人早已知晓这种华丽武具的装备,并且他们曾受到将领们的教导:士兵应当是令人畏惧的,不应雕金琢银,而应依靠钢铁和斗志;因为那些东西与其说是武器,不如说是战利品,在战斗前闪闪发光,但在血泊与伤口中就会变得丑陋难看;勇气才是士兵的荣耀,而所有那些东西都会随胜利而来,富有的敌人正是胜利者的奖赏,无论胜者多么贫穷。
§9.40.7his Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit.
库尔索尔用这些话语激发起士兵们的斗志,率领他们投入战斗。
dextro ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum.
他自己立于右翼,任命骑兵长官指挥左翼。
simul est concursum, §9.40.8ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et magistrum equitum, ab utra parte victoria incipereret.
双方刚一交锋,与敌人的厮杀便异常激烈,而在独裁官和骑兵长官之间,也同样激烈地竞争着胜利将从哪一方开始。
§9.40.9prior forte Iunius commovit hostem, laevo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida veste et paribus candore armis insignes.
碰巧,尤尼乌斯首先动摇了敌人,他的左翼动摇了敌人的右翼,即那些按照萨姆尼乌姆人习俗立下神圣誓言、因而以白色衣服和同样洁白的武具引人注目的士兵。
eos se Orco mactare Iunius dictitans cum intulisset signa, turbavit ordines et haud dubie inpulit aciem.
尤尼乌斯反复宣称要把他们献祭给冥王奥尔库斯,在推进军旗的同时,他扰乱了敌人的队列,毫无疑问地击退了他们的战线。
§9.40.10quod ubi sensit dictator, “ab laevone cornu victoria incipiet” inquit, “et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet?”
独裁官一察觉到这一点,便说:“胜利难道要从左翼开始吗? 而作为独裁官亲兵的右翼,难道只能追随别人的战斗,而不能夺取胜利的最大份额吗?
§9.40.11concitat milites; nec peditum virtuti equites aut legatorum studia ducibus cedunt.
” 他激励起士兵们;骑兵的英勇绝不逊色于步兵,副将们对将领的忠诚和热忱也毫不逊色。
§9.40.12M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares, ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos, ut partem secum capesserent decoris, in transversa latera hostium incurrunt.
右翼的马尔库斯·瓦莱里乌斯和左翼的普布利乌斯·德基乌斯,两位曾任执政官者,策马奔向部署在两翼的骑兵,并激励他们与自己共同争取荣耀,随后冲入敌人的侧翼。
§9.40.13is novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore intulissent gradum, tum fuga ab Samnitibus coepta.
当这种新增加的恐怖从两侧包围了敌人的战线,且罗马军团重整欢呼声向惊恐的敌人推进时,萨姆尼乌姆人便开始溃逃。
§9.40.14iam strage hominum armorumque insignium campi repleri.
此时,平原上堆满了人尸和华丽的武具。
ac primo pavidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem retenta; captis direptisque ante noctem iniectus ignis.
起初,惊恐的萨姆尼乌姆人撤回了自己的营地,但随后连营地也未能保住;营地在入夜前被攻占并洗劫一空,随后被付之一炬。
§9.40.15dictator ex senatus consulto triumphavit, cuius triumpho longe maximam speciem captiva arma praebuere.
独裁官根据元老院的决议举行了凯旋式,在凯旋式中,缴获的武具提供了远为最壮观的景象。
§9.40.16tantum magnificentiae visum in iis, ut aurata scuta dominis argentariarum ad forum ornandum dividerentur.
这些武具显得如此华丽,以至于金盾被分配给银铺的主人们用以装饰广场。
inde natum initium dicitur fori ornandi ab aedilibus, cum tensae ducerentur.
据说,这就是后来市政官在牵引祭祀神车时装饰广场这一习俗的起源。
§9.40.17et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi sunt; Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt.
罗马人确实将敌人的华丽武具用于敬神;而卡普阿人则出于对萨姆尼乌姆人的傲慢和仇恨,用这些装备武装了角斗士(这是宴会间的娱乐节目),并称他们为“萨姆尼乌姆人”。
§9.40.18eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili victoria dimicat.
同年,执政官法比乌斯在佩鲁西亚(它本身也违背了停战协定)附近与伊特鲁里亚人的残部交战,取得了一场毫无疑问且毫不费力的胜利。
§9.40.19ipsum oppidum — nam ad moenia victor accessit — cepisset, ni legati dedentes urbem exissent.
若非使节们出城投降献城,他本已夺取了该城本身——因为作为胜利者他已经逼近了城墙。
§9.40.20praesidio Perusiae inposito, legationibus Etruriae amicitiam petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus; §9.40.21quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos, P. Decium et M. Valerium, est versum; quos populus proximis comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem declaravit.
在佩鲁西亚部署了守军,并将请求友好的伊特鲁里亚使节团先于自己送往罗马元老院之后,执政官举行了甚至比独裁官更为辉煌的凯旋式,乘车进入了城内;不仅如此,击败萨姆尼乌姆人的功勋在很大程度上归功于副将普布利乌斯·德基乌斯和马尔库斯·瓦莱里乌斯;在随后的民会上,民众以极大的赞同宣告他们一人为执政官,另一人为大法官。