Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §8.4.1-8.4.12

安尼乌斯的演说与对执政官职位的要求

第 402 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

拉丁同盟领袖安尼乌斯在集会上发表讲话,慷慨陈词地主张应当向罗马要求平等的条约权利,尤其是由拉丁人出任一位执政官,并赢得了众人一致的赞同。

§8.4.1cum aliud alii censerent, tum Annius: “quamquam ipse ego rettuli, quid responderi placeret, tamen magis ad summam rerum nostrarum pertinere arbitror, quid agendum nobis, quam quid loquendum sit.
当众人议论纷纷、各执一词时,安尼乌斯说道:“虽然我亲自提议了应当如何作答,但我认为,对我们的核心利益而言,我们应该做什么比我们应该说什么更为重要。
facile erit explicatis consiliis accommodare rebus verba.
一旦计划确定,将言辞契合于事实(行动)就容易了。
§8.4.2nam si etiam nunc sub umbra foederis aequi servitutem pati possumus, quid abest, quin proditis Sidicinis non Romanorum solum sed Samnitium quoque dicto pareamus respondeamusque Romanis nos, ubi innuerint, posituros arma?
因为如果时至今日,我们仍能在平等条约的阴影下忍受奴役,那么,在背叛了西迪基尼人之后,不仅听从罗马人,而且听从萨姆奈特人的命令,并回答罗马人说一旦他们示意我们就会放下武器,对此还有什么可妨碍的呢?
§8.4.3sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus sociale est, si societas aequatio iuris est, consanguineos nos Romanorumn esse, quod olim pudebat, nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est, quo adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia aequantur?
但如果对自由的渴望终于开始制约你们的心灵,如果同盟条约确实存在,如果同盟意味着权利的平等,那么我们与罗马人血脉相连——这在以前曾令人感到羞耻——现在却可以自豪地宣称;如果对他们来说,同盟军是一支因其加入而使自身力量翻倍,且在规划和行动自身战争时不想将其与自己剥离的军队,那为什么一切不能平等呢?
§8.4.4cur non alter ab Latinis consul datur? ubi pars virium, ibi et imperii pars esto.
为什么不能从拉丁人中选出一位执政官? 哪里有力量的一部分,哪里也应当有统治权的一部分。
§8.4.5est quidem nobis hoc per se haud nimis amplum, quippe concedentibus Romam caput Latio esse; §8.4.6sed ut amplum videri posset, diuturna patientia fecimus.
确实,这本身对我们来说并不算过分,因为我们承认罗马是拉丁同盟的首府;但我们长期的忍耐,才使其显得似乎十分过分。
atqui si quando umquam consociandi imperii, usurpandae libertatis tempus optastis, en hoc tempus adest et virtute vestra et deum benignitate vobis datum.
然而,如果你们曾渴望有朝一日能共享统治权、夺回自由,看吧,这个时刻已经到来,它是由你们的勇气和神明的恩赐所赐予你们的。
§8.4.7temptastis patientiam negando militem.
你们通过拒绝提供士兵测试了他们的忍耐力。
quis dubitat exarsisse eos, cum plus ducentorum annorum morem solveremus? pertulerunt tamen hunc dolorem.
谁会怀疑,当我们打破两百多年的惯例时,他们已经怒火中烧? 然而他们还是忍受了这一痛苦。
§8.4.8bellum nostro nomine cuin Paelignis gessimus; qui ne nostrorum quidem finium nobis per nos tuendorum ius antea dabant, nihil intercesserunt.
我们以自己的名义与佩利尼人进行了战争;他们以前甚至不让我们自己保卫我们自己的领土,这次却完全没有干预。
Sidicinos in fidem receptos, §8.4.9Campanos ab se ad nos descisse, exercitus nos parare adversus Samnites, foederatos suos, audierunt nec moverunt se ab urbe.
他们听闻西迪基尼人被接纳进我们的保护中,间接听闻坎帕尼亚人背叛他们投靠了我们,我们正在准备对付他们的盟友萨姆奈特人的军队,然而他们却没有离开城市半步。
§8.4.10unde haec illis tanta modestia nisi a conscientia virium et nostrarum et suarum? idoneos auctores habeo querentibus de nobis Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse, ut facile appareret, ne ipsos quidem iam postulare, ut Latium sub Romano imperio sit.
他们的这种如此巨大的克制,若非源于对我们和他们双方力量的清醒认识,还能源于什么? 我有可靠的消息来源,对于向他们抱怨我们的萨姆奈特人,罗马元老院是这样答复的,以至于很容易看出,连他们自己现在也不再要求拉丁同盟处于罗马的统治之下。
usurpate modo postulando quod illi vobis taciti concedunt.
只要通过要求,来行使他们默默让渡给你们的权利。
§8.4.11si quem hoc metus dicere prohibet, en ego ipse audiente non populo Romano modo senatuque, sed Iove ipso, qui Capitolium incolit, profiteor me dicturum, ut, si nos in foedere ac societate esse velint, consulem alterum ab nobis senatusque partem accipiant.
如果恐惧阻止了任何人说出这话,看吧,我本人在不仅有罗马人民和元老院,而且有居住在卡皮托里乌姆的朱庇特神亲自倾听之下,向你们宣告,我将说出这话:如果他们希望我们留在条约和同盟中,他们就必须接受从我们中产生的一位执政官以及元老院的一半名额。
§8.4.12haec ferociter non suadenti solum, sed pollicenti clamore et adsensu omnes permiserunt, ut ageret diceretque, quae e re publica nominis Latini fideque sua viderentur.
” 对于他如此激昂地不仅建议而且承诺这些话,众人皆以欢呼和赞同允许他去采取行动和发表言论,只要这在他看来有利于拉丁同盟的公益且符合他自己的信义。

词汇与语法注释

  1. 8.4.2quid abest, quin — 无人称表达 `quid abest quin...`(字面意为“除了……还缺少什么?”,即“有什么能阻止我们……?”)与虚拟语气(`pareamus` 和 `respondeamus`)连用,是一种反问句法,用以表达强烈的必然性或不可避免性,意为“我们有什么理由不顺从并作答呢?”。
  2. 8.4.5concedentibus Romam caput Latio esse — `concedentibus` 是夺格绝对结构中的现在分词,其逻辑主语省略(指代 `nobis` “我们”),表示原因(“因为我们承认”)。它支配一个“对格加不定式”结构:对格的 `Romam` 作主语,不定式为 `esse`,而 `Latio` 则是关系与格(“对拉丁同盟而言”)。
  3. 8.4.8Sidicinos in fidem receptos — 从该句一直到 §8.4.9 的 `audierunt`,共有三个“对格加不定式”结构(`Sidicinos... receptos [esse]`、`Campanos... descisse` 和 `exercitus nos parare...`)在间接引语中并列,它们共同充当主句动词 `audierunt`(“他们听说”)的宾语。这种长句结构强调了罗马人选择予以默许的一连串拉丁人行动。
  4. 8.4.11audiente non populo Romano modo senatuque, sed Iove ipso — 由现在分词 `audiente` 及其夺格主语(`non populo Romano modo senatuque, sed Iove ipso`)构成的夺格绝对结构。它表示在证人面前庄严宣誓的情境(“不仅在罗马人民和元老院,而且在朱庇特神亲自倾听之下”)。单数分词 `audiente` 与最邻近或最重要的单数主语(`Iove ipso`)保持一致。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §8.4.1-8.4.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:8.4.1-8.4.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。