§8.6.1cum consulis vocem subsecuta patrum indignatio esset, proditur memoriae adversus crebram inplorationem deum, quos testes foederum saepius invocabant consules, vocem Anni spernentis numina Iovis Romani auditam.
当执政官的话音落下,随即引起了元老们的愤慨。 据记载,面对执政官们屡次呼吁作为条约见证者的众神的频繁哀求,人们听到了安尼乌斯蔑视罗马朱庇特神威的声音。
§8.6.2certe, cum commotus ira se a vestibulo templi citato gradu proriperet, lapsus per gradus capite graviter offenso inpactus imo ita est saxo, ut sopiretur.
确凿无疑的是,当他因愤怒而迈着急促的步伐从神殿前廊冲出时,在台阶上滑倒,头部受到重创,猛烈地撞击在最底层的石头上,以至于昏迷过去。
§8.6.3exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi quoque in incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem ingenti fragore caeli procellam effusam; nam et vera esse et apte ad repraesentandam iram deum ficta possunt.
至于他是否因此丧命,由于并非所有的著述家都如此记载,我也姑且让其悬而未决,正如在指责条约被破坏的证言中,伴随着巨大的轰鸣,天空中倾盆大雨降临一样;因为这些事情既可能是真实的,也可能是为了表现神明的愤怒而恰当地杜撰出来的。
§8.6.4Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos cum iacentem Annium vidisset, exclamat, ita ut populo patribusque audita vox pariter sit: “bene habet;
托尔夸图斯被元老院派去送走使节,当他看到躺在地上的安尼乌斯时,便大声高呼,使平民和元老们都同样听到了他的声音:“万事大吉!
di pium movere bellum.
神明已经发动了一场正义的战争。
§8.6.5est caeleste numen; es, magne Iuppiter; haud frustra te patrem deum hominumque hac sede sacravimus.
天上的神威是存在的;伟大的朱庇特啊,你是存在的;我们在这座神殿里将你奉为神明与人类之父,绝非徒劳。
§8.6.6quid cessatis, Quirites vosque patres conscripti, arma capere deis ducibus? sic stratas legiones Latinorum dabo, quem ad modum legatum iacentem videtis.
奎里特斯,以及各位元老,你们还在犹豫什么,为何不以神明为向导拿起武器? 我将让拉丁人的军团横尸遍野,正如你们看到他们的使节躺在这里一样。
” §8.6.7adsensu populi excepta vox consulis tantum ardoris animis fecit, ut legatos proficiscentes cura magistratuum magis, qui iussu consulis prosequebantur, quam ius gentium ab ira impetuque hominum tegeret.
” 执政官的话得到了平民的赞同,激起了他们心中极大的热情,以至于在使节们离去时,是奉执政官之命护送他们的政务官的关照,而不是万民法,保护了他们免受人们愤怒和袭击的伤害。
consensit et senatus bellum; §8.6.8consulesque duobus scriptis exercitibus per Marsos Paelignosque profecti adiuncto Samnitium exercitu ad Capuam, quo iam Latini sociique convenerant, castra locant.
元老院也同意开战;两位执政官率领两支征召的军队,穿过马尔西人和佩利尼人的领地出发,与萨姆奈特人的军队会合,在卡普阿附近驻扎下来,而拉丁人及其盟友此前已经聚集在那里。
§8.6.9ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur visa species viri maioris quam pro humano habitu augustiorisque, dicentis ex una acie imperatorem, ex altera exercitum deis Manibus matrique Terrae deberi.
在那里歇息时,据说两位执政官都看到了同一个人的幻象,其身材比常人高大,且更为庄严,他对他们说,一方阵营的统帅,以及另一方阵营的军队,被债务于死者之灵和地母神。
§8.6.10utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se devovisset, eius populi partisque victoriam fore.
无论哪一方军队的统帅将敌人的军团以及他自己奉献给神明,胜利就将属于那个人民和阵营。
§8.6.11hos ubi nocturnos visus inter se consules contulerunt, placuit averruncandae deum irae victimas caedi, simul ut, si extis eadem, quae in somnio visa fuerant, portenderentur, alteruter consulum fata inpleret.
当执政官们互相交流了这些夜间的幻象后,决定宰杀牺牲兽以消除神明的愤怒,同时,如果内脏所预示的与梦中所见相同,两位执政官中的一位就应当履行他的宿命。
§8.6.12ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni congruerunt, tum adhibitis legatis tribunisque et imperiis deum propalam expositis, ne mors voluntaria consulis exercitum in acie terreret,
当哈鲁斯佩克斯的答复与他们心中早已存在的默然敬畏相吻合时,他们便召集了使节和军事论坛,公开宣布了神明的旨意,以免执政官的志愿献身在战场上使军队感到恐慌。
§8.6.13conparant inter se, ut, ab utra parte cedere Romanus exercitus coepisset, inde se consul devoveret pro populo Romano Quiritibusque.
他们彼此商定,无论罗马军队从哪一方开始溃退,那一方的执政官就要为了罗马人民和奎里特斯而奉献自己。
§8.6.14agitatum etiam in consilio est, ut, si quando umquam severo ullum imperio bellum administratum esset, tunc utique disciplina militaris ad priscos redigeretur mores.
军事会议上还讨论了,如果说以往有什么战争是在严厉的统帅权下进行的,那么这一次尤为应该将军事纪律恢复到古老的风尚。
§8.6.15curam acuebat, quod adversus Latinos bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante omnia militaribus congruentes: milites militibus, centurionibus centuriones, tribuni tribunis conpares collegaeque iisdem praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant.
必须与拉丁人作战的事实加剧了他们的忧虑,因为拉丁人在语言、习俗、武器种类,尤其是军事制度上都与他们一致:士兵与士兵、百人队长与百人队长、军事论坛与军事论坛,作为同僚和伙伴在相同的驻军中,甚至经常在相同的中队中混杂在一起。
§8.6.16per haec ne quo errore milites caperentur, edicunt consules, ne quis extra ordinem in hostem pugnaret.
为了不让士兵因这些情况而产生任何混乱或误判,执政官们发布了一道法令,任何人不得擅自离开队伍与敌人交战。