Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §9.31.1-9.31.16

尤尼乌斯征伐萨姆尼乌姆与击退伏兵

第 469 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官分派任地,尤尼乌斯在萨姆尼乌姆夺回克卢维亚埃并攻克博维亚努姆。此后,罗马军队在林地遭遇敌军伏击,但在执政官的激励下,士兵们英勇反击,利用险要地形重创敌军并夺取战利品。

§9.31.1consules inter se provincias partiti; Iunio Samnites, Aemilio novum bellum Etruria sorte obvenit.
执政官们在彼此之间分派了行省;尤尼乌斯抽签分到了萨姆尼乌姆人,埃米利乌斯则分到了新的战争——埃特鲁里亚。
§9.31.2in Samnio Cluviani praesidium Romanum, quia nequiverat vi capi, obsessum fame in deditionem acceperant Samnites verberibusque foedum in modum laceratos occiderant deditos.
在萨姆尼乌姆,克卢维亚埃的罗马驻军因无法被武力攻取,已被饥饿围困而投降;萨姆尼乌姆人在接受他们投降后,用鞭笞极其残忍地摧残并杀害了这些投降的人。
§9.31.3huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione Cluviani ratus, quo die adgressus est moenia, vi cepit atque omnes puberes interfecit.
尤尼乌斯对此残暴行为感到愤慨,认为没有什么比攻打克卢维亚埃更为首要,他在袭击城墙的当天便以武力攻克了它,并杀死了所有成年男性。
§9.31.4inde victor exercitus Bovianum ductus.
随后,胜利的军队被引向博维亚努姆。
caput hoc erat Pentrorum Samnitium longe ditissimum atque opulentissimum armis virisque.
这是佩恩特里人萨姆尼乌姆的首府,在武器和人力上无疑是最为富有和强大的。
§9.31.5ibi, quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi oppido potiuntur.
在那里,由于愤怒没有那么大,士兵们在对掠夺物的期待下被点燃,占领了城镇。
minus itaque saevitum in hostes est; praedae plus paene quam ex omni Samnio umquam egestum benigneque omnis militi concessa.
因此,对敌人施加的残暴较少;运出的战利品几乎比以往从整个萨姆尼乌姆运出的还要多,并且全部慷慨地分给了士兵。
et postquam praepotentem armis Romanum §9.31.6nec acies subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium principum in Samnio eo curae sunt intentae, ut insidiis quaereretur locus, si qua licentia populandi effusus exercitus excipi ac circumveniri posset.
在他们看到面对武器极其强大的罗马人,任何战线、营地或城市都无法抵挡之后,萨姆尼乌姆所有首领的注意力便都集中于此:寻找一个设伏的地点,看是否能乘军队在任意掠夺的放任中分散时予以拦截并包围。
transfugae agrestes et captivi, §9.31.7quidam forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentes, quae et vera erant, pecoris vim ingentem in saltum avium conpulsam esse, perpulerunt, ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones.
一些农村的逃兵和俘虏,有的是偶然遇到,有的是故意出现,向执政官提供了相符的信息(这些信息也是真实的):大批牲畜已被赶入一片荒僻的林地。 他们说服执政官,使轻装的军团为了掠夺而被引向那里。
§9.31.8ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat et, postquam intrasse Romanos vidit saltum, repente exortus cum clamore ac tumultu incautos invadit.
那里,敌人的庞大军队已隐蔽地占领了道路,在看见罗马人进入林地之后,突然带着呼喊和混乱冲了出来,袭击了毫无防备的他们。
§9.31.9et primo nova res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas congerunt in medium; dein postquam, ut quisque liberaverat se onere aptaveratque armis, ad signa undique coibant et notis ordinibus in vetere disciplina militiae iam sine praecepto ullius sua sponte struebatur acies,
起初,这突发的事态引起了惊慌,当时他们正忙着拿起武器,把行囊聚集在中央;随后,当每个人一卸下负担并装备好武器,便纷纷从四面八方聚集到军旗下,并且按照古老的军事纪律,在熟悉的人员序列中,无需任何人的命令,便自发地组成了战线。
§9.31.10consul ad ancipitem maxime pugnam advectus desilit ex equo et Iovem Martemque atque alios testatur deos se nullam suam gloriam inde, sed praedam militi quaerentem in eum locum devenisse §9.31.11neque in se aliud quam nimiam ditandi ex hoste militis curam reprehendi posse; ab eo se dedecore nullam rem aliam quam virtutem militum vindicaturam.
执政官策马赶到局势最为危急的战斗处,跳下战马,呼求朱庇特、马尔斯及其他神明作证:他来到此地,绝非为了给自己寻求荣誉,而是为士兵寻求战利品;并且在他身上,除了企图让士兵从敌人那里致富的过度热心之外,没有任何别的东西可以被指责;而除了士兵们的英勇,没有任何其他事物能将他从这一耻辱中挽救出来。
§9.31.12coniterentur modo uno animo omnes invadere hostem, victum acie, castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum temptantem et loco, non armis fretum.
他们只需齐心协力去袭击敌人:这群在战线中被击败、被夺去营地、被剥夺城市的敌人,正在用潜伏偷袭作最后的挣扎,他们凭借的是地形,而不是武器。
§9.31.13sed quem esse iam virtuti Romanae inexpugnabilem locum Fregellana arx Soranaque et ubicumque iniquo successum erat loco memorabantur.
然而,对于罗马人的英勇来说,现在还有什么地方是攻不可破的呢? 弗雷格莱的要塞、索拉的要塞,以及所有在不利地形上取得成功的地方,都被一一提及。
§9.31.14his accensus miles, omnium inmemor difficultatium, vadit adversus inminentem hostium aciem.
受到这些话鼓舞的士兵们忘记了一切困难,迎着逼近的敌军战线冲去。
ibi paulum laboris fuit, dum in adversum clivum erigitur agmen; §9.31.15ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque acies aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror in insidiatores easdemque latebras, quibus se paulo ante texerant, palati atque inermes fuga repetebant.
在那里,当队伍向对面的斜坡挺进时,经历了一些艰难;但在先头部队占领了顶部的平地、战线感到自己已站在平等的地面上之后,恐怖立刻转向了那些伏击者,他们四散且毫无武装,在逃跑中重返不久前隐藏自己的那些藏身处。
§9.31.16sed loca difficilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude inpediebant.
然而,为使敌人陷入困境而选择的险要地形,此时却因他们自己的诡计而阻碍了他们自己。
itaque ergo perpaucis effugium patuit; caesa ad viginti milia hominum victorque Romanus ad oblatam ab hoste praedam pecorum discurrit.
因此,仅有极少数人得以逃脱;大约两万人被杀,胜利的罗马人便散开去搜集敌人留下的牲畜战利品。

