§8.35.1stupentes tribunos et suam iam vicem magis anxios quam eius, cui auxilium ab se petebatur, liberavit onere consensus populi Romani ad preces et obtestationem versus, ut sibi poenam magistri equitum dictator remitteret.
惊愕的护民官们,此时比起向他们求助的人,更担心他们自己的处境;而将他们从这一重担中解脱出来的,是转向祈求与哀告的罗马人民的共识,他们请求独裁官为了他们而免除对骑兵长官的惩罚。
§8.35.2tribuni quoque inclinatam rem in preces subsecuti orare dictatorem insistunt, ut veniam errori humano, veniam adulescentiae Q. Fabi daret; §8.35.3satis eum poenarum dedisse.
护民官们也顺应形势转向祈求,坚持恳求独裁官,希望他对人类的错误予以宽恕,对昆图斯·法比乌斯的年轻予以宽容;称他已经受够了惩罚。
iam ipse adulescens, iam pater M. Fabius contentionis obliti procumbere ad genua et iram deprecari dictatoris.
此时,年轻人自己以及他的父亲马尔库斯·法比乌斯都忘记了争执,跪倒在独裁官膝前,请求平息其怒火。
tum dictator silentio facto “bene habet” inquit, §8.35.4“Quirites.
于是独裁官示意安静,说道:“这就好, “罗马公民们。
vicit disciplina militaris, vicit imperii maiestas, quae in discrimine fuerunt, an ulla post hanc diem essent.
军事纪律胜利了,命令权的尊严胜利了,而它们此前正处于存亡的危机之中,即在今天之后是否还会存在。
§8.35.5non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati, precarium, non iustum auxilium ferenti.
违抗将领告示作战的昆图斯·法比乌,并非免于罪责,而是被判有罪后,赠予了罗马人民,赠予了带来恳求而非正当援助的护民官权力。
§8.35.6vive, Q. Fabi, felicior hoc consensu civitatis ad tuendum te quam qua paulo ante exsultabas victoria; vive, id facinus ausus, cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset, quo fuit L. Papirius, veniam dedisset.
活下去吧,昆图斯·法比乌斯,因城邦保护你的这一共识而获得幸福吧,这比你不久前得意洋洋的胜利更值得庆幸;活下去吧,你竟敢做出那样的事情,如果你的父亲处在卢基乌斯·帕皮里乌斯同样的立场,他也绝不会宽恕你。
§8.35.7mecum, ut voles, reverteris in gratiam; populo Romano, cui vitam debes, nihil maius praestiteris, quam si hic tibi dies satis documenti dederit, ut bello ac pace pati legitima imperia possis.
至于我,如你所愿,你可以与我和解;而对于你欠其性命的罗马人民,你所能做出的最大报答,莫过于让这一天给你足够的教训,使你在战争与和平中都能服从合法的命令。
” §8.35.8cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset, §8.35.9degressum eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi ac gratulantes hinc magistro equitum hinc dictatori, prosecuti sunt, firmatumque imperium militare haud minus periculo Q. Fabi quam supplicio miserabili adulescentis Manli videbatur.
” 当他宣布他不再扣留骑兵长官时,当他步出神殿时,喜悦的元老院和更加喜悦的民众,簇拥着并向这边的骑兵长官和那边的独裁官表示祝贺,跟随其后;军事命令权似乎因昆图斯· 法比乌斯的危险而得到巩固,不亚于因年轻的曼利乌斯那令人叹惋的处决。
forte ita eo anno evenit, §8.35.10ut, quotiescumque dictator ab exercitu recessisset, hostes in Samnio moverentur.
那一年凑巧发生了这样的事:独裁官每次离开军队,萨姆奈特人的敌人就会行动起来。
ceterum in oculis exemplum erat Q. Fabius M. Valerio legato, qui castris praeerat, ne quam vim hostium magis quam trucem dictatoris iram timeret.
然而,对于主管营地的副官马尔库斯·瓦莱里乌斯来说,昆图斯·法比乌斯就是一个眼前的榜样,使他惧怕独裁官的严厉怒火远甚于敌人的任何武力。
§8.35.11itaque frumentatores cum circumventi ex insidiis caesi loco iniquo essent, creditum vulgo est subveniri eis ab legato potuisse, ni tristia edicta exhorruisset.
因而,当搜粮兵在不利的地形遭到伏击并被杀戮时,人们普遍相信,若非副官对那些严厉的告示心生畏惧,本可以去救援他们的。
§8.35.12ea quoque ira alienavit a dictatore militum animos, iam ante infensos, quod inplacabilis Q. Fabio fuisset et, quod suis precibus negasset, eius populo Romano veniam dedisset.
对此事的愤怒也使士兵们的心与独裁官疏远了,他们此前就已心怀怨恨,因为独裁官对昆图斯·法比乌斯毫不留情,并且把拒绝了他们请求的宽恕,赠予了罗马人民。