Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §9.17.1-9.17.17

亚历山大大帝对决罗马的假想

第 455 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

李维暂时中断了历史叙述,探讨了如果亚历山大大帝当年西进与罗马开战将会如何的假想,并论证由于罗马优秀的将领、坚固的军事纪律以及强大的命运,罗马必将保持不败。

§9.17.1nihil minus quaesitum a principio huius operis videri potest, quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem varietatibusque distinguendo opere et legentibus velut deverticula amoena et requiem animo meo quaererem; §9.17.2tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitis cogitationibus volutavi animum, eas evocat in medium, ut quaerere libeat, quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit.
从这部著作的开篇起,似乎没有什么比我极力避免以下做法更显而易见的了:即过分偏离历史事件的顺序,并通过使作品多样化来为读者寻求惬意的消遣,为我自己的心灵寻求休息;然而,提及如此伟大的国王与将领(关于他们,我经常在无声的思考中思索),将这些想法公之于众,以至于让人乐于探究,如果当年与亚历山大开战,罗马的国运将会产生怎样的结果。
§9.17.3plurimum in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana, maxime in re bellica potens: ea et singula intuenti et universa, §9.17.4sicut ab aliis regibus gentibusque, ita ab hoc quoque facile praestant invictum Romanum imperium.
在战争中似乎起决定性作用的是士兵的数量与勇气、将领的才干,以及在人类一切事务中、尤其是在军事上力量强大的命运:对于无论是单独还是整体观察这些要素的人来说,正如面对其他国王和民族一样,面对这位国王,它们也同样能轻易确保罗马帝国的不可战胜。
§9.17.5iam primum, ut ordiar ab ducibus conparandis, haud equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum; sed clariorem tamen eum facit, quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit.
首先,从比较将领开始,我固然不否认亚历山大是一位卓越的将领;但使他更加显赫的,正是因为他是独一无二的,且在事业上升期、尚未经历另一种逆境命运的年轻时代便去世了。
§9.17.6ut alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum humanorum, Cyrum, quem maxime Graeci laudibus celebrant, quid nisi longa vita, sicut Magnum modo Pompeium, vertenti praebuit fortunae?
且不提其他著名的国王和将领——这些人类兴衰的巨大例证,除了长寿之外,还有什么像最近对伟大的庞培一样,将居鲁士(希腊人最赞誉有加的人物)交给了转变的命运?
§9.17.7recenseam duces Romanos, nec omnes omnium aetatium, sed ipsos eos, cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum, §9.17.8M. Valerium Corvum, C. Marcium Rutilum, C. Sulpicium, T. Manlium Torquatum, Q.. Publilium Philonem, L. Papirium Cursorem, Q. Fabium Maximum, duos Decios, L. Volumnium, M’. Curium?
让我来数一数罗马的将领,并非所有时代的所有人,而是如果亚历山大必须开战,那些当时担任执政官或独裁官的正是这些人:马尔库斯·瓦莱里乌斯·科尔乌斯、盖乌斯·马尔基乌斯·鲁蒂卢斯、盖乌斯·苏尔皮基乌斯、提图斯·曼利乌斯·托尔夸图斯、奎恩图斯·普布利里乌斯·菲洛、卢基乌斯·帕皮里乌斯·科尔索尔、奎恩图斯·法比乌斯·马克西穆斯、两位德基乌斯、卢基乌斯·沃尔姆尼乌斯、马尼乌斯·库里乌斯?
§9.17.9deinceps ingentes sequuntur viri, si Punicum Romano praevertisset bellum seniorque in Italiam traiecisset.
如果他在与罗马开战前先进行与迦太基的战争,并在更年长时渡海来到意大利,那么此后还将有一批批伟人相继出现。
§9.17.10horum in quolibet cum indoles eadem, quae in Alexandro, erat animi ingeniique, tum disciplina militaris, iam inde ab initiis urbis tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum venerat.
在这些人的任何一位身上,不仅具有与亚历山大相同的精神和才干禀赋,而且自建城之初就代代相传的军事纪律,已经达到了由永恒法则所规范的艺术水平。
§9.17.11ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum Iunii Valeriique, ita deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita Furius Camillus, quem iuvenes ii, quibus cum Alexandro dimicandum erat, senem viderant.
君主们曾如此进行战争,随后的驱逐君主者尤尼乌斯和瓦莱里乌斯们、接下来的法比乌斯们、奎恩克蒂乌斯们、科尔内利乌斯们,以及富里乌斯·卡米卢斯也同样如此,那些本该与亚历山大交战的年轻人在其年老时曾见过他。
§9.17.12militaria opera pugnando obeunti Alexandro — nam ea quoque haud minus clarum eum faciunt — cessisset videlicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius Corvus, insignes ante milites quam duces,
面对在战斗中亲自履行军务的亚历山大——因为这些也使他同样显赫——难道像曼利乌斯·托尔夸图斯或瓦莱里乌斯·科尔乌斯(在成为将领之前就已是杰出士兵的对手)在战线上面面对他时,会屈服吗?
§9.17.13cessissent Decii, devotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi!
难道德基乌斯们会屈服吗(他们以献身之躯冲向敌阵)? 难道帕皮里乌斯·科尔索尔以那样的肉体力量、那样的精神意志会屈服吗?
§9.17.14victus esset consiliis iuvenis unius, ne singulos nominem, senatus ille, quem qui ex regibus constare dixit unus veram speciem Romani senatus cepit!
即便不逐一指名,难道那被曾称其“由国王组成”的人道出了罗马元老院真实面貌的元老院,会被一个年轻人的计谋所击败吗?
§9.17.15id vero erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex iis, quos nominavi, castris locum caperet, commeatus expediret, ab insidiis praecaveret, tempus pugnae deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret.
那确实是危险,难道他会比我所点名的人中的任何一个更巧妙地选择营地、调配粮草、防范伏击、选择交战时机、排兵布阵、用预备队巩固防线吗?
§9.17.16non cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum agmen trahentem, inter purpuram atque aurum, oneratum fortunae apparatibus suae, praedam verius quam hostem, nihil aliud quam bene ausus vana contemnere, incruentus devicit.
他本会说,自己所面对的并非大流士——大流士带着成群的妇女和阉人,在紫色华服与黄金之中,背负着自己命运的排场,更像是一个猎物而非敌人,亚历山大除了敢于蔑视空虚无用之物外别无他为,未流血便将其征服。
§9.17.17longe alius Italiae quam Indiae, per quam temulento agmine comisabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticae cladis, ubi avunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.
用意大利的景象与印度(他曾带着醉醺醺的队伍在印度狂欢行进)相比,意大利在他眼中将大不相同,尤其是当他看到阿普利亚的林地、卢卡尼亚的山脉,以及家族惨败的新鲜痕迹时——他的舅舅,伊庇鲁斯国王亚历山大,不久前就在那里丧命。

