§9.41.1Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus, Decius collega datur.
鉴于费比乌斯极其出色地征服了伊特鲁里亚,他的执政官职位得以连任,德基乌斯被给与作为其同僚。
Ualerius praetor quartum creatus.
瓦莱里乌斯第四次当选为大法官。
§9.41.2consules partiti provincias: Etruria Decio, Samnium Fabio evenit.
执政官们分配了行省:伊特鲁里亚归于德基乌斯,萨姆尼乌姆归于费比乌斯。
Is profectus ad Nuceriam Alfaternam, §9.41.3cum pacem petentes, quod uti ea, cum daretur, noluissent, aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit.
他出发前往努凯里亚·阿尔法特纳,当他们请求和平时,因为他们曾不愿在和平被给予时利用它,他便拒绝了他们,通过围攻迫使其投降。
§9.41.4cum Samnitibus acie dimicatum; haud magno certamine hostes victi; neque eius pugnae memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis bellassent.
罗马人与萨姆尼乌姆人进行了野战;敌人在并不激烈的斗争中被击败;若非马尔西人在那场战斗中首次与罗马人交战,那场战役的记忆便不会流传下来。
secuti Marsorum defectionem Paeligni eandem fortunam habuerunt.
跟随马尔西人叛乱的派利格尼人也遭遇了同样的命运。
Decio quoque, §9.41.5alteri consuli, secunda belli fortuna erat.
对于德基乌斯,另一位执政官,亦有顺利的战运。
Tarquiniensem metu subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in quadraginta annos petere.
他以恐惧迫使塔尔奎尼亚人向军队提供粮食,并请求四十年的停战。
§9.41.6Volsiniensium castella aliquot vi cepit; quaedam ex iis diruit, ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello tantum terrorem sui fecit, ut nomen omne Etruscum foedus ab consule peteret.
他武力攻占了沃尔西尼人的几处城堡;其中一些他予以拆毁,以免成为敌人的庇护所;他通过到处扩展战争,使人们对他产生了极大的恐惧,以至于整个伊特鲁里亚民族都向执政官请求缔结盟约。
ac de eo quidem nihil impetratum; §9.41.7indutiae annuae datae.
然而关于此事什么也没有得到;仅获得了为期一年的停战协定。
stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae; ea merces indutiarum fuit.
罗马军队那一年的军饷由敌人支付,并向每个士兵征收了两件衬衣;这就是停战的代价。
§9.41.8tranquillas res iam in Etruscis turbavit repentina defectio, Umbrorum, gentis integrae a cladibus belli, nisi quod transitum exercitus ager senserat.
乌姆布里亚人的突然叛乱扰乱了伊特鲁里亚人中如今平稳的局势,这是一个未受战争灾难波及的部族,除了他们的领土曾感受到军队的通过之外。
§9.41.9ii concitata omni iuventute sua et magna parte Etruscorum ad rebellionem conpulsa tantum exercitum fecerant, ut relicto post se in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent.
他们动员了所有的青年,并迫使大部分伊特鲁里亚人参与叛乱,组织了一支如此庞大的军队,以至于他们吹嘘说,在将德基乌斯留在他们背后的伊特鲁里亚之后,他们将从那里前去围攻罗马,他们说起自己时狂妄自大,说起罗马人时则充满轻蔑。
§9.41.10quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro Pupiniensi ad famam intentus hostium consedit.
当他们的这一企图被传报给执政官德基乌斯时,他从伊特鲁里亚以强行军赶往罗马城,并在普皮尼亚领地驻扎,密切关注着敌人的消息。
nec Romae spernebatur Umbrorum bellum, §9.41.11et ipsae minae metum fecerant expertis Gallica clade, quam intutam urbem incolerent.
在罗马,与乌姆布里亚人的战争也没有被轻视,威胁本身也给那些经历过高卢灾难、深知自己居住在一个多么无防备的城市的人们带来了恐惧。
§9.41.12itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut, si quid laxamenti a bello Samnitium esset, in Umbriam propere exercitum duceret.
因此,使节被派往执政官费比乌斯处,传达若萨姆尼乌姆人的战争有任何喘息之机,他应迅速率军进入乌姆布里亚。
dicto paruit consul magnisque itineribus ad Mevaniam, §9.41.13ubi tum copiae Umbrorum erant, perrexit.
执政官听从了命令,以强行军前往梅瓦尼亚,当时乌姆布里亚人的军队就在那里,他进军了。
§9.41.14repens adventus consulis, quem procul Umbria in Samnio bello alio occupatum crediderant, ita exterruit Vmbros, ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam omittendum bellum censerent; §9.41.15plaga una — Materinam ipsi appellant — non continuit modo ceteros in armis, sed confestim ad certamen egit.
执政官的突然到来——他们原以为他远在乌姆布里亚之外的萨姆尼乌姆忙于另一场战争——使乌姆布里亚人如此惊恐,以至于一些人认为应当退守设防的城市,有些人则认为应当放弃战争;只有一个地区——他们自己称之为马特里纳——不仅使其他人保持武装,而且立即驱使他们投入战斗。
castra vallantem Fabium adorti sunt.
他们在费比乌斯修筑营垒时袭击了他。
quos ubi effusos ruere in munimenta consul vidit, §9.41.16revocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit; cohortatusque praedicatione vera qua in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem Etrusci belli conficere iubet et vocis inpiae poenas expetere, qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.
当执政官看到他们杂乱无章地冲向防壁时,他把士兵们从作业中召回,根据地形和时间的允许将他们排列好;他通过真实地赞颂一部分在伊特鲁里亚、一部分在萨姆尼乌姆获得的荣耀来激励他们,命令他们结束这场伊特鲁里亚战争的微小附庸,并对他们曾威胁要围攻罗马城的邪恶言论施以惩罚。
§9.41.17haec tanta sunt alacritate militum audita, ut clamor sua sponte ortus loquentem interpellaverit ducem.
这些话是在人士气极大高涨的状态下被听到的,以至于自发产生的呼喊声打断了正在说话的将领。
ante imperium, ante concentum tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem feruntur.
在命令下达之前,在喇叭和角笛的合奏之前,他们就以狂奔之势向敌人冲去。
§9.41.18non tamquam in viros aut armatos incurrunt; mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri, et, sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res; umbonibus incussaque ala sternuntur hostes.
他们不像是在向男人或武装的人发起冲锋;说来令人惊异,起初军旗开始被从旗手手中夺走,接着旗手们自己被拖到执政官面前,武装的士兵从一条战线被拉到另一条战线,而且只要有争斗,事情与其说是用剑,不如说是用盾牌来进行的;敌人们被盾牌的凸纽和侧翼的碰撞击倒在地。
§9.41.19plus capitur hominum quam caeditur, atque una vox ponere arma iubentium per totam fertur aciem.
被俘获的人多于被杀戮的人,而且命令放下武器的同一声音传遍了整个战线。
§9.41.20itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus belli.
因此,在战斗进行当中,战争的发起者们便完成了投降。
postero insequentibusque diebus et ceteri Umbrorum populi deduntur; Ocriculani sponsione in amicitiam accepti.
在第二天和随后的几天里,乌姆布里亚的其他部族也投降了;奥克里库拉尼人通过盟誓被接纳为友好关系。