Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §9.36.1-9.36.14

穿过奇米尼亚森林与法比乌斯的胜利

第 474 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官法比乌斯的兄弟前往埃特鲁里亚侦察并获得了同盟的承诺,法比乌斯随后率军穿过奇米尼亚森林击败了埃特鲁里亚人。当罗马使节团赶来阻止该行动时,胜利已经取得。

§9.36.1silva erat Ciminia magis tum invia atque horrenda, quam nuper fuere Germanici saltus, nulli ad eam diem ne mercatorum quidem adita.
当时奇米尼亚森林比近来的德意志森林更为无法通行和令人畏惧,直到那天为止,甚至连商人也无一人涉足。
eam intrare haud fere quisquam praeter ducem ipsum audebat; aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria aboleverat.
除了指挥官本人外,几乎没有人敢进入其中;在其他所有人心中,对考迪乌姆惨败的记忆尚未磨灭。
§9.36.2tum ex iis, qui aderant, consulis frater — eum Fabium Caesonem alii, C. Claudium quidam, matre eadem qua consulem genitum, tradunt — speculatum se iturum professus brevique omnia certa adlaturum.
这时,在场的人中,执政官的兄弟——有人传说他是法比乌斯·凯索,也有人说他是盖乌斯·克劳狄乌斯,与执政官由同一母亲所生——声称自己将去侦察,并很快会带回关于一切的确切消息。
Caere educatus apud hospites, §9.36.3Etruscis inde litteris eruditus erat linguamque Etruscam probe noverat.
由于他曾寄宿在凯雷的客友处接受教育,并从那里学习了埃特鲁里亚的文字,因而精通埃特鲁里亚语。
habeo auctores vulgo tum Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis litteris erudiri solitos; §9.36.4sed propius est vero praecipuum aliquid fuisse in eo, qui se tam audaci simulatione hostibus inmiscuerit.
我的史料作者们称,当时罗马男孩通常接受埃特鲁里亚文学的教育,正如现在接受希腊文学的教育一样;但在那个以如此大胆的伪装混入敌群的人身上,必定有一些非同寻常的品质,这更接近事实。
servus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem; §9.36.5nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis, quae intranda erat, naturam ac nomina principum in populis accepere, ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi possent.
据说有一名奴隶作为他唯一的同伴,两人一同长大,因此他也并非不懂得这门语言;他们出发时,除了解了要进入的区域的自然概貌以及各族群中首领的名字外,没有带任何其他东西,以免在交谈中因为某些显眼的破绽而犹豫不决,从而被识破。
§9.36.6iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis, armati.
他们装扮成牧人,携带着农家武器——镰刀和两支标枪,全副武装地出发了。
sed neque commercium linguae nec vestis armorumve habitus sic eos texit, quam quod abhorrebat ab fide quemquam externum Ciminios saltus intraturum.
但是,语言的交际能力和衣着武器的装束,都没有这样一个事实更能保护他们,即任何外人会进入奇米尼亚隘口的想法都是完全令人难以置信的。
§9.36.7usque ad Camertes Umbros penetrasse dicuntur.
据说他们一直深入到了卡梅尔特斯·翁布里亚人那里。
ibi, qui essent, fateri Romanum ausum introductumque in senatum consulis verbis egisse de societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare Romanis iussum, §9.36.8commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca intrasset, iuventutemque Camertium Umbrorum in armis paratam imperio futuram.
在那里,那个罗马人敢于承认他们的身份,并在被引见给元老院后,以执政官的名义商谈了结盟与友好之事,随后在那里受到了热情的款待,并被嘱咐向罗马人传达:如果军队进入这些地方,将为他们准备三十天的粮食,且卡梅尔特斯·翁布里亚人的青年将全副武装,准备听从指挥。
§9.36.9haec cum relata consuli essent, inpedimentis prima vigilia praemissis, legionibus post inpedimenta ire iussis ipse substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitavit stationibus hostium, §9.36.10quae extra saltum dispositae erant; et cum satis diu tenuisset hostem, in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem agmen adsequitur.
当这些情况向执政官报告后,他在第一更天时先派出了辎重队,并命令军团紧随辎重队之后前进,而他自己则带着骑兵留了下来,并在次日拂晓时骑马巡查了敌人的岗哨,这些岗哨是布置在隘口之外的;在牵制了敌人足够长的时间后,他退回了营地,并从另一个门出发,在入夜前追上了队伍。
§9.36.11postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat.
次日拂晓,他已控制了奇米尼亚山的脊线。
inde contemplatus opulenta Etruriae arva milites emittit.
他从那里俯瞰了埃特鲁里亚肥沃的农田,便派出了士兵。
§9.36.12ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum cohortes repente a principibus regionis eius concitatae Romanis occurrunt adeo inconpositae, ut vindices praedarum prope ipsi praedae fuerint.
在夺取了大量战利品之后,该地区首领突然召集起来的埃特鲁里亚农民临时散兵队迎面撞上了罗马人,他们是如此杂乱无章,以至于那些前来夺回战利品的人自己几乎成了战利品。
§9.36.13caesis fugatisque iis, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit.
在将他们歼灭并击溃,并广泛蹂躏了该地区后,胜利的罗马人带着丰富的各种物资回到了营地。
§9.36.14eo forte quinque legati cum duobus tribunis plebis venerant denuntiatum Fabio senatus verbis, ne saltum Ciminium transiret.
当时,正巧有五位使节在两位平民护民官的陪同下来到这里,代表元老院向法比乌斯传达命令,不要越过奇米尼亚森林。
laetati serius se, quam ut inpedire bellum possent, venisse, nuntii victoriae Romam revertuntur.
他们庆幸自己来得太晚,以至于无法阻止战争,便作为胜利的使者返回了罗马。

词汇与语法注释

  1. 9.36.1nulli ad eam diem ne mercatorum quidem adita — 与格 `nulli` 与被动过去分词 `adita`(此处为修饰名词 `silva` 的阴性单数主格)连用,充当“施动者与格 (dative of agent)”。双重否定句式中的 `ne...quidem`(甚至连……也不)用以加强整体否定语气,意为“直到那天,甚至连商人也无一人涉足”。
  2. 9.36.6sed neque commercium linguae... sic eos texit, quam quod... — 相关结构 `sic... quam` 表示比较,相当于“与其说……不如说……”(类似于英语中的 "not so much ... as that...")。`quod` 引导的事实从句作为主语,构成强烈的对比,意为“……这两种因素对他们的保护,都远不如‘绝无外人敢于进入奇米尼亚隘口’这一事实来得大”。
  3. 9.36.14serius se, quam ut inpedire bellum possent, venisse — 比较级副词 `serius` 后面接 `quam ut` 加上虚拟语气(此处为 `possent`),表示“太……以至于不能……”(相当于英语中的 "too ... to ..." 结构)。代格不定式结构 `se... venisse` 作分词 `laetati`(因……而高兴)的宾语。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §9.36.1-9.36.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:9.36.1-9.36.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。