§8.34.1stabat cum eo senatus maiestas, favor populi, tribunicium auxilium, memoria absentis exercitus; §8.34.2ex parte altera imperium invictum populi Romani et disciplina rei militaris et dictatoris edictum pro numine semper observatum et Manliana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati iactabantur.
站在他一边的,是元老院的尊严、民众的拥护、护民官的援助以及对缺席军队的记忆;而在另一边,人们声称的是罗马人民战无不胜的命令权、军事规律、视同神意而一贯得到遵守的独裁官告示、曼利乌斯式的严令,以及为了国家利益而置于其后的对儿子的爱。
hoc etiam L. Brutum, §8.34.3conditorem Romanae libertatis, antea in duobus liberis fecisse; nunc patres comes et senes faciles de alieno imperio spreto, tamquam rei parvae, disciplinae militaris eversae iuventuti gratiam facere.
他们宣称,即使是罗马自由的奠基人卢基乌斯·布鲁图斯,此前也曾在两个儿子身上做过同样的事;如今,温和的父亲们和宽容的老人们,对于他人遭到蔑视的命令权,却视若小事,试图对颠覆了军事规律的年轻人免除惩罚。
§8.34.4se tamen perstaturum in incepto nec ei, qui adversus dictum suum turbatis religionibus ac dubiis auspiciis pugnasset, quicquam ex iusta poena remissurum.
然而,他将坚持自己的初衷,对于那个违抗他的命令、扰乱宗教仪式并在未定占卜下作战的人,他绝不宽免其应得之罚的任何部分。
§8.34.5maiestas imperii perpetuane esset, non esse in sua potestate; §8.34.6L. Papirium nihil eius deminuturum; optare, ne potestas tribunicia, inviolata ipsa, violet intercessione sua Romanum imperium, neu populus in se potissimum dictatore ius dictaturae extinguat.
命令权的尊严是否能永存,这并不在他的权力范围内;卢基乌斯·帕皮里乌斯不会对其削减分毫;他希望,神圣不可侵犯的护民官权力不要通过其否决权来侵犯罗马的命令权,民众也不要在特意由他担任独裁官时废除独裁官的特权。
§8.34.7quod si fecisset, non L. Papirium, sed tribunos, sed pravum populi iudicium nequiquam posteros accusaturos, cum polluta semel militari disciplina non miles centurionis, non centurio tribuni, non tribunus legati, non legatus consulis, non magister equitum dictatoris pareat imperio, §8.34.8nemo hominum, nemo deorum verecundiam habeat, non edicta imperatorum, non auspicia observentur, sine commeatu vagi milites in pacato, §8.34.9in hostico errent, inmemores sacramenti licentia sola se, ubi velint, exauctorent, §8.34.10infrequentia deserantur signa neque conveniatur ad edictum nec discernatur, interdiu nocte, aequo iniquo loco, iussu iniussu imperatoris pugnent, et non signa, non ordines servent, latrocinii modo caeca et fortuita pro sollemni et sacrata militia sit; — §8.34.11“horum criminum vos reos in omnia saecula offerte, tribuni plebi, vestra obnoxia capita pro licentia Q. Fabi obicite.
因为如果这样做了,后世虚无非难的将不是卢基乌斯·帕皮里乌斯,而是护民官以及民众扭曲的审判,因为一旦军事规律遭到污染,士兵将不听从百夫长的命令,百夫长不听从护民官,护民官不听从副官,副官不听从执政官,骑兵长官不听从独裁官,无人对人、也无人对神存有敬畏,将领的告示和占卜均不被遵守,士兵们在没有请假的情况下,在已平定的土地上,或在敌方土地上四处游荡,忘记了军誓,仅凭一己之放任,在他们乐意的地方自行退役,军旗因人员稀少而被遗弃,告令发出也不集结,不分昼夜、不分有利或不利的地势、不分有无将领的命令,他们便擅自作战,既不守护军旗也不维持队列,如同强盗般,盲目而偶然的勾当取代了庄严且神圣的军务;—— “平民的护民官们,把你们自己作为这些罪行的被告呈献给万世吧,为了昆图斯·法比乌斯的放纵,献出你们那难逃其责的头颅吧。
”
”