Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §9.12.1-9.12.11

萨姆奈特人的后悔与执政官进军

第 450 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在考丁和平后,萨姆奈特人意识到战争不可避免并后悔未听从老蓬提乌斯的建言。罗马人则士气大振,在经历弗雷盖莱因欺诈而失陷的局部冲突后,两位执政官兵分两路向萨姆奈特方向进军。

§9.12.1Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum omnia,
萨姆奈特人看到非但没有获得骄傲的和平,反而重燃起最激烈战争,随之而来的一切,不仅存在于他们的脑海中,而且几乎就在眼前。
§9.12.2quae deinde evenerunt, non in animis solum sed prope in oculis esse, et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia, inter quae se media lapsos via victoriae possessionem pace incerta mutasse et beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis, quos potuerint in perpetuum vel inimicos tollere vel amicos facere.
他们太迟且徒劳地赞叹老蓬提乌斯的两个建议——他们滑落在这两个建议的中间道路上,用确凿的胜利换取了不确定的和平,在失去了施恩或施害的机缘后,他们将不得不与那些本可永久消灭的敌人或本可结为朋友的人再次交战。
§9.12.3adeoque nullodum certamine libatis viribus post Caudinam pacem animi mutaverant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret et geri posse bellum Romani pro victoria certa haberent, §9.12.4Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum.
在考丁和平之后,尽管双方的力量尚未因任何战斗而受损,但人们的心态已经发生了如此巨大的变化,以至于在罗马人中,由移交而来的波斯图米乌斯,比在萨姆奈特人中因无血胜利而闻名的蓬提乌斯更加声名显赫;罗马人将能够进行战争视同确凿的胜利,而萨姆奈特人则认为罗马人在重新开战的同时就已经获胜了。
inter haec Satricani ad Samnites defecerunt, §9.12.5et Fregellae colonia necopinato adventu Samnitium — fuisse et Satricanos cum iis satis constat — nocte occupata est.
在此期间,萨特里库姆人投叛到了萨姆奈特人一边,同时,弗雷盖莱殖民地因萨姆奈特人的出其不意到来而在夜间被占领——已确证萨特里库姆人当时也与他们在一起。
timor inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit; §9.12.6lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam, et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat inbellis multitudo certamen, Fregellani sustinuerunt.
由此产生的相互恐惧使双方在天亮前都保持着沉静;拂晓便是战斗的开始,弗雷盖莱人将这场战斗在一段时间内维持在均势,这既是因为他们是在为神坛与炉灶而战,也是因为无战斗力的群众多从屋顶上协助这场斗争。
§9.12.7fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis passi sunt, incolumem abiturum, qui arma posuisset.
随后,欺诈扭转了战局,因为他们容许传令官的声音被听到:凡放下武器者皆可安全离去。
ea spes remisit a certamine animos, et passim arma iactari coepta.
这一希望使他们的斗志从战斗中松懈下来,人们开始纷纷抛弃武器。
§9.12.8pertinacior pars armata per aversam portam erupit, tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos circumdatos igni, nequiquam deos fidemque invocantes, Samnites concremaverunt.
更为顽强的武装部分从后门突围而出,对他们而言,大胆比对其他那些轻易相信敌人的惊恐者更为安全;萨姆奈特人将那些惊恐者用烈火包围,任凭他们徒劳地呼唤神明与信用,将他们付之一炬。
Consules, §9.12.9inter se partiti provincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati custodiebantur, Publilius in Samnio substitit adversus Caudinas legiones.
执政官们分派了各自的任务,帕皮里乌斯前往普利亚的卢切里亚,那里关押着在考丁作为人质交出的罗马骑士们;普布利里乌斯则留在萨姆奈特以对抗考丁的军团。
§9.12.10distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, §9.12.11satis audebant, optimum visum est committere rem fortunae et transigere cum Publilio certamen;
这件事使萨姆奈特人左右为难,因为他们既不敢前往卢切里亚,以免敌人从后方逼近,又不敢留下来,以免在此期间失去卢切里亚;最妥当的办法似乎是将事情交付给命运,并与普布利里乌斯决一雌雄。
itaque in aciem copias educunt.
因此,他们将部队领上战场。

词汇与语法注释

  1. 9.12.1Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum bellum omnia — Samnitibus ... cernentibus 是独立夺格结构。现在分词 cernentibus 的宾语是“宾格加不定式”结构 renatum [esse] bellum(战争已重燃)。此外,在 §9.12.2 中,omnia ... esse、mutasse 以及 pugnaturos [esse] 均为间接引语中的“宾格加不定式”结构,表示他们所意识到的内容;而 laudare 则是历史不定式,起着主句动词的作用(“他们赞叹/叹息”)。
  2. 9.12.3clariorem inter Romanos deditio Postumium quam Pontium incruenta victoria — 带有比较级 clariorem 的比较句。主句为 deditio ... Postumium clariorem ... faceret(移交使波斯图米乌斯更出名),而在 quam 之后则是对称的结构 incruenta victoria Pontium [clariorem] ... faceret(无血的胜利使蓬提乌斯更出名),其中省略了动词和形容词。
  3. 9.12.8tutiorque eis audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor — 以 tutior(更安全)为核心的比较句。主语分别是 audacia(大胆)和 pavor(惊恐)。与格代词 eis(对他们而言)和 ceteris(对其他人而言)分别与两者相对应。incautus 为主格,修饰 pavor,并带有 ad credendum(在相信方面,动名词格),表示“轻信的、不设防的”。
  4. 9.12.10quod nec ad Luceriam ire, ne ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim amitteretur, satis audebant — 由 quod(因为)引导的原因从句。主动词为 satis audebant(不敢/没有足够的勇气),其宾语为两个并列的不定式 ire(前往)和 manere(留下来),由 nec ... nec ... 连接。在每个不定式之后,分别插入了表示担忧或目的的否定从句 ne ab tergo instaret hostis(以免敌人从后方逼近)和 ne Luceria interim amitteretur(以免在此期间失去卢切里亚),形成了复杂的嵌套结构。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §9.12.1-9.12.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:9.12.1-9.12.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。