词汇与语法注释

  1. 9.31.1Etruria — 主格名词 'Etruria' 作为 'novum bellum' 的同格语使用,或用以替代属格 'Etruriae'。
  2. 9.31.2deditos — 过去被动分词,与 'occiderant' 的隐含宾语(即守军)一致,意为“投降的人”,在结构上与 'laceratos' 并列。
  3. 9.31.5saevitum — 无人称被动用法('saevitum est')。自动词 'saevire'(施暴、肆虐)的中性单数完成式,字面意思是“较少地施加了残虐”,即“对敌人的残暴行为较少”。
  4. 9.31.5praepotentem armis Romanum — 'Romanum' 为单数宾格,作为 §9.31.6 中 'subsistere' 的宾语。整个 'postquam' 从句的主语是 'nec acies... poterant',意为“在[他们看到]面对武力极其强大的罗马人,任何战线……都无法抵挡之后”。
  5. 9.31.7quidam forte, pars consilio oblati — 主格名词短语 'transfugae agrestes et captivi' 被同格的 'quidam... pars...' 所细分(“一些人出于偶然,一部分人由于预谋”)。虽然 'pars' 是单数名词,但在此处用于划分复数主语。
  6. 9.31.11ditandi... militis — 动形容词(动筛)'ditandi' 与属格名词 'militis' 一致,形成修饰 'curam'(对……的顾虑/热心)的属格短语,意为“使士兵致富的”。
  7. 9.31.12coniterentur — 间接引语(Oratio Obliqua)中的独立命令句,在间接引语中转为虚拟式未完成过去时,对应直接引语中的命令式 'conitemini'(努力吧!)。
  8. 9.31.13quem esse... locum — 宾格加不定式(A.C.I.)结构,代表间接引语中的反问句,对应直接引语中的 'quis est... locus?'(有什么地方是……?)。
  9. 9.31.16hosti quaesita — 'hosti' 是不利与格(“为了使敌人[罗马人]陷入困境而寻找的”)。'quaesita'(寻找的)修饰 'loca'。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §9.31.1-9.31.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:9.31.1-9.31.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。