§9.27.1earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam coniuratum erat, Samnites in Apuliam versos rursus ad Caudium revocavit, ut inde ex propinquo, §9.27.2si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent.
这些事情的传闻,但更多的是对早已暗中共谋的坎帕尼亚起义的期盼,将已经转向阿普利亚的萨姆奈特人再次召回到了考迪乌姆,以便从那里、在近处,如果有什么风吹草动能提供机会,就可以从罗马人手中夺取卡普亚。
§9.27.3eo consules cum valido exercitu venerunt.
执政官们率领一支强有力的军队来到了那里。
et primo circa saltus, cum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt; §9.27.4deinde Samnites per aperta loca brevi circuitu in loca plana,
起初在山隘周围,因为双方通往敌人的道路都很险恶,他们犹豫不决;随后,萨姆奈特人穿过开阔地带,绕了一小段弯路,下到了平坦的地方,即坎帕尼亚平原。
§9.27.5Campanos campos, agmen demittunt, ibique primum castra in conspectum hostibus data, deinde levibus proeliis, equitum saepius quam peditum, utrimque periculum factum; nec aut eventus eorum Romanum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat.
在那里,他们的军营首先展现在敌人的视野中,接着通过小规模的战斗——骑兵战多于步兵战——双方进行了试探;罗马人既不为这些战斗的结果感到不满,也不为拖延战争的迟滞感到后悔。
§9.27.6Samnitium contra ducibus et carpi parvis cotidie damnis et senescere dilatione belli vires suae videbantur.
相反,在萨姆奈特人的将领看来,他们的力量既在每天细微的损失中被消耗,又因战争的拖延而逐渐衰退。
§9.27.7itaque in aciem procedunt equitibus in cornua divisis, quibus praeceptum erat, intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo vis fieret, quam ad proelium starent: §9.27.8aciem pedite tutam fore.
因此,他们将骑兵分配到两翼,列阵前进,并对骑兵下令:他们站立时,要更多地注意看守营地,防止那里受到任何袭击,而不是专注于战斗;战线由步兵保护即可。
consulum Sulpicius in dextro, Poetelius in laevo cornu consistunt.
执政官中,苏尔皮基乌斯位于右翼,波埃特留斯位于左翼。
dextra pars, qua et Samnites raris ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur constiterant, latius patefacta stetit;
右翼这边,由于萨姆奈特人也以稀疏的队列站立,或是为了包围敌人,或是为了防止自己被包围,因而展开得更宽。
§9.27.9sinistris, praeterquam quod confertiores steterant, repentino consilio Poeteli consulis additae vires, qui subsidiarias cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus reservabantur, in primam aciem extemplo emisit universisque hostem primo impetu viribus inpulit.
左翼除了站得更为密集之外,还因执政官波埃特留斯的突然决策而增强了实力,他立即将为了应付更持久战斗的意外情况而完整保留的预备队派往第一线,并在第一次冲击中以排山倒海之势击退了敌人。
§9.27.10commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit.
萨姆奈特人的步兵战线动摇后,他们的骑兵加入了战斗。
in hunc transverso agmine inter duas acies se inferentem Romanus equitatus concitat equos signaque et ordines peditum atque equitum confundit, donec universam ab ea parte avertit aciem.
面对这支在两条战线之间以斜向队列切入的敌方骑兵,罗马骑兵纵马疾驰,冲乱了对方步兵和骑兵的军旗与队列,直到将那个方向的全部战线击退。
§9.27.11in eo cornu non Poetelius solus sed Sulpicius etiam hortator adfuerat, avectus ab suis nondum conserentibus manus ad clamorem a sinistra parte prius exortum.
在那一翼,不仅波埃特留斯在场,苏尔皮基乌斯也作为鼓舞者在场,他是在自己的队伍尚未交手时,听到左翼先传来的呐喊声而策马离开的。
§9.27.12unde haud dubiam victoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam invenit, Romanos loco pulsos, victorem hostem signa in perculsos inferentem.
他从那里看到了不容置疑的胜利,当他率领一千二百人赶往自己那一翼时,却在那里发现了截然不同的命运:罗马人被赶出了阵地,胜利的敌人正抬着军旗向遭受重创的士兵逼近。
§9.27.13ceterum omnia mutavit repente consulis adventus; nam et conspectu ducis refectus militum est animus, et maius quam pro numero auxilium advenerant fortes viri, et partis alterius victoria audita, mox visa etiam, proelium restituit.
然而,执政官的到来突然改变了一切;因为不仅将领的出现重振了士兵的士气,而且这些勇士的到来提供了超出其人数的援助,再加上听到了另一侧的胜利消息,且很快也亲眼目睹,从而收复了战局。
§9.27.14tota deinde iam vincere acie Romanus et omisso certamine caedi capique Samnites, nisi qui Maleventum, cui nunc urbi Beneventum nomen est, perfugerunt.
此后,罗马人在整条战线上已然获胜,萨姆奈特人放弃了抵抗,遭到屠杀和俘虏,除了那些逃往马莱温图姆(即现在被称为贝内温图姆的城市)的人。
ad triginta milia caesa aut capta Samnitium proditum memoriae est.
据记载,约有三万萨姆奈特人被杀或被俘。