§8.5.1ubi est Romam ventum, in Capitolio eis senatus datus est.
抵达罗马后,他们在卡皮托里乌姆山获得了元老院的接见。
ibi cum T. Manlius consul egisset cum eis ex auctoritate patrum, §8.5.2ne Samnitibus foederatis bellum inferrent, Annius, tamquam victor armis Capitolium cepisset, non legatus iure gentium tutus loqueretur: §8.5.3“tempus erat” inquit, “T. Manli vosque patres conscripti, tandem iam vos nobiscum nihil pro imperio agere, cum florentissimum deum benignitate nunc Latium armis virisque, Samnitibus bello victis, Sidicinis Campanisque sociis, nunc etiam Volscis adiunctis, videretis, colonias quoque vestras Latinum Romano praetulisse imperium.
在那里,当执政官提图斯·曼利乌斯根据元老院的决议与他们交涉,\n 要求他们不要向同盟者萨姆奈特人发动战争时,安尼乌斯仿佛是一个用武力占领了卡皮托里乌姆的征服者,而不是一个受万民法保护的使节,开口说道:\n “提图斯·曼利乌斯,以及各位元老,你们早就该停止对我们行使绝对的统治权了,因为你们看到,由于神明的恩赐,如今的拉丁同盟在武器和兵员上都极为繁荣,萨姆奈特人已被在战争中击败,西迪基尼人和坎帕尼亚人成为了盟友,如今甚至连沃尔斯奇人都加入了我们,而且你们自己的殖民地也更倾向于拉丁同盟的统治而非罗马的统治。
§8.5.4sed quoniam vos, regno inpotenti finem ut inponatis, non inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus, ut condiciones pacis feramus aequas utrisque, quoniam vires quoque aequari dis inmortalibus placuit.
\n 但既然你们无法下定决心结束你们那不受约束的专制统治,我们虽然能够用武力恢复拉丁同盟的自由,但看在同胞血脉的份上,我们仍将做出让步,提出对双方都公平的和平条件,因为不朽的神明已经决定让我们的力量也归于平等。
§8.5.5consulem alterum Roma, alterum ex Latio creari oportet, senatus partem aequam ex utraque gente esse, unum populum, unam rem publicam fieri;
\n 应该从罗马选出一位执政官,从拉丁同盟中选出另一位;元老院的席位应由两族平等分配;双方应成为统一的人民,统一的国家。
§8.5.6et ut imperii eadem sedes sit idemque omnibus nomen, quoniam ab altera utra parte concedi necesse est, quod utrisque bene vertat, sit haec sane patria potior, et Romani omnes vocemur.
\n 并且,为了使帝国的首都相同,所有人的名字也相同——既然必须由其中一方做出让步,愿这对双方都带来吉祥——那就让这个祖国享有优先地位,我们所有人就都被称为罗马人吧。
” forte ita accidit, §8.5.7ut parem ferociae huius et Romani consulem T. Manlium haberent, qui adeo non tenuit iram, ut, si tanta dementia patres conscriptos cepisset, ut ab Setino homine leges acciperent, gladio cinctum in senatum venturum se esse palam diceret et, quemcumque in curia Latinum vidisset, sua manu interempturum.
”\n事情恰好如此发生,\n 罗马人也拥有一位与这种傲慢不相上下的执政官提图斯·曼利乌斯。 他完全无法抑制自己的愤怒,以至于公开宣称,如果如此疯狂的想法控制了元老们,以至于让他们接受一个来自塞蒂亚的人所制定的法律,他将佩带宝剑进入元老院,并且只要他在议事厅里看到任何拉丁人,就会亲手将其杀死。
§8.5.8et conversus ad simulacrum Iouis “audi, Iuppiter, haec scelera” inquit; “audite, Ius Fasque.
\n 他转身面向朱庇特的雕像,说道:“朱庇特啊,请听听这些罪恶;正义与神法啊,请听听吧。
peregrinos consules et peregrinum senatum in tuo, Iuppiter, augurato templo captus ipse atque oppressus visurus es?
朱庇特啊,难道你竟要看着异邦的执政官和异邦的元老院,在你那举行过占卜礼的神殿里,而你自己却被俘虏和压迫吗?
§8.5.9haecine foedera Tullus, Romanus rex, cum Albanis, patribus vestris, Latini, haec L. Tarquinius vobiscum postea fecit?
\n 拉丁人啊,罗马国王图路斯曾与你们的祖先阿尔巴人缔结过这样的条约吗? 卢修斯·塔克文后来曾与你们缔结过这样的条约吗?
§8.5.10non venit in mentem pugna apud Regillum lacum? adeo et cladium veterum vestrarum et beneficiorum nostrorum ergo vos obliti estis?”
\n 难道雷吉鲁斯湖畔的那场战役没有浮现在你们脑海中吗? 难道你们已经彻底忘记了你们过去的惨败和我们对你们的恩惠了吗? ”