Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §9.25.1-9.25.9

攻陷奥索内斯三城与该族的覆灭

第 463 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

执政官们对奥索内斯人的城市发动战争。在十二名青年领袖的暗中配合下,奥索纳、明图尔奈和韦斯基亚三城同时被攻克,但在缺乏将领约束的情况下,罗马军队进行了无节制的屠杀并消灭了该族。

§9.25.1consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum bellum intulerunt.
执政官们自索拉出发,向奥索内斯人的领地和城市发动了战争。
§9.25.2mota namque omnia adventu Samnitium, cum apud Lautulas dimicatum est, fuerant coniurationesque circa Campaniam passim factae; §9.25.3nec Capua ipsa crimine caruit; quin Romam quoque et ad principum quosdam inquirendo ventum est.
因为当在劳图莱交战时,萨姆奈特人的到来使一切都陷入了动荡,坎帕尼亚周围到处都策划了阴谋;连卡普亚自身也未能免除嫌疑;甚至调查还波及到了罗马以及某些显贵人物。
ceterum Ausonum gens proditione urbium, sicut Sora, in potestatem venit.
然而,奥索内斯人由于其城市的背叛,如同索拉一样,落入了罗马的控制之下。
§9.25.4Ausona et Minturnae et Vescia urbes erant, ex quibus principes iuventutis duodecim numero in proditionem urbium suarum coniurati ad consules veniunt; docent suos iam — §9.25.5pridem exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro victis Romanos habuisse, iuventute, armis Samnitem iuvisse; fugatis inde Samnitibus incerta pace agere §9.25.6nec claudentis portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere, si exercitus admoveatur: in ea fluctuatione animorum opprimi incautos posse.
奥索纳、明图尔奈和韦斯基亚就是这些城市,从中,十二位青年领袖联合密谋背叛他们自己的城市,来到执政官面前;他们说明,他们的市民已经—— 由于早已极度渴望萨姆奈特人的到来,一听说在劳图莱发生交战,就将罗马人视为战败者,并用青年和武器援助了萨姆奈特人;但自萨姆奈特人从那里被击退后,他们便处于一种摇摆不定的和平之中,既不对罗马人关闭城门,以免招致战争,但又下定决心,如果军队逼近,就要关闭城门:在人心的那种动摇中,毫无防备的他们是可以被消灭的。
§9.25.7his auctoribus mota propius castra missique eodem tempore circa tria oppida milites, partim armati, qui occulti propinqua moenibus insiderent loca, partim togati tectis veste gladiis, qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur.
在他们的提议下,军营移得更近了,同时派兵前往这三座城镇周围,一部分是武装士兵,潜伏在靠近城墙的地方,一部分是身穿托加的士兵,衣服下藏着剑,在黎明城门打开时进入城市。
§9.25.8ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum armatis, ut ex insidiis consurgerent.
这批托加士兵同时开始屠杀守卫,同时向武装士兵发出信号,让他们从伏击中一跃而起。
ita portae occupatae triaque oppida eadem hora eodemque consilio capta.
就这样,城门被占领,三座城镇在同一时间、以同一计划被攻克。
§9.25.9sed quia absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus caedibus fuit; deletaque Ausonum gens vix certo defectionis crimine, perinde ac si internecivo bello certasset.
但由于是在将领们不在场的情况下发起的进攻,屠杀毫无节制;奥索内斯人几乎没有确凿的叛变罪名就被灭绝了,就好像他们经历了一场你死我活的歼灭战一样。

词汇与语法注释

  1. §9.25.3inquirendo ventum est — 无人称被动语态的完成时形式 `ventum est` 与动名词夺格 `inquirendo` 的结合。字面意思是“通过调查到达了(罗马)”,即“调查波及到了”。
  2. §9.25.5pro victis Romanos habuisse — 由前一节的动词 `docent`(说明)引导的对格与不定式结构(间接引语)的一部分。不定式 `habuisse`、`iuvisse` 以及后文的 `agere` 的逻辑主语是省略的对格代词 `suos`(他们的市民)。
  3. §9.25.6nec claudentis portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos claudere — `claudentis` 是现在分词对格复数形式(词尾以 `-is` 代替 `-es`),修饰 `suos`。它与 `obstinatos`(坚决的)共同修饰 `suos`,后者带补充性不定式 `claudere`(关闭),描述了市民们双重的摇摆态度。
  4. §9.25.7tectis veste gladiis — 多重夺格结构:`tectis gladiis` 构成绝对夺格(“在剑被隐藏的状态下”),并进一步加上工具/手段夺格 `veste`(“通过衣服”、“在衣服下”)。
  5. §9.25.9vix certo defectionis crimine — 绝对夺格(“在几乎没有任何确凿叛变罪名存在的情况下”),或理解为伴随情况或依据夺格,强调奥索内斯人在缺乏确凿背叛证据的情况下被灭绝。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §9.25.1-9.25.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:9.25.1-9.25.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。