§9.33.1Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit, collega Fabio C. Marcius Rutilus datus est.
次年的执政官昆图斯·法比乌斯接管了苏特里乌姆的战争,盖乌斯·马尔基乌斯·鲁提卢斯被给与法比乌斯作为同僚。
§9.33.2ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit et novus exercitus domo accitus Etruscis venit.
此外,法比乌斯从罗马带来了增援部队,而一支从本土召集的新军也来到了埃特鲁里亚人那里。
permulti anni iam erant, §9.33.3cum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina fuerant, cum ex ea familia, quae velut fatales cum tribunis ac plebe simultates exercebat, certamen oritur.
已经过去了许多年,在此期间贵族官员与护民官之间没有发生过任何冲突,这时,一个冲突却从那个似乎命中注定与护民官及平民对立的家族中爆发出来。
§9.33.4Appi Claudius censor circumactis decem et octo mensibus, quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C. Plautius, collega eius, magistratu se abdicasset, nulla vi conpelli, ut abdicaret, potuit.
监察官阿庇乌斯·克劳狄乌斯在十八个月过去后——因为根据阿米里乌斯法,监察官的任期被限制在此时限内——尽管他的同僚盖乌斯·普劳提乌斯已经辞职,却无法被任何力量强迫辞职。
§9.33.5P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae intra legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec in vulgus quam optimo cuique gratiorem.
普布利乌斯·塞姆普罗尼乌斯是平民护民官,他承担了在法定期限内结束监察官任期的行动;这一行动与其说是贴近民众,不如说是公正,且比起普通大众,更受到所有贤达之士的欢迎。
§9.33.6is cum identidem legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam. Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum et anni coegisset spatium,
他一再宣读阿米里乌斯法,并对该法的制定者、独裁官马梅尔库斯·阿米里乌斯大加赞赏,因为后者曾将此前为期五年、且因权力持久而具有统治性的监察官职限制在一年零六个月的时间内。
§9.33.7“dic agedum” inquit, “Appi Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore, quo C. Furius et M. Geganius censores fuerunt, censor fuisses.
他说:“那么请告诉我,阿庇乌斯·克劳狄乌斯,如果在盖乌斯·富里乌斯和马尔库斯·格加尼乌斯担任监察官的时候你也是监察官,你究竟会怎么做?
” §9.33.8negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad causam pertinere suam; §9.33.9nam etsi tenuerit lex Aemilia eos censores, quorum in magistratu lata esset, quia post illos censores creatos eam legem populus iussisset quodque postremum iussisset, id ius ratumque esset, non tamen aut se aut eorum quemquam, qui post eam legem latam creati censores essent, teneri ea lege potuisse.
” 阿庇乌斯否认护民官的质问与他自己的案件有很大关系;因为即使阿米里乌斯法约束了那些在任内通过该法的监察官——因为人民是在那些监察官选出之后才命令通过该法的,而人民最后命令的才是有效且确立的法律——然而,无论是他自己,还是任何在建法之后被选为监察官的人,都不可能受到该法的约束。