§9.22.1anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est; consules novi, sicut superiores, Romae manserunt; Fabius ad accipiendum ah Aemilio exercitum ad Saticulam cum supplemento venit.
一年过去后,接下来的战争由独裁官Q·法比乌斯指挥;新任执政官们和前任一样,留在了罗马;法比乌斯带着增援部队来到萨蒂库拉,从埃米利乌斯手中接管军队。
§9.22.2neque enim Samnites ad Plisticam manserant, sed, accitis ab domo novis militibus multitudine freti, castra eodem, quo antea, loco posuerant lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur.
因为萨姆尼乌姆人也没有留在普利斯提卡,而是从国内召集了新兵,倚仗人数众多,在和以前相同的地方安营扎寨,并通过挑起战斗,企图使罗马人放弃围攻。
§9.22.3eo intentius dictator in moenia hostium versus id bellum tantum ducere, quo urbem oppugnabat; securior ab Samnitibus agere, stationibus modo oppositis, ne qua in castra vis fieret.
独裁官因此更加专注于敌人的城墙,只致力于他围攻该城的那场战争;对萨姆尼乌姆人则采取较为防备的态度,仅设岗哨对峙,以免营地遭受任何袭击。
§9.22.4eo ferocius adequitare Samnites vallo neque otium pati.
萨姆尼乌姆人因此更加凶猛地骑马逼近土垒,不给对方喘息之机。
et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum evectus summovit hostem.
当敌人已经几乎逼近营门时,骑兵长官Q·奥利乌斯·塞雷塔努斯完全没有请示独裁官,便在极大的喧嚣中率领所有骑兵队冲杀出去,击退了敌人。
§9.22.5tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna exercuit opes, ut insignes utrimque clades et clara ipsorum ducum ederet funera.
随后,在这场绝非持久的战斗中,命运如此施展其力量,以至于给双方都带来了惨重的伤亡,并夺去了两位统帅自己显赫的生命。
§9.22.6prior Samnitium imperator, aegre patiens, quo tam ferociter adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque equites proelium iteravit; §9.22.7in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum, ut uno ictu exanimem ex equo praecipitaret.
起初,萨姆尼乌姆人的统帅因无法容忍自己从如此凶猛进击的地方被击退和驱逐,便通过哀求和鼓励骑兵,重新组织了战斗;罗马骑兵长官挺起长矛,向着这位在部下中格外显眼并激励战斗的敌人猛冲过去,一击便将其从马上刺落,当场毙命。
nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est multitudo; §9.22.8omnes, qui circa erant, in Aulium, temere invectum per hostium turmas, tela coniecerunt; §9.22.9fratri praecipuum decus ulti Samnitium imperatoris di dederunt.
然而,正如通常发生的那样,面对统帅的阵亡,敌众非但没有恐慌,反而更加被激怒了;周围的所有人都向着鲁莽冲入敌阵的奥利乌斯投掷武器;神灵将复仇杀死萨姆尼乌姆统帅的最高荣耀赐予了其兄弟。
is victorem detractum ex equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidavit, nec multum afuit, quin corpore etiam, quia inter hostiles ceciderat turmas, Samnites potirentur.
他满怀悲愤,将从马上被拉下的获胜的骑兵长官无情杀害,且由于奥利乌斯倒在敌军骑兵队中,萨姆尼乌姆人差一点连他的尸体也夺走了。
§9.22.10sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem Samnites facere.
但罗马人立即下马步战,并迫使萨姆尼乌姆人也这样做。
et repentina acies circa corpora ducum pedestre proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus; recuperatumque Auli corpus mixta cum dolore laetitia victores in castra referunt.
于是在两位统帅的尸体周围,突然形成的战线展开了步兵战,在这场战斗中,罗马人毫无疑问占了上风;胜利者们带着悲喜交加的心情,将夺回的奥利乌斯遗体运回营地。
Samnites duce amisso §9.22.11et per equestre certamen temptatis viribus omissa Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt, intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per vim Samnis potitur.
萨姆尼乌姆人失去了统帅,且通过骑兵战试探了实力后,放弃了他们认为守也是白守的萨蒂库拉,重新回去围攻普利斯提卡。 在几天之内,罗马人通过投降占领了萨蒂库拉,萨姆尼乌姆人通过强攻占领了普利斯提卡。