§9.30.1itaque consules, qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud populum deformatum ordinem prava lectione senatus,
それゆえ、その年に就任した執政官たち、すなわち三度目のガイウス・ユニウス・ブブルクスと二度目のクィントゥス・アエミリウス・バルブラは、年の初めに、不適切な元老院議員選定によって元老院の序列が歪められたことについて人民に不満を述べた。
§9.30.2qua potiores aliquot lectis praeteriti esseit, negaverunt eam lectionem se, quae sine recti pravique discrimine ad gratiam ac libidinem facta esset, observaturos et senatum extemplo citaverunt eo ordine, qui ante censores Ap. Claudium et C. Plautium fuerat.
この選定によって、選ばれた者たちよりも優れた何人かが省かれていたため、彼らは、正しいことと邪悪なことの区別なしにお気に入りと気まぐれによって行われたその選定を自分たちは遵守しないと宣言し、直ちに、監察官アッピウス・クラウディウスとガイウス・プラウティウスの前の時点での順序に従って元老院を招集した。
§9.30.3et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque pertinentia ad rem militarem: unum, ut tribuni militum seni deni in quattuor legiones a populo crearentur, quae antea perquam paucis suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum ferme fuerant beneficia;
またその年、民衆を通じて二つの指揮権が授与され始め、そのいずれもが軍事に関わるものであった。 第一のものは、4つの軍団においてそれぞれ16名の兵団長が民衆によって選出されるべきことであり、これらは以前には民衆の投票に委ねられる席がごく僅かであったため、ほとんど独裁官や執政官の恩恵による任命枠であったものであった。
tulere eam rogationem tribuni plebei L. Atilius, C. Marcius;
護民官ルキウス・アティリウスとガイウス・マルキウスがこの法案を提出した。
§9.30.4alterum, ut duumviros navales classis ornandae reficiendaeque causa idem populus iuberet;
第二のものは、艦隊の装備および再建のために、同じ民衆が海軍二人官の任命を命じるべきことであった。
lator huius plebi sciti fuit M. Decius tribunus plebis.
この平民会決議の提案者は、護民官マルクス・デキウスであった。
§9.30.5eiusdem anni rem dictu parvam praeterirem, ni ad religionem visa esset pertinere.
もしそのことが信仰に関わると見えなかったならば、私は同じ年の、語るにも些細な出来事を素通りしたことだろう。
tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus erant in aede Iovis vesci, quod traditum antiquitus erat, aegre passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset, qui sacrificiis praecineret.
笛吹きたちが、ユピテル神殿で食事をすることを(古来の伝承であったにもかかわらず)直近の監察官たちによって禁じられたため、腹を立て、一団となってティブルへ去ってしまった。 その結果、市内には犠牲式で前奏を務める者が一人もいなくなってしまった。
§9.30.6eius rei religio tenuit senatum, legatosque Tibur miserunt, ut darent operam, ut ii homines Romanis restituerentur.
このことについての宗教的恐れが元老院を捉え、それらの人々がローマ人に返還されるよう尽力させるために、ティブルに使節を派遣した。
§9.30.7Tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati sunt, uti reverterentur Romam;
ティブル市民は好意的に約束し、まず彼らを議事堂に招いてローマに戻るよう勧告した。
postquam perpelli nequibant, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos adgrediuntur.
彼らを説得することができないとわかると、彼らの気質に矛盾しない計略をもって彼らにアプローチした。
§9.30.8die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum invitant et vino, cuius avidum ferme id genus est, §9.30.9oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac Romam deportant.
祝祭の日に、ある者たちは演奏によって宴会を盛り上げるという口実のもとで彼らをめいめい招待し、この手の人々がたいてい渇望しているワインによって、(ワインで)重くなった彼らを眠らせ、こうして眠りに縛られた彼らを荷車に投げ込んでローマへ運んだ。
nec prius sensere, quam plaustris in foro relictis plenos crapulae eos lux oppressit.
荷車が広場に放置され、二日酔いでいっぱいの彼らを夜明けが襲うまで、彼らは気づかなかった。
§9.30.10tunc concursus populi factus, impetratoque, ut manerent, datum, ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac, quae nunc sollemnis est, licentia per urbem vagarentur, restitutumque in aede vescendi ius iis, qui sacris praecinerent.
そのとき民衆の集まりが生じ、彼らが留まるよう承諾が得られると、毎年3日間、装いを凝らし、歌を歌いながら、今日でも恒例となっているあの放縦さをもって、市内を練り歩くことが許され、また神殿において食事をする権利が、神聖な儀式で前奏を務める者たちに回復された。
haec inter duorum ingentium bellorum curam gerebantur.
これらの出来事は、二つの巨大な戦争の憂慮の中で行われた。