§9.13.1adversus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, prius adloquendos milites ratus contionem advocari iussit.
当执政官普布利里乌斯准备与他们交战时,他认为应当首先向士兵们发表讲话,于是下令召集集会。
ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est: §9.13.2suus cuique animus memor ignominiae adhortator aderat.
然而,正像他们怀着极大的热忱涌向总司令部一样,由于那些要求战斗之人的喧嚣声,将领的任何勉励之词都无法被听到:每个人自己那记着耻辱的心,都在身旁充当着勉励者。
vadunt igitur in proelium urgentes signiferos et, ne mora in concursu pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila velut dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem feruntur.
因此,他们催促着旗手冲向战场,并且,为了不因在冲突中发射投枪及随后拔剑而产生延误,他们仿佛得到了为此发出的信号一般,将投枪抛弃,拔出剑来,奔跑着向敌人冲去。
§9.13.3nihil illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis fuit; omnia ira militaris prope vesano impetu egit.
在那里完全没有用于布置战列或安置预备队的将领艺术;士兵们的愤怒以几乎疯狂的势头主导了一切。
§9.13.4itaque non fusi modo hostes sunt, sed ne castris quidem suis fugam inpedire ausi Apuliam dissipati petiere; Luceriam tamen coacto rursus in unum agmine est perventum.
因此,敌人不仅被击溃,而且甚至不敢利用自己的阵营来阻碍逃跑,而是散乱地逃往普利亚;然而,他们再次将队伍集结为一体,最终到达了卢切里亚。
Romanos ira eadem, §9.13.5quae per mediam aciem hostium tulerat, et in castra pertulit.
而罗马人,那同样的愤怒,曾将他们带过敌军战列中部的愤怒,也同样将他们带入了敌人的阵营。
ibi plus quam in acie sanguinis ac caedis factum, praedaeque pars maior ira corrupta.
在那里,所流的血和造成的杀戮比在战场上还要多,而且战利品的大部分也因他们的愤怒而被毁坏。
§9.13.6exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis pervenerat Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et odio quam beneficio ullo populi Romani; §9.13.7nam Samnites, ea tempestate in montibus vicatim habitantes, campestria et maritima loca, contempto cultorum molliore atque, ut evenit fere, locis simili genere, ipsi montani atque agrestes depopulabantur.
另一支军队在执政官帕皮里乌斯的率领下,通过沿岸地区到达了阿尔皮,这里在各方面都已平息,这更多是由于萨姆奈特人的侵害和对他们的憎恨,而非由于罗马人民的任何恩惠;因为当时在山中按村落居住的萨姆奈特人,鄙视耕作者更为柔弱且(如通常所发生的那样)与土地相似的性质,他们自己作为山民和粗野之人,掠夺了平原和沿岸地区。
quae regio si fida Samnitibus fuisset, §9.13.8aut pervenire Arpos exercitus Romanus nequisset, aut penuria rerum omnium exclusos a commeatibus absumpsisset.
这一地区若对萨姆奈特人忠诚,罗马军队要么无法到达阿尔皮,要么物资的匮乏会消灭被切断补给的他们。
§9.13.9tum quoque profectos inde ad Luceriam, iuxta obsidentes obsessosque, inopia vexavit.
即便在当时,从那里出发前往卢切里亚的他们,包围者与被包围者同样受到了匮乏的折磨。
omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue, ut militi occupato stationibus vigiliisque et opere eques folliculis in castra ab Arpis frumentum veheret, §9.13.10interdum occursu hostium cogeretur abiecto ex equo frumento pugnare.
一切物资都由阿尔皮供给罗马人,但极其有限,以至于在兵士们忙于哨所、守夜和土木工程时,骑兵需要用皮袋从阿尔皮将谷物运进营地,有时因与敌人遭遇,他们被迫扔下马背上的谷物进行战斗。
obsessis prius, quam alter consul victore exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti erant et auxilia intromissa.
在另一位执政官率领胜利的军队到达之前,被包围者已经从萨姆奈特人的山中运进了粮食,并引入了援军。
§9.13.11artiora omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in curam collegae vagus per agros cuncta infesta commeatibus hostium fecerat; §9.13.12itaque cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos, coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique contractis viribus signa cum Papirio conferre.
普布利里乌斯的到来使一切变得更加紧迫,他将包围战委托给同僚负责,自己则在原野上巡回,使敌人的所有补给线都陷入危险之中;因此,由于不再有被包围者能长久忍受匮乏的希望,在卢切里亚安营扎寨的萨姆奈特人不得不从各处集结兵力,与帕皮里乌斯交战。