Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §9.26.1-9.26.22

收复卢凯里亚与独裁官迈尼乌斯严查阴谋

第 464 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马对卢凯里亚背叛行为的报复,以及随后在卡普亚和罗马展开的针对阴谋结盟的调查。独裁官迈尼乌斯因受到贵族的指控而辞职,并在法庭上成功证明了自己的清白。

§9.26.1eodem anno prodito hostibus Romano praesidio Luceria Samnitium facta.
同年,由于罗马守备队被出卖给敌人,卢凯里亚落入了萨姆奈特人之手。
§9.26.2nec diu proditoribus inpunita res fuit: haud procul inde exercitus Romanus erat, cuius primo impetu urbs sita in plano capitur.
对背叛者而言,惩罚并未拖延太久:罗马军队就在离此不远的地方,在他们的第一次猛攻下,这座坐落于平原上的城市便被攻克。
Lucerini ac Samnites ad internecionem caesi, §9.26.3eoque ira processit, ut Romae quoque, cum de colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam urbem censerent.
卢凯里亚人和萨姆奈特人被斩杀殆尽,罗马人的愤怒甚至达到了这样的地步:当在罗马就向卢凯里亚派遣殖民者一意咨询元老院时,许多人认为应当彻底摧毁这座城市。
§9.26.4praeter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civibus inter tam infestas gentes cogebat.
除了对这些两次被捕之人的刻骨仇恨外,距离的遥远也使他们不愿将市民流放到如此遥远、且处于如此敌对的民族包围之中的地方。
§9.26.5vicit tamen sententia, ut mitterentur coloni.
然而,派遣殖民者的意见最终占了上风。
duo milia et quingenti missi.
派遣了两千五百人。
eodem anno, cum omnia infida Romanis essent, Capuae quoque occultae principum coniurationes factae.
同年,在对罗马人而言一切都不可信的情况下,卡普亚也策划了显贵们的秘密共谋。
de quibus cum ad senatum relatum esset, §9.26.6haudquaquam neglecta res: quaestiones decretae, dictatoremque quaestionibus exercendis dici placuit.
当元老院收到有关此事的报告时,此事决未被忽视:元老院下令进行调查,并决定任命一位独裁官来执行调查。
§9.26.7C. Maenius dictus; is M. Folium magistrum equitum dixit.
盖乌斯·迈尼乌斯被任命,他任命马尔库斯·福利乌斯为骑兵长官。
ingens erat magistratus eius terror.
该官职的威慑力极大。
itaque — sive is timor seu conscientia fuit — Calavios Ovium Noviumque — ea capita coniurationis fuerant —, priusquam nominarentur apud dictatorem, mors haud dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit.
因此——无论是出于恐惧还是罪恶感——共谋的首脑卡拉维乌斯兄弟(奥维乌斯和诺维乌斯),在被独裁官指名起诉之前,毫无疑问是以自杀的方式逃避了审判。
deinde ut quaestioni Campanae materia decessit, §9.26.8versa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae, sed in universum qui usquam coissent coniurassentve adversus rem publicam, quaeri senatum iussisse; §9.26.9et coitiones honorum adipiscendorum causa factas adversus rem publicam esse.
随后,当坎帕尼亚调查的审查对象耗尽时,通过对法令的解释,调查的矛头转向了罗马:即元老院所命令的,并非特指调查卡普亚的合谋者,而是普遍调查任何地方反对国家而聚集或共谋的人;且为了谋取官职而结党营私的行为也是危害国家的。
latiorque et re et personis quaestio fieri, haud abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius esse.
调查在事件和人员上都变得更加广泛,而独裁官也并不否认他的调查权力是无限的。
§9.26.10postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo erat auxilio, quin nomina reciperentur.
因此,贵族们受到了控告,尽管他们向护民官申诉,却没有任何人提供援助来阻止他们的名字被录入被告名单。
§9.26.11inde nobilitas, nec ii modo, in quos crimen intendebatur, sed universi simul negare nobilium id crimen esse, quibus si nulla obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum novorum.
于是贵族们,不仅是那些被指控的人,而是所有人一同坚称:这绝非贵族们的罪行(对贵族而言,如果没有诡计阻碍,通往官职的道路本就是敞开的),而是新参者们的罪行。
§9.26.12ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id esse, simul magistratu abissent.
他们甚至声称,独裁官和骑兵长官本人更适合充当被告,而非该罪行的调查官,且他们一旦离任就会明白这一点的。
tum enim vero Maenius, §9.26.13iam famae magis quam imperii memor, progressus in contionem ita verba fecit: §9.26.14“et omnes ante actae vitae vos conscios habeo, Quirites, et hic ipse honos delatus ad me testis est innocentiae meae; neque enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab his coitionibus vitam egisset, dictator deligendus exercendis quaestionibus fuit.
此时,迈尼乌斯,比起权力,他更看重自己的名声,于是走到公民大会前,发表了如下讲话: “罗马公民们,我视你们为我过去所有生活的见证人,而授予我的这一职位本身也是我清白的明证;因为为了执行调查而挑选独裁官,并不像其他时候那样,是因为国家形势需要一位在战争中最为显赫的人,而是需要一位生活最远离这些结党营私活动的人。
§9.26.15sed quoniam quidam nobiles homines — qua de causa, vos existimare quam me pro magistratu quicquam inconpertum dicere melius est — §9.26.16primum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt, dein, postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in praesidia adversariorum, appellationem et tribunicium auxilium, §9.26.17patricii confugerunt, postremo repulsi inde — adeo omnia tutiora, quam ut innocentiam suam purgarent, visa — in nos inruerunt et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit, ut omnes di hominesque sciant ab illis etiam,
但是,既然某些贵族——至于出于何种原因,由你们来评判比我作为官员发表任何未经证实的话更好—— 起初竭尽全力企图摧毁调查本身,随后,在他们发现对此无能为力之后,为了不亲自出庭辩护,竟然投奔到他们昔日对手的保护手段中,即申诉和护民官的援助,尽管他们是贵族,却依然逃避于此;最后,在遭到拒绝后——在他们看来,任何事情都比洗清自己的清白更安全——他们向我们发起攻击,且以平民身份要求将独裁官列为被告也毫不羞耻,这是为了让所有神灵和人类知道,甚至连那些不可能的事也被他们企图用来逃避对自己生活的交代。
§9.26.18quae non possint, temptari, ne rationem vitae reddant, me obviam ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me abdico.
我,为了直面指控并向我的敌人提供被告身份,宣布辞去我的独裁官职位。
§9.26.19vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit, in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut appareat innocentia nostra nos, non maiestate honoris tutos a criminationibus istis esse.
执政官们,我恳求你们,如果元老院将这项任务交托给你们,请首先对我以及这位马尔库斯·福利乌斯进行调查,以便显明我们是凭借自身的清白,而非凭借官职的威严,才免受这些指控的。
” abdicat inde se dictatura §9.26.20et post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud consules — iis enim ab senatu mandata res est — rei facti adversus nobilium testimonia egregie absolvuntur.
”说完,他辞去了独裁官职位,紧随其后,福利乌斯也辞去了骑兵长官职位;他们首先在执政官面前——因为元老院已将此事委托给执政官——成为了被告,并在对抗贵族们的证词中被宣告完全无罪。
§9.26.21Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit absolutusque est.
普布利乌斯·菲洛也是如此,他在国内外立下累累功勋、多次荣任最高官职后,却遭到贵族的憎恨,他也接受了审判并被宣告无罪。
§9.26.22nec diutius, ut fit, quam dum recens erat, quaestio per clara nomina reorum viguit; inde labi coepit ad viliora capita, donec coitionibus factionibusque, adversus quas conparata erat, oppressa est.
如常发生的那样,调查通过被告们显赫的名字,仅在其新鲜时保持了活力;此后,它开始滑落到更卑微的人身上,直到最终被它原本旨在对付的那些结盟和派系所压垮。

