§9.23.1mutata inde belli sedes est; ad Soram ex Samnio Apuliaque traductae legiones.
随后战争的地点发生了转移;军团从萨姆尼乌姆和阿普里亚调往索拉。
§9.23.2Sora ad Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum.
索拉在杀害了罗马殖民者后,已经叛投到萨姆尼乌姆人一边。
quo cum prior Romanus exercitus ad ulciscendam civium necem recuperandamque coloniam magnis itineribus pervenisset §9.23.3et sparsi per vias speculatores sequi legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios nuntiarent, §9.23.4obviam itum hosti atque ad Lautulas ancipiti proelio dimicatum est.
当先前的罗马军队为了报复公民之死并夺回殖民地而通过强行军到达那里时,且散布在路上的斥候接二连三地报告说,萨姆尼乌姆人的军团正尾随而来,而且已经相距不远,他们迎击敌人,并在劳图莱展开了一场胜负难料的战斗。
non caedes, non fuga alterius partis, sed nox incertos, victi victoresne essent, diremit.
没有任何一方遭遇大屠杀或溃逃,但夜色将他们分开,使他们无法确知自己是败者还是胜者。
§9.23.5invenio apud quosdam adversam eam pugnam Romanis fuisse atque in ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum.
我在某些记载中发现,那场战斗对罗马人是不利的,且骑兵长官Q·奥利乌斯在战役中阵亡。
§9.23.6suffectus in locum Auli C. Fabius magister equitur cum exercitu novo ab Roma advenit et per praemissos nuntios consulto dictatore, ubi subsisteret quove tempore et qua ex parte hostem adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis consiliis.
被接替奥利乌斯职位的骑兵长官C·法比乌斯率领新军自罗马赶来,并通过预先派出的信使请示独裁官:自己应该停留在何处、何时以及从哪个方向袭击敌人;在计划于各方面都得到充分探明后,他隐蔽地驻扎了下来。
§9.23.7dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra vallum obsessi magis quam obsidentis modo, §9.23.8signum repente pugnae proposuit et, efficacius ratus ad accendendos virorum fortium animos, nullam alibi quam in semet ipso cuiquam relictam spem, de magistro equitum novoque exercitu militem celavit et, tamquam nulla nisi in eruptione spes esset, §9.23.9“locis” inquit “angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria patefecerimus viam, nullam habemus.
独裁官在战斗后的几天里,以一种更像被围困者而非围困者的姿态,将部下限制在土垒之内,他突然发出了战斗信号,并且由于认为要激发起勇士们的斗志,最有效的方法是让每个人都相信除了自身之外别无指望,所以向士兵隐瞒了关于新骑兵长官和新军队的消息,并且,仿佛除了突围之外别无希望一般,说道:“士兵们,我们被困在狭窄的地方,除非通过胜利开辟出一条道路,否则我们别无生路。
§9.23.10stativa nostra munimento satis tuta sunt, sed inopia eadem infesta; nam et circa omnia defecerunt, unde subvehi commeatus poterant, et, si homines iuvare velint, iniqua loca sunt.
我们的驻军营地虽然因防御工事而足够安全,但同样因匮乏而处于危险之中;因为周边所有原本可以运送给给养的地方都已经叛乱,而且即使人们愿意援助,地形也极为不利。
§9.23.11itaque non frustrabor ego vos castra hic relinquendo, in quae infecta victoria, sicut pristino die, vos recipiatis.
因此,我不会通过在这里留下一座营地来让你们抱有幻想,让你们在未获胜利的情况下,像前一天那样退回其中。
armis munimenta, non munimentis arma tuta esse debent.
防御工事应该靠武器来保护,而不是武器靠防御工事。
§9.23.12castra habeant repetantque, quibus operae est trahere bellum; nos omnium rerum respectum praeterquam victoriae nobis abscidamus.
让那些乐于拖延战争的人去拥有和退回营地吧;让我们斩断除胜利之外对一切事物的眷恋。
§9.23.13ferte signa in hostem; ubi extra vallum agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendent.
向敌人进军;当队伍走出土垒时,受命者将放火焚烧营地。
damna vestra, milites, omnium circa, qui defecerunt, populorum praeda sarcientur.
士兵们,你们的损失将由周围所有叛乱部族的战利品来弥补。
” §9.23.14et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat, milites accensi vadunt in hostem, et respectus ipse ardentium castrorum, quamquam proximis tantum — ita enim iusserat dictator — ignis est subditus, haud parvum fuit inritamentum.
” 士兵们受到独裁官这番预示着绝境的演讲的鼓舞,向着敌人冲去;而眼看着起火的营地本身,即便火只被点燃在最靠近的部分——因为独裁官就是这样命令的——也是一个不小的刺激。
§9.23.15itaque velut vecordes inlati signa primo impetu hostium turbant, et in tempore, postquam ardentia procul vidit castra, magister equitum — id convenerat signum — hostium terga invadit.
因此,他们仿佛疯狂般冲杀过去,在第一次冲击中就打乱了敌人的阵列;而就在此时,在远远望见营地起火之后,骑兵长官——这是约定好的信号——袭击了敌人的后方。
ita circumventi Samnites, qua potest quisque, fugam per diversa petunt;
被合围的萨姆尼乌姆人只得各自寻找出路,四处逃散。
§9.23.16ingens multitudo in unum metu conglobata ac semet ipsam turba inpediens in medio caesa. castra hostium capta direptaque;
极多的人马因恐惧而聚拢在一处,黑压压的人群互相阻碍,在两军夹击中被斩杀。
§9.23.17quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum, quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit.
敌人的营地被占领并遭洗劫;独裁官带着满载战利品的士兵返回罗马营地,士兵们对胜利固然高兴,但远不及他们发现营地除了被火烧毁的极小部分外、其余地方居然出乎意料地安然无恙时那般欣喜。