§9.17.1nihil minus quaesitum a principio huius operis videri potest, quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem varietatibusque distinguendo opere et legentibus velut deverticula amoena et requiem animo meo quaererem;
この著作の開始当初から、歴史の本来の順序から不当に逸脱することや、変化によって作品を彩ることで、読者には心地よい寄り道を、私の心には休息を求めることほど、私が意図していないと見られ得るものはない。
§9.17.2tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitis cogitationibus volutavi animum, eas evocat in medium, ut quaerere libeat, quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro foret bellatum, futurus fuerit.
しかしながら、これほど偉大な王にして将軍への言及は(彼らについて、私はしばしば沈黙の思索の中で心を巡らせてきたのだが)、それらの考えを公に引き出し、もしアレクサンドロスと戦争が行われていたならば、ローマの国事にとってどのような結果が生じたであろうかを問い直したくなるほどである。
§9.17.3plurimum in bello pollere videntur militum copia et virtus, ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana, maxime in re bellica potens: ea et singula intuenti et universa,
戦争において最も大きな力を持つと見られるのは、兵士の数と勇気、将軍たちの才能、そして人間のあらゆる事柄において、とりわけ軍事において強力な運命である。
§9.17.4sicut ab aliis regibus gentibusque, ita ab hoc quoque facile praestant invictum Romanum imperium.
これらのものを、個別に、また全体として観察する者にとって、他の王たちや諸民族に対してと同様に、この王に対しても、それらはローマ帝国の不敗性を容易に保証してくれる。
§9.17.5iam primum, ut ordiar ab ducibus conparandis, haud equidem abnuo egregium ducem fuisse Alexandrum;
まず第一に、将軍たちの比較から始めるとして、私はアレクサンドロスが優れた将軍であったことを否定するものではない。
sed clariorem tamen eum facit, quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum, nondum alteram fortunam expertus, decessit.
しかし、彼をより輝かしいものにしているのは、彼が唯一無二であったこと、そして事態の上昇期に、まだ逆の運命を経験しない若い頃に亡くなったことである。
§9.17.6ut alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum humanorum, Cyrum, quem maxime Graeci laudibus celebrant, quid nisi longa vita, sicut Magnum modo Pompeium, vertenti praebuit fortunae?
人間の浮沈の大きな例である他の著名な王たちや将軍たちを省くとして、ギリシア人が最も称賛するキュロスを、長い寿命こそが、つい最近の偉大なポンペイウスと同様に、反転する運命に差し出したのではなかったか?
§9.17.7recenseam duces Romanos, nec omnes omnium aetatium, sed ipsos eos, cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit bellandum,
私がローマの将軍たちを数え上げてみよう。 それもすべての時代のすべてではなく、もしアレクサンドロスが戦わねばならなかったとしたら、その時執政官であったか独裁官であったまさにその人々を。
§9.17.8M. Valerium Corvum, C. Marcium Rutilum, C. Sulpicium, T. Manlium Torquatum, Q.. Publilium Philonem, L. Papirium Cursorem, Q. Fabium Maximum, duos Decios, L. Volumnium, M’. Curium?
マルクス・ウァレリウス・コルウス、ガイウス・マルキウス・ルティルス、ガイウス・スルピキウス、ティトゥス・マンリウス・トルクァトゥス、クィントゥス・プブリリウス・フィロ、ルキウス・パピリウス・クルソル、クィントゥス・ファビウス・マクシムス、二人のデキウス、ルキウス・ウォルムニウス、マニウス・クリウスを。
§9.17.9deinceps ingentes sequuntur viri, si Punicum Romano praevertisset bellum seniorque in Italiam traiecisset.
もし彼がローマとの戦争の前にカルタゴとの戦争を優先し、より年老いてからイタリアに渡っていたならば、その後にさらに偉大な人々が続く。
§9.17.10horum in quolibet cum indoles eadem, quae in Alexandro, erat animi ingeniique, tum disciplina militaris, iam inde ab initiis urbis tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum venerat.
これらの人々の誰においても、アレクサンドロスに見られたものと同じ精神と才能の素質があっただけでなく、都市の始まりの時から代々受け継がれてきた軍事規律は、永続的な教えによって組織化された技術の域に達していた。
§9.17.11ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum Iunii Valeriique, ita deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita Furius Camillus, quem iuvenes ii, quibus cum Alexandro dimicandum erat, senem viderant.
そのようにして王たちは戦争を戦い、その次には王を追放したユニウス家やウァレリウス家、さらにその次にはファビウス家、クィンクティウス家、コルネリウス家が、そして、アレクサンドロスと戦うはずであった若者たちが老人として見かけたフリウス・カミルスが、そのように戦ったのである。
§9.17.12militaria opera pugnando obeunti Alexandro — nam ea quoque haud minus clarum eum faciunt — cessisset videlicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius Corvus, insignes ante milites quam duces,
戦闘において自ら軍事行動を果たすアレクサンドロス(それらもまた彼を劣らず輝かしくしているのだが)に対し、戦列において対等な者として立ち塞がったマンリウス・トルクァトゥスやウァレリウス・コルウス(将軍となる前から兵士として際立っていた者たち)が、まさか屈しただろうか。
§9.17.13cessissent Decii, devotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi!
自らの身を捧げて敵の中に突進したデキウスたちが屈しただろうか、あの肉体の強靭さと、あの精神の強さを持ったパピリウス・クルソルが屈しただろうか!
§9.17.14victus esset consiliis iuvenis unius, ne singulos nominem, senatus ille, quem qui ex regibus constare dixit unus veram speciem Romani senatus cepit!
個々の者を名指ししないとしても、かつて「王たちから成る」と言った者こそがローマの元老院の真の姿を捉えていた、あの元老院が、一人の若者の計略によって打ち負かされただろうか!
§9.17.15id vero erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex iis, quos nominavi, castris locum caperet, commeatus expediret, ab insidiis praecaveret, tempus pugnae deligeret, aciem instrueret, subsidiis firmaret.
実際、私が名指しした者たちの誰よりも、彼がより巧みに陣地を構え、糧食を調達し、待ち伏せを警戒し、戦闘の時を選び、戦列を整え、予備兵で強化する、などという危険があっただろうか。
§9.17.16non cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum agmen trahentem, inter purpuram atque aurum, oneratum fortunae apparatibus suae, praedam verius quam hostem, nihil aliud quam bene ausus vana contemnere, incruentus devicit.
相手はダレイオスではない、と彼は言ったことだろう。 ダレイオスといえば、女性や宦官の行列を従え、紫衣と金に囲まれ、自らの幸運という装飾品に押し潰され、敵というよりはまさに戦利品であり、中身のないものを軽蔑する勇気を持っただけで、彼が血を流さずに打ち負かした相手である。
§9.17.17longe alius Italiae quam Indiae, per quam temulento agmine comisabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus Apuliae ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticae cladis, ubi avunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus erat.
酔っ払った軍列を従えて祝宴気分で進んだインドとは大きく異なるイタリアの様子が、アプリアの森林地帯やルカニアの山々、そして彼の叔父であるエピロス王アレクサンドロスが最近斃れたばかりの、身内の敗戦の生々しい痕跡を目にする彼の目に映ったことだろう。