§8.8.1fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem duci militem, et praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea severitas profuit.
然而,刑罚的残酷使士兵对指挥官更加顺从。 除了站岗、值夜和哨所的安排在各处都受到更严密的关注之外,在最后的战斗中,当他们走下战场列阵时,这种严厉也起到了作用。
§8.8.2fuit autem civili maxime bello pugna similis; adeo nihil apud Latinos dissonum ab Romana re praeter animos erat.
此外,这场战斗极像一场内战;以至于在拉丁人中,除了心志之外,没有任何东西与罗马的体制不同。
clipeis antea Romani usi sunt; §8.8.3dein, postquam stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere; et quod antea phalanges similes Macedonicis, hoc postea manipulatim structa acies coepit esse: postremo in plures ordines instruebantur.
以前罗马人使用的是圆盾;后来,在他们成为领饷的士兵后,他们用长盾代替了圆盾;以前类似于马其顿式的方阵,后来开始变成按小队(maniples)编制的战线;最后他们被排成好几排。
§8.8.4ordo sexagenos milites, duos centuriones, vexillarium unum habebat.
每一排有六十名士兵、两名百人队长和一名旗手。
Prima acies hastati erant, §8.8.5manipuli quindecim, distantes inter se modicum spatium; manipulus levis vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat; leves autem, qui hastam tantum gaesaque gererent, vocabantur.
第一线是哈斯塔提(青年兵),有十五个小队,彼此相隔适度的距离;一个小队有二十名轻装兵和另一群长盾兵;此外,那些只携带一杆枪和标枪的人被称为轻装兵。
§8.8.6haec prima frons in acie florem iuvenum pubescentium ad militiam habebat.
战线中的第一前锋拥有正值服役年龄的青年精锐。
robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes, insignibus maxime armis.
随后,由同等数量的小队组成、年龄更强壮的一代紧随其后,他们的名字是普林キペ斯(主力兵),全都是长盾兵,配备着特别显赫的武具。
§8.8.7hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo unus quisque tres partes habebat; §8.8.8earum primam quamque pilum vocabant; tribus ex vexillis constabat; centum octoginta sex homines erant; primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem spectatae virtutis, secundum rorarios, minus roboris aetate factisque, tertium accensos, minimae fiduciae manum; eo et in postremam aciem reiciebantur.
这支由三十个小队组成的队伍被称为安特皮拉尼(前卫兵),因为在军旗下已经安置了另外十五个排,其中每一个排有三个部分;他们把这三个部分中的每一个第一部分称为皮鲁姆(pilum);它由三个贝克希鲁姆(队)组成;有一百八十六人;第一队率领着特里阿里(后备兵),这是经过考验的、英勇的退伍老兵;第二队率领着罗拉里(轻装预备兵),在年龄和战绩上力量较弱;第三队率领着阿肯西(增员兵),这是一支最不可信赖的队伍;因此他们也被退入最后方的战线。
§8.8.9ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant.
当军队按这些排编组好后,哈斯塔提最先投入战斗。
si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retro cedentes in intervalla ordinum principes recipiebant.
如果哈斯塔提不能击溃敌人,他们在紧密后退时,普林キペ斯就会把他们接纳到自己排的间隔中。
tumprincipum pugna erat; §8.8.10hastati sequebantur.
然后是普林キペ斯的战斗;哈斯塔提紧随其后。
triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto, scuta innixa umeris, hastas subrecta cuspide in terra fixas, haud secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes.
特里阿里在军旗下坐下,左腿前伸,盾牌靠在肩上,长枪枪尖向上插在地上,拿着它们,简直就像一堵用工事围起来的、竖立着长枪的战线。
§8.8.11si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum, gradun a prima acie ad triarios sensim referebant.
如果在普林キペ斯那里战斗也进行得不够顺利,他们就会逐渐将脚步从第一线退向特里阿里。
inde rem ad triarios redisse, cum laboratur, proverbio increbruit.
因此,当陷入困境时,“事情已经到了特里阿里(rem ad triarios redisse)”在谚语中流行起来。
§8.8.12triarii consurgentes, ubi in intervalla ordinum suorum principes et hastatos recepissent, §8.8.13extemplo conpressis ordinibus velut claudebant vias unoque continenti agmine iam nulla spe post relicta in hostem incidebant; id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos insecuti novam repente aciem exsurgentem, auctam numero, cernebant.
特里阿里站起身来,当他们把普林キペ斯和哈斯塔提接纳到自己排的间隔中时,立即紧缩队列,仿佛堵塞了道路,并以一个连续的队伍,在身后不留任何希望的情况下,向敌人冲去;这对敌人来说是最可怕的,因为当他们仿佛在追击被击败的人时,突然看到一条新升起的、人数增加的战线。
§8.8.14scribebantur autem quattuor fere legiones quinis milibus peditum, equitibus in singulas legiones trecenis.
当时,大约招募了四个军团,每个军团有五千名步兵,每个军团有三百名骑兵。
alterum tantum ex Latino dilectu adiciebatur, qui ea tempestate hostes erant Romanis eodemque ordine instruxerant aciem; §8.8.15nec vexilla cum vexillis tantum, universi hastati cum hastatis, principes cum principibus, sed centurio quoque cum centurione, si ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat.
从拉丁征兵中增加了同等数量的兵力,他们当时是罗马人的敌人,并以同样的顺序排列战线;不仅是旗帜对旗帜,全体哈斯塔提对哈斯塔提,普林キペ斯对普林キペ斯,而且百人队长也知道,如果队伍不乱,他必须与百人队长交锋。
duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant, §8.8.16Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir peritusque militiae, §8.8.17Latinus viribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se, quia pares semper ordines duxerant.
两军的特里阿里中有两名来自各自战线的首席百人队长,罗马人的身体决不够强壮,但却是一个精力充沛且精通军事的人,拉丁人力量巨大,是首屈一指的战士,他们彼此非常熟悉,因为他们总是率领同等的队伍。
§8.8.18Romano haud satis fidenti viribus iam Romae permissum erat ab consulibus, ut subcenturionem sibi, quem vellet, legeret, qui tutaretur eum ab uno destinato hoste.
对于对自己力量不够自信的罗马人,执政官已经在罗马允许他为自己挑选任何他想要的副百人队长,以保护他免受那唯一指定的敌人的伤害。
isque iuvenis in acie oblatus ex centurione Latino victoriam tulit.
而那个年轻人在战线中挺身而出,战胜了拉丁百人队长。
§8.8.19pugnatum est haud procul radicibus Vesuvii montis, qua via ad Ueserim ferebat.
战斗发生在离维苏威火山脚不远的地方,那里有条路通往韦塞里斯。