§9.30.1itaque consules, qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum ordinem prava lectione senatus, §9.30.2qua potiores aliquot lectis praeteriti esseit, negaverunt eam lectionem se, quae sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, observaturos et senatum extemplo citaverunt eo ordine, qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat.
因此,在这一年接任的执政官——第三次担任执政官的盖乌斯·尤尼乌斯·布布尔库斯和第二次担任的昆图斯·埃米利乌斯·巴尔布拉,在年年初向人民控诉,由于不公正的元老院选定,元老院的序列遭到了丑化;在这次选定中,若干比入选者更优秀的人被忽略了,于是他们声明他们不会遵守这一不分正确与邪恶、仅凭私恩和偏好而做出的选定,并立即按照监察官阿皮乌斯·克劳狄乌斯和盖乌斯·普劳提乌斯任职之前的顺序召集了元老院。
§9.30.3et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem militarem: unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor legiones a populo crearentur, quae antea perquam paucis suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme fuerant beneficia; tulere eam rogationem tribuni plebei L. Atilius, C. Marcius; §9.30.4alterum, ut duumviros navales classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet; lator huius plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis.
此外,那一年开始通过人民授予两项军职,均与军事有关:其一,四支军团的十六名军团士兵长应由人民选举产生,而在此之前,留给人民投票的职位极少,这些职位几乎都是独裁官和执政官的恩惠;护民官卢修斯·阿蒂里乌斯和盖乌斯·马尔基乌斯提出了这一议案;其二,由同样的人民命令设立两名海军二人官,以装备和重修舰队;这一平民会决议的提案人是护民官马尔库斯·德基乌斯。
§9.30.5eiusdem anni rem dictu parvam praeterirem, ni ad religionem visa esset pertinere.
如果同一年的这件事看起来与宗教信仰无关,我本会忽略这一说来微不足道的事情。
tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis vesci, quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset, qui sacrificiis praecineret.
乐师们因为被上一任监察官禁止在朱庇特神殿内进餐(而这自古以来就是传统),对此感到愤慨,于是集体离去前往蒂布尔,以至于城里没有人能在祭祀中奏乐。
§9.30.6eius rei religio tenuit senatum, legatosque Tibur miserunt, ut darent operam, ut ii homines Romanis restituerentur.
元老院因此事而产生了宗教敬畏,并向蒂布尔派遣了使节,致力于让这些人归还给罗马人。
§9.30.7Tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt, uti reverterentur Romam; postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur.
蒂布尔人友好地做出了承诺,首先将他们召集到议事厅,劝说他们返回罗马;在发现无法说服他们之后,便采取了一个与这些人的性格不相违背的计策来对付他们。
§9.30.8die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum invitant et vino, cuius avidum ferme id genus est, §9.30.9oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac Romam deportant.
在节日里,一些人以通过音乐庆祝宴会为幌子,邀请了另一些人,并用这些人群通常极度渴望的葡萄酒,使他们喝得酩酊大醉并昏睡过去,就这样将这些被睡意捆绑的人扔进货车运往罗马。
nec prius sensere, quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit.
直到货车被留在广场上,黎明的光芒照在这些宿醉未醒的人身上时,他们才有所察觉。
§9.30.10tunc concursus populi factus, impetratoque, ut manerent, datum, ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac, quae nunc sollemnis est, licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescendi ius iis, qui sacris praecinerent.
于是人民聚集起来,在说服他们留下的请求达成后,特许他们每年有三天可以盛装打扮、伴随歌声,并以如今已成惯例的这种放纵在城中游行,并且恢复了那些在祭祀中奏乐的人在神殿中进餐的权利。
haec inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.
这些事情是在对两场巨大战争的忧虑之中进行的。