§9.2.1haec non laeta magis quam vera vaticinatus exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat;
庞提乌斯预言了这些与其说是令人高兴不如说是真实的事情,随后率军出击,在考丁周围尽可能隐秘地安营扎寨。
§9.2.2inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque diversos, alium alibi, haud procul Romanis pascere iubet praesidiis;
从那里,他派了十名扮成牧人模样的士兵前往卡拉提亚(他听说罗马执政官及其营地已在彼处),命令他们分散在离罗马哨所不远的地方,有的在这里,有的在那里放牧牲畜。
§9.2.3ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet: legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis circumsedere, nec procul abesse, quin vi capiant.
当他们遇到掠夺者时,要让所有人的说辞保持一致:萨姆奈特人的军团正在阿普里亚,正全力包围卢塞里亚,且即将以武力攻克之。
iam is rumor, §9.2.4et ante de industria vulgatus, venerat ad Romanos, sed fidem auxere captivi, eo maxime, quod sermo inter omnes congruebat.
此时这一谣言,先前已被故意散布,传到了罗马人耳中,但俘虏们增加了其可信度,尤其是因为大家的说法完全吻合。
§9.2.5haud erat dubium, quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem deficeret; ea modo, qua irent, consultatio fuit.
罗马人毫无疑问会去援助卢塞里亚人(他们是善良且忠实的盟友),同时也为了防止整个阿普里亚因眼前的恐惧而叛变;唯一的商议只是他们该走哪条路。
§9.2.6duae ad Luceriam ferebant viae, altera praeter oram superi maris, patens apertaque, sed quanto tutior, tanto fere longior, altera per furculas Caudinas, brevior; §9.2.7sed ita natus locus est: saltus duo alti, angusti silvosique sunt, montibus circa perpetuis inter se iuncti; iacet inter eos satis patens, clausus in medio, campus herbidus aquosusque, per quem medium iter est;
通往卢塞里亚有两条路:一条沿着上海外海的海岸,开阔平坦,但越安全就越遥远;另一条穿过考丁峡谷,更为短暂;但那里的地势是这样的:有两个高耸、狭窄且森林密布的峡谷,被周围连绵的山脉相连;在这两个峡谷之间躺着一片相当宽阔、草木茂盛且水源充足的平原,四周封闭,通道正从其中央穿过。
§9.2.8sed antequam venias ad eum, intrandae primae angustiae sunt, et aut eadem, qua te insinuaveris, retro via repetenda aut, si ire porro pergas, per alium saltum, artiorem inpeditioremque, evadendum.
但在到达那片平原之前,必须先进入第一道隘口,你要么必须沿着自己进来的那条路原路折返,要么,如果你继续往前,就必须通过另一道更窄、更险阻的峡谷突围。
§9.2.9in eum campum via alia per cavam rupem Romani demisso agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole invenere.
当罗马人让军队排成纵队,从穿过中空岩石的另一条路降入那片平原,并直接朝另一道隘口前进时,却发现那里已被砍倒的树木和横亘着的巨石所阻断。
cum fraus hostilis apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur.
当敌人的阴谋败露时,在峡谷的顶端也看见了敌人的守备队。
§9.2.10citati inde retro, qua venerant, pergunt repetere viam; eam quoque clausam sua obice armisque inveniunt.
他们急忙转身,沿着来时的路试图折返;却发现那条路也同样被障碍物和武装士兵所封锁。
sistunt inde gradum sine ullius imperio, stuporque omnium animos ac velut torpor quidam insolitus membra tenet,
于是他们无需任何命令便停下了脚步,惊愕攫住了所有人的心灵,一种异样的麻木仿佛支配了他们的肢体。
§9.2.11intuentesque alii alios, cum alterum quisque conpotem magis mentis ac consilii ducerent, diu inmobiles silent;
他们面面相觑,因为每个人都认为别人比自己更清醒、更有主意,于是长久地伫立,默不作声。
§9.2.12deinde, ubi praetoria consulum erigi videre et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant, §9.2.13tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo circumdant, sua ipsi opera laboremque inritum, §9.2.14praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili confessione eludentes.
随后,当他们看到执政官的营帐开始搭建,并且有人在准备用于工程的工具时,尽管他们清楚地看到,在局势已绝望且所有希望都被剥夺的情况下,修筑营垒将成为笑柄,然而,为了不给灾祸雪上加霜地加上过失,每个人在没有任何人鼓励或命令的情况下,都转向了修筑工事,在水源旁用土垒围起营地,他们自己也针对自己的辛劳和徒劳无功的劳动,伴随着可怜的坦白而自嘲着,而敌人也在一旁傲慢地责骂他们。
§9.2.15ad consules maestos, ne advocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conveniunt, militesque ad praetorium versi opem, quam vix di inmortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.
副官和护民官们自发地聚集到忧心忡忡的执政官身边,他们甚至没有召集会议,因为此时既无良策也无援助的余地;而士兵们则转向主将的营帐,向他们的领袖乞求那连不朽的神明都难以提供的救助。