Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §8.9.1-8.9.14

德基乌斯·穆斯的献身与阵亡

第 407 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在与拉丁人的战斗中,由于罗马战况不利,执政官德基乌斯·穆斯在大祭司的引导下,誓言通过献祭自身(devotio)来换取敌军的毁灭。他单骑冲入敌阵英勇牺牲,罗马军队士气大振,随即展开了反攻。

§8.9.1Romani consules, priusquam educerent in aciem, immolaverunt.
罗马执政官们在将军队拉上战线之前,举行了祭祀。
Decio caput iocineris a familiari parte caesum haruspex dicitur ostendisse; alioqui acceptam dis hostiam esse; Manlium egregie litasse.
据说,肠卜师向德基乌斯展示了肝脏的突起已从吉兆一侧被切下;此外,牺牲已为神明所接纳;而曼利乌斯则获得了极其吉祥的祭报。
“atqui bene habet” inquit Decius, “si ab collega litatum est.
“然而万事皆好,”德基乌斯说,“只要我的同僚获得了吉兆。
§8.9.2instructis, sicut ante dictum est, ordinibus processere in aciem.
” 如前所述,队列整顿完毕后,他们向战线进军。
Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat.
曼利乌斯指挥右翼,德基乌斯指挥左翼。
primo utrimque aequis viribus, §8.9.3eodem ardore animorum gerebatur res; deinde ab laevo cornu hastati Romani, non ferentes inpressionem Latinorum, se ad principes recepere.
起初,两军以均等的实力,并以同样高昂的斗志进行着战斗;随后在左翼,罗马的哈斯塔提因无法承受拉丁人的猛烈冲击,退回到了普林キペ斯处。
§8.9.4in hac trepidatione Decius consul M. Valerium magna voce inclamat: “deorum” inquit “ope, M. Valeri, opus est; agedum, pontifex publicus populi Romani praei verba, quibus me pro legionibus devoveam.
在这场惊慌中,执政官德基乌斯大声呼喊马尔库斯·瓦莱里乌斯说:“马尔库斯·瓦莱里乌斯,”他说,“我们需要神明的帮助;来吧,罗马人民的国家大祭司,请先导诵读誓词,好让我为了军团而献祭自身。
” pontifex eum togam praetextam sumere iussit §8.9.5et velato capite, manu subter togam ad mentum exserta, super telum subiectum pedibus stantem sic dicere: “Iane, §8.9.6Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, divi Novensiles, di Indigetes, divi, quorum est potestas nostrorum hostiumque, §8.9.7dique Manes, vos precor, veneror, veniam peto oroque, uti populo Romano Quiritium vim victoriamque prosperetis hostesque populi Romani Quiritium terrore, formidine morteque adficiatis.
”大祭司命令他穿上边缘镶红边的托加,并且遮盖住头部,将手从托加底下伸向双颊,站在踩在脚下的标枪上,如此说道:“雅努斯啊,朱庇特啊,父神玛尔斯啊,奎里努斯啊,贝罗娜啊,拉雷斯啊,新来的诸神啊,本土的诸神啊,以及对我们和敌人都拥有主宰权力的神明啊,还有亡灵诸神啊,我向你们祈求、崇敬、恳求并祈祷,愿你们赐予奎里特斯罗马人民力量与胜利,并让奎里特斯罗马人民的敌人遭受恐怖、畏惧和死亡。
§8.9.8sicut verbis nuncupavi, ita pro re publica, exercitu, legionibus, auxiliis populi Romani Quiritium legiones auxiliaque hostium mecum deis Manibus Tellurique devoveo.
正如我口头所宣告的那样,为了奎里特斯罗马人民的国家、军队、军团和辅助军,我将敌人的军团和辅助军连同我自己,一同献祭给亡灵诸神和地母神。
§8.9.9haec ita precatus lictores ire ad T. Manlium iubet matureque collegae se devotum pro exercitu nuntiare.
” 如此祈祷之后,他命令侍从官们前去寻找提图斯·曼利乌斯,并迅速向他的同僚报告自己已为军队而献祭。
ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insilivit ac se in medios hostes inmisit, conspectus ab utraque acie.
他自己用加比式束带束好托加,全身武装跃上战马,冲入敌阵之中,这被两军的阵线都看得清清楚楚。
§8.9.10aliquanto augustior humano visus, sicut caelo missus piaculum omnis deorum irae, qui pestem ab suis aversam in hostes ferret; §8.9.11ita omnis terror pavorque cum illo latus signa prima Latinorum turbavit, deinde in totam penitus aciem pervasit.
他看起来比凡人更为庄严神圣,仿佛是上天派来的赎罪祭品,用以平息神明的一切愤怒,将降临于己方的灾祸转嫁给敌人;如此,所有的恐怖与畏惧随他一同被带去,先是扰乱了拉丁人的前锋军旗,接着完全渗透到了整条战线之中。
§8.9.12evidentissimum id fuit, quod, quacumque equo invectus est, ibi haud secus quam pestifero sidere icti pavebant; ubi vero corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt.
这一点非常明显,因为无论他单骑冲向何处,那里的敌人都如同被带病灾星击中一般,战栗不已;而当他被乱枪击倒、覆灭之时,从那里开始,毫无疑问已陷入极度惊恐的拉丁人步兵大队便纷纷溃逃,并在广阔的范围内造成了溃灭。
§8.9.13simul et Romani exsolutis religione animis velut tum primum signo dato coorti pugnam integram ediderunt; §8.9.14nam et rorarii procurrebant inter antepilanos addiderantque vires hastatis ac principibus, et triarii genu dextro innixi nutum consulis ad consurgendum expectabant.
与此同时,罗马人也因为心灵从宗教束缚中解脱出来,仿佛直到那时才第一次发出信号一般,齐心协力地重新投入了完好的战斗;因为罗拉里也从安特皮拉尼之间向前奔出,为哈斯塔提和普林キペ斯增添了力量,并且特里阿里也右膝跪地,等待着执政官发出站起身的示意。