词汇与语法注释

  1. 9.26.4abhorrere — `abhorrere` 在此处省略了逻辑主语(如罗马人或元老院),表示“避开”或“退缩”。整个句子的主语是 `longinquitas`(距离的遥远),它迫使人们不愿(`abhorrere a`)将市民流放到如此遥远的地方。
  2. 9.26.7Calavios Ovium Noviumque — 倒装语序(Hyperbaton)。句首的宾格 `Calavios Ovium Noviumque`(卡拉维乌斯家的奥维乌斯和诺维乌斯)是句末主动词 `subtraxit`(夺去、免除)的直接宾语。主语是 `mors`(死亡)。
  3. 9.26.11quibus si nulla obstetur fraude, pateat via ad honorem — 关系代名词 `quibus`(与格)的先行词是前文属格的 `nobilium`(贵族们)。关系从句表示“若无诡计阻碍,通往官职的道路对他们而言本是敞开的”,用以支持贵族们无需搞阴谋结盟的辩词。
  4. 9.26.15quoniam — 由从属连词 `quoniam`(既然)引导的冗长原因从句,夹杂了插叙成分和多个分词短语,一直延伸到 §9.26.18 的主句 `me obviam ire crimini ... dictatura me abdico`(“我为了直面指控……宣布辞去独裁官职位”)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §9.26.1-9.26.22. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:9.26.1-9.26.22

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。