§9.1.1sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Veturio Calvino Sp. Postumio consulibus.
在提图斯·维图里乌斯·卡尔维努斯和斯普里乌斯·波斯图米乌斯担任执政官的这一年,继之而来的是因罗马人的惨败而闻名的“考丁条约”。
§9.1.2Samnites eo anno imperatorem C. Pontium, Herenni filium, habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum bellatorem ducemque.
那一年,萨姆奈特人的统帅是赫伦尼乌斯之子盖乌斯·庞提乌斯,他出身于一位极其睿智的父亲,其人本身亦是首屈一指的勇士和领袖。
§9.1.3is, ubi legati, qui ad dedendas res missi erant, pace infecta redierunt, “ne nihil actum” inquit “hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit.
当那些被派去归还财产的使节未能达成和平而归时,他说:“免得你们认为这次出使一无所获,我告诉你们,因违背盟约而降在我们身上的天神之怒,无论有多少,都已得到了赎罪。
§9.1.4satis scio, quibuscumque dis cordi fuit subigi nos ad necessitatem dedendi res, quae ab nobis ex foedere repetitae fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis expiationem spretam.
我深知,无论哪些神明曾乐于看到我们被迫归还那些依盟约被向我们索回的财产,他们也绝不乐见罗马人如此傲慢地拒绝盟约的赎罪。
§9.1.5quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines potuit, quam quod nos fecimus? res hostium in praeda captas, quae belli iure nostrae videbantur, remisimus; §9.1.6auctores belli, quia vivos non potuimus, perfunctos iam fato dedidimus; bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret penes nos, Romam portavimus.
因为,为了平息神怒、安抚世人,除了我们所做的之外,还能多做什么呢? 我们归还了作为战利品夺取的敌方财产(这些财产按战争法本似乎属于我们);战争的发起者,因为我们无法交出活人,便在他们命丧之后交出了他们的遗体;他们的财产,为了不让我们这里留有任何罪罚的污染,我们也运到了罗马。
§9.1.7quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem feram?
罗马人啊,我还欠你什么? 还欠盟约什么? 还欠作为盟约见证人的神明什么? 我该抬出谁来作为你愤怒和我的惩罚的裁判者?
§9.1.8neminem neque populum neque privatum fugio.
我不回避任何人,无论是国家还是个人。
quod si nihil cum potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos vindices intolerandae superbiae confugiam et precabor, ut iras suas vertant in eos, §9.1.9quibus non suae redditae res, non alienae adcumulatae satis sint; quorum saevitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient; qui placari nequeant, nisi hauriendum sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus.
但如果无助者在面对强者时已无任何人类法律可言,那么我将向那些无法容忍的傲慢的复仇之神寻求庇护,并祈求他们将愤怒转向那些人—— 对于那些人来说,归还他们自己的财产、堆积别人的财产都不足以为满;他们的残暴既不能被罪人的死亡所平息,也不能被交出的尸体所满足,甚至连随着主人交出而没收的财产也无法填满;除非我们献出可吸干的鲜血和可撕裂的内脏,否则他们绝不妥协。
§9.1.10iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma quibus nulla nisi in armis relinquitur spes.
萨姆奈特人啊,对于必须战斗的人来说,战争是正义的;对于除了武器之外别无希望的人来说,武力是神圣的。
proinde, cum rerum humanarum maximum momentum sit, quam propitiis rem, quam adversis agant dis, pro certo habete priora bella adversus deos magis quam homines gessisse, hoc, quod instat, ducibus ipsis dis gestures.
因此,既然人类事务中最大的决定因素在于,人们是在神明的护佑之下还是在神明的惩罚之下行事,请确信,以前的战争你们更多是在对抗神明而非对抗人类,而即将到来的这一场,你们将在神明亲自引领下进行。
”
”