词汇与语法注释

  1. §8.9.1alioqui acceptam dis hostiam esse; Manlium egregie litasse — 这是承接前句中 `haruspex dicitur` 的间接引语。带对格的不定式结构(`acceptam... esse` 和 `litasse`)在没有连接词的情况下并列,表示肠卜师报告的后续内容。
  2. §8.9.1atqui bene habet — 动词 `habere` 与副词连用的不及物(或非人称)用法,是一种口语化的惯用表达,意为“万事良好”或“进展顺利”,等同于 `bene est`。
  3. §8.9.4quibus me pro legionibus devoveam — 由关系代词 `quibus`(工具夺格,先行词为 `verba`)引导的关系子句。动词 `devoveam` 使用虚拟语气现在时,表示目的、意图或该誓言的特定性质(性质关系子句)。
  4. §8.9.5super telum subiectum pedibus stantem sic dicere — 不定式 `dicere` 取决于前句中的 `iussit`(命令)。现在分词 `stantem`(站立着)与作为主语的对格代词(省略的 `eum`,指代德基乌斯)保持性、数、格的一致。
  5. §8.9.10qui pestem ab suis aversam in hostes ferret — 修饰 `piaculum`(赎罪祭品)的关系子句。动词 `ferret` 使用虚拟语气未完成过去时(因主句历史过去时 `visus` 而产生时态一致),用以表示该赎罪祭品的特定目的或性质。
  6. §8.9.12quacumque equo invectus est, ibi... — 由关系副词 `quacumque`(无论何处)与主句中的指示副词 `ibi`(在那里)构成的相关结构。 `invectus est` 具有中动或异态词语义(“乘马冲向”)。
  7. §8.9.13exsolutis religione animis — 由名词 `animis` 与过去分词 `exsolutis` 构成的独立夺格结构。 `religione` 是动词 `exsolvere` 所要求的分离夺格,表示“从宗教束缚/誓言中(解脱出来)”。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §8.9.1-8.9.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:8.9.1-8.9.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。