§9.18.1et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo intolerantior fuit.
而且我们所谈论的是尚未沉溺于顺境之中的亚历山大,而没有人比他更无法承受这种顺境。
§9.18.2qui si ex habitu novae fortunae novique, ut ita dicam, ingenii, §9.18.3quod sibi victor induerat, spectetur, Dareo magis similis quam Alexandro in Italiam venisset et exercitum Macedoniae oblitum degenerantemque iam in Persarum mores adduxisset.
如果从他作为征服者为自己披上的新命运以及可以说新性情的状况来审视他,他来到意大利时就会更像大流士而非亚历山大,并且会带来一支忘却了马其顿、已经退化到波斯风俗中的军队。
§9.18.4referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et desideratas humi iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus graves, nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et epulas caedes amicorum et vanitatem ementiendae divinae stirpis.
在如此伟大的国王身上,提及傲慢的服饰改变,以及他对伏地之人所索求的谄媚——这甚至对被服臣的马其顿人来说也是沉重的,更不用说对征服者了——以及可恶的刑罚、在酒宴之间对朋友的杀戮,和捏造神圣血统的虚荣,都令人感到厌恶。
§9.18.5quid? si vini amor in dies fieret acrior, quid?
怎么? 如果对酒的嗜好一天比一天更强烈,又会怎样?
§9.18.6si trux ac praefervida ira nec quicquam dubium inter scriptores refero —, nullane haec damna imperatoriis virtutibus ducimus? id vero periculum erat, quod levissimi ex Graecis, qui Parthorum quoque contra nomen Romanum gloriae favent, dictitare solent, ne maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem illis notum arbitror fuisse, §9.18.7sustinere non potuerit populus Romanus, et adversus quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis, cernentes tum maxime prope fumantes Thebarum ruinas contionari libere ausi sint homines, id quod ex monumentis orationum patet, adversus eum nemo ex tot proceribus Romanis vocem liberam missurus fuerit! Quantalibet magnitudo hominis concipiatur animo;
如果有凶残而极度炽烈的愤怒——而我在这里所报告的在历史学家之间没有任何可疑之处——,难道我们认为这些对将领的才能没有造成任何损害吗? 事实上,那些最轻浮的希腊人(他们甚至为了对抗罗马的名号而支持帕提亚人的荣耀)经常挂在嘴边的危险,就是害怕亚历山大名字的威信(我认为他甚至连名声都没有被他们所知晓),罗马人民无法承受,并且对于他——面对他,在被马其顿武力击碎的雅典城中,人们在眼睁睁看着当时几乎还在冒烟的底比斯废墟时,竟仍敢于在公民大会上自由发言(这一点从演说词的记录中显而易见)——在这么多罗马权贵中,竟然没有一个人会发出自由的声音!
§9.18.8unius tamen ea magnitudo hominis erit, collecta paulo plus decem annorum felicitate; §9.18.9quam qui eo extollunt, quod populus Romanus, etsi nullo bello, multis tamen proeliis victus sit, Alexandro nullius pugnae non secunda fortuna fuerit, non intellegunt se hominis res gestas, et eius iuvenis, cum populi iam quadringentesimum bellantis annum rebus conferre.
无论人们在心中如何设想这个人的伟大,那也只是一个人的伟大,是由仅十年多一点的幸运所累积起来的;那些因以下理由而赞美它的人——即罗马人民虽然没有在任何战争中失败,却在许多战斗中失败过,而对亚历山大而言,没有一次战斗的命运不是顺遂的——并不明白,他们是在将一个人的、而且是一个年轻人的功绩,与一个已经交战了四百年的民族的历史相比较。
§9.18.10miremur, si, cum ex hac parte saecula plura numerentur quam ex illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate tredecim annorum fortuna variaverit?
既然从这一方算起的世纪比从那一方算起的年数还要多,那么在如此长的时间跨度中,命运的起伏比在十三年的生命中更加多变,难道我们还要感到惊奇吗?
§9.18.11quin tu hominis cum homine et ducis cum duce fortunam confers? quot Romanos duces nominem, §9.18.12quibus numquam adversa fortuna pugnae fuit! paginas in annalibus magistratuumque fastis percurrere licet consulum dictatorumque, quorum nec virtutis nec fortunae ullo die populum Romanum paenituit.
你为什么不把人与人、将领与将领的命运进行比较呢? 我能点出多少个罗马将领,对他们而言战斗的命运从未不利! 我们可以翻阅编年史和官员名录中关于执政官和独裁官的篇页,罗马人民从未在任何一天对他们的才能或运气感到后悔。
§9.18.13et, quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam rex, denos vicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum consulatum gessit; §9.18.14ab tribunis plebis dilectus inpediti sunt; post tempus ad bella ierunt, ante tempus comitiorum causa revocati sunt; in ipso conatu rerum circumegit se annus; §9.18.15collegae nunc temeritas nunc pravitas inpedimento aut damno fuit; male gestis rebus alterius successum est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum acceperunt.
而且,使他们比亚历山大或任何国王更令人赞叹的是,有些人只担任了十天或二十天的独裁官,没有任何人担任执政官超过一年;征兵工作受到平民护民官的阻碍;他们比预定时间晚去参战,又因选举而提前被召回;在事业刚刚着手之际,一年任期便宣告结束;同僚的鲁莽或邪恶有时成为障碍或损失;他们接手了别人搞砸的局面;他们接收的是新兵或训练纪律涣散的军队。
§9.18.16at hercule reges non liberi solum inpedimentis omnibus sed domini rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur.
但凭赫拉克勒斯起誓,国王们不仅免受一切阻碍,而且是事物和时间的支配者;他们用自己的谋略主导一切,而不是顺从它们。
§9.18.17invictus ergo Alexander cum invictis ducibus bella gessisset et eadem fortunae pignora in discrimen detulisset; §9.18.18immo etiam eo plus periculi subisset, quod Macedones unum Alexandrum habuissent, multis casibus non solum obnoxium sed etiam offerentem se, §9.18.19Romani multi fuissent Alexandro vel gloria vel rerum magnitudine pares, quorum suo quisque fato sine publico discrimine viveret morereturque.
因此,无敌的亚历山大本会与无敌的将领们进行战争,并将同样的命运抵押品置于险境之中;甚至相反,他会承受更多的危险,因为马其顿人只有亚历山大一人,他不仅极易遭遇许多意外,而且还主动将自己置于这些意外之中,而罗马人中则会有许多人在荣耀或功业的伟大上与亚历山大并驾齐驱,他们每个人都将按自己的命运生卒,而不会带来国家层面的危机。