§8.39.1equitum acies, qualis esse instructissima potest, invecta in dissipatos inpeditosque hostes caede omnia replet.
骑兵的战线以尽可能完备的阵势攻入分散且受阻的敌人中,使到处都充满了杀戮。
§8.39.2inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus fugientium consternatorumque equorum, neque pugnae neque fugae satis potentes caeduntur.
在突然被遗弃、横在逃跑者和惊恐马匹脚下的辎重之间,他们既不能很好地战斗,也无法很好地逃跑,纷纷被斩杀。
§8.39.3tum deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis paulum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur.
随后,在敌人的骑兵几乎被消灭殆尽时,马尔库斯·法比乌斯将骑兵翼稍微绕行,从后方袭击了敌人的步兵战阵。
§8.39.4clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos, et dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa et fluctuantem aciem vidit, tum appellare, tum adhortari milites, tribunos principesque ordinum nominatim ad iterandam secum pugnam vocare.
从那里传来的新呐喊声震撼了萨姆奈特人的心灵,而独裁官一看到敌人前锋回头张望、军旗混乱、战线动摇,便开始呼喊并鼓励士兵,指名道姓地召集护民官和各队首领,与他一同重新投入战斗。
§8.39.5novato clamore signa inferuntur, et, quidquid progrediebantur, magis magisque turbatos hostes cernebant.
呐喊声重振,军旗向前推进,而且他们每前进一步,就看到敌人更加混乱。
eques ipse iam primis erat in conspectu,
现在连骑兵本身也出现在最前线士兵的视野中了。
§8.39.6et Cornelius respiciens ad manipulos militum, quod manu, quod voce poterat, monstrabat vexilla se suorum parmasque cernere equitum.
科尔内利乌斯回头望着士兵们的各百人队,尽其手势和声音所能,向他们示意自己看到了己方骑兵的旗帜和圆盾。
§8.39.7quod ubi auditum simul visumque est, adeo repente laboris per diem paene totum tolerati vulnerumque obliti sunt, ut haud secus, quam si tum integri e castris signum pugnae accepissent, concitaverint se in hostem.
这一消息一经听到并同时被看到,士兵们顿时忘却了几乎整天忍受的劳累和伤痛,以至于就像当时刚刚无伤地从营地中接到战斗信号一样,猛冲向敌人。
§8.39.8nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque vim potuit; partim in medio caesi, partim in fugam dissipati sunt.
萨姆奈特人再也无法承受骑兵的恐怖和步兵的猛烈攻势;他们一部分在两军交界处被杀,一部分在逃跑中溃散。
§8.39.9pedes restantes ac circumventos cecidit; ab equite fugientium strages est facta, inter quos et ipse imperator cecidit.
步兵斩杀了坚持抵抗并被包围的敌人;骑兵对逃跑者进行了屠杀,其中连主帅本人也阵亡了。
hoc demum proelium Samnitium res ita infregit, §8.39.10ut omnibus conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si inpio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito deis quam hominibus, nihil prospere agerent; expiandum id bellum magna mercede luendumque esse; §8.39.11id referre tantum, utrum supplicia noxio paucorum an omnium innoxio praebeant sanguine; audebantque iam quidam nominare auctores armorum.
这场战斗最终彻底摧毁了萨姆奈特人的国力,以至于他们在所有的集会上都抱怨说,在违背条约而发起的非正义战争中,理所当然地激怒了神明而非人类,因此无一事顺遂,这绝非奇事;必须付出巨大代价来净化和偿赎这场战争;唯一的区别只在于,是用少数有罪者的血还是用全体无罪者的血来提供惩罚;现在有些人甚至敢于点名指出战争的煽动者。
§8.39.12unum maxime nomen per consensum clamantium Brutuli Papi exaudiebatur.
在众人一致的呼喊声中,布鲁图卢斯·巴皮乌斯的名字被听得最清楚。
vir nobilis potensque erat, hauddubie proximarum indutiarum ruptor.
他是个高贵且有权势的人,毫无疑问是最近一次休战的破坏者。
§8.39.13de eo coacti referre praetores decretum fecerunt, ut Brutulus Papius Romanis dederetur et cum eo praeda omnis Romana captivique ut Romam mitterentur, quaeque res per fetiales ex foedere repetitae essent, secundum ius fasque restituerentur.
被迫就此提交报告的法官们做出了决议:将布鲁图卢斯·巴皮乌斯移交给罗马人,并随他一起将所有属于罗马的战利品和俘虏送往罗马,凡是祭司代表根据条约要求归还的物品,都应按照人法和神法予以归还。
§8.39.14fetiales Romam, ut censuerunt, missi et corpus Brutuli exanime; ipse morte voluntaria ignominiae se ac supplicio subtraxit.
正如他们所决议的那样,祭司代表被派往罗马,同时送去的还有布鲁图卢斯毫无生气的尸体;他自己通过自杀逃避了耻辱和惩罚。
placuit cum corpore bona quoque eius dedi.
会议决定将他的财产也随同尸体一同交出。
§8.39.15nihil tamen earum rerum praeter captivos ac si qua cognita ex praeda sunt acceptum est; ceterarum rerum inrita fuit deditio.
然而,除了俘虏以及战利品中被认出的一部分物品之外,罗马人没有接受任何东西;其余物品的移交归于无效。
dictator ex senatus consulto triumphavit.
独裁官根据元老院的决议举行了凯旋式。
§8.39.16hoc bellum a consulibus bellttum quidam auctores sunt eosque de Samnitibus triumphasse; Fabium etiam in Apuliam processisse atque inde magnas praedas egisse.
一些历史作家声称,这场战争是由执政官们进行的,并且他们对萨姆奈特人举行了凯旋式;法比乌斯甚至深入到了阿普里亚,并从那里劫掠了大量战利品。