词汇与语法注释

  1. §9.17.1nihil minus quaesitum a principio huius operis videri potest, quam ut... — 双重否定式的强调表达。`nihil minus quaesitum ... quam ut...` 字面意为“没有什么比……更不被追求的了”,在此作为作者偏离历史叙事、展开关于亚历山大假想战争讨论的辩解和引言。
  2. §9.17.2quibus — 关系代名词 `quibus` 为复数夺格,其先行词是前面的两个单数名词 `tanti regis ac ducis`(如此伟大的国王与将领)。它作为 `volutavi animum`(思索、思虑)的对象(关于他们)。
  3. §9.17.6quid nisi longa vita ... praebuit vertenti fortunae? — 反问句结构。`quid nisi`(除了……还有什么)引导主语 `longa vita`(长寿),而 `Cyrum`(居鲁士)是动词 `praebuit` 的宾语。意为“正是长寿将居鲁士暴露在转变的命运面前(从而导致了他的最终没落)”。
  4. §9.17.15id vero erat periculum, ne... — 强烈的反讽。字面意思是“确实存在他可能……的危险”,但在语境中,它意味着完全不用担心亚历山大会比罗马的将领们更优秀。
  5. §9.17.16nihil aliud quam bene ausus vana contemnere — 评价亚历山大征服波斯的词句。`nihil aliud quam`(只不过)修饰分词短语 `ausus`(敢于)。它贬低了亚历山大的成功,认为他只不过是“成功地敢于蔑视空虚无用之物”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §9.17.1-9.17.17. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:9.17.1-9.17.17

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。