§8.29.1eodem anno cum satis per se ipsum Samnitium bellum et defectio repens Lucanorum auctoresque defectionis Tarentini sollicitos haberent patres, accessit, ut et Vestinus populus Samnitibus sese coniungeret.
同一年,正当萨姆奈特人自身的战争、卢卡尼亚人的突然叛乱以及作为叛乱煽动者的塔兰托人令元老们忧心忡忡时,又增加了韦斯蒂尼人也与萨姆奈特人结盟这一情况。
§8.29.2quae res sicut eo anno sermonibus magis passim hominum iactata quam in publico ullo concilio est, ita insequentis anni consulibus, L. Furio Camillo iterum Iunio Bruto Scaevae, nulla prior potiorque visa est, de qua ad senatum referrent.
正如这一问题在那一年更多地是在人们的私下传言中流传,而非在任何公开会议上讨论一样,对次年的执政官——第二次任职的L. 富里乌斯·卡米卢斯和尤尼乌斯·布鲁图斯·斯凯瓦而言,没有任何事情比将其提交元老院讨论更为紧迫和重要。
§8.29.3et quamquam non nova res erat, tamen tanta cura patres incessit, ut pariter eam susceptam neglectamque timerent, ne aut inpunitas eorum lascivia superbiaque aut bello poenae expetitae metu propinquo atque ira concirent finitimos populos.
尽管这并非新出现的情况,但元老们依然深感忧虑,以至于无论是对该事进行干预还是置之不理,他们都同样感到恐惧:他们担心,要么由于免于惩罚,使其因放纵和傲慢而激怒邻近部族;要么由于通过战争寻求惩罚,使其因眼前的恐惧和愤怒而激怒邻近部族。
§8.29.4et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi Paelignique et Marrucini: quos, si Vestinus attingeretur, omnes habendos hostes.
而且这整个族群——马尔西人、佩利尼人和马鲁奇尼人——在战斗力上都完全不亚于萨姆奈特人;如果触动了韦斯蒂尼人,那么他们全部都必须被视为敌人。
§8.29.5vicit tamen pars, quae in praesentia videri potuit maioris animi quam consilii; §8.29.6sed eventus docuit fortes fortunam iuvare.
然而,在当时看来显得勇气多于谋略的一派最终占了上风;但结果表明,命运眷顾勇者。
bellum ex auctoritate patrum populus adversus Vestinos iussit.
根据元老们的授权,人民下令对韦斯蒂尼人宣战。
§8.29.7provincia ea Bruto, Samnium Camillo sorte evenit.
通过抽签,这一行省归于布鲁图斯,萨姆奈特归于卡米卢斯。
exercitus utroque ducti, et cura tuendorum finium hostes prohibiti coniungere arma.
军队被派往两地,由于注重防卫边界,敌军被阻止了联合兵力。
§8.29.8ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles rerum inposita erat, morbo gravi inplicitum fortuna bello subtraxit; §8.29.9iussusque dictatorem dicere rei gerendae causa longe clarissimum bello ea tempestate dixit, L. Papirium Cursorem, a quo Q. Fabius Maximus Rullianus magister equitum est dictus:
然而,承担了更重任务的另一位执政官L. 富里乌斯因患重病,命运使他退出了这场战争;在被命令指定一位独裁官以主持事务后,他指定了当时在战争中最负盛名的L. 帕皮里乌斯·库尔索尔,而后者则指定了Q. 法比乌斯·马克西穆斯·鲁里亚努斯为骑兵长官。
§8.29.10par nobile rebus in eo magistratu gestis, discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis ventum est, nobilius.
这对搭档因在该官职任内所立下的功绩而闻名,但更因他们的不和而名声大噪——他们的不和几乎使他们走向了决斗的边缘。
ab altero consule in Vestinis multiplex bellum §8.29.11nec usquam vario eventu gestum est.
由另一位执政官在韦斯蒂尼人中展开的战争是多方面的,并且在任何地方都并非胜负难料。
nam et pervastavit agros
因为他不仅彻底摧毁了农田,而且通过劫掠和焚烧敌人的房屋和庄稼,将他们违背意愿地拖入战场。
§8.29.12et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem invitos extraxit et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudquaquam tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent hostes sed iam ne vallo quidem ac fossis freti dilaberentur in oppida, situ urbium moenibusque se defensuri.
就这样,通过一次战役,韦斯蒂尼人的局势便大势已去,尽管他自己的士兵也绝非没有流血。 结果,敌军不仅退回了营地,而且现在连壕沟和土垒也不再信任,而是溃散到各个城镇中,企图依靠城市的地理位置和城墙来防守。
§8.29.13postremo oppida quoque vi expugnare adortus primo Cutinam ingenti ardore militum a vulnerum ira, quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam.
最后,他也着手用武力攻占这些城镇。 首先是库蒂纳,由于在战斗中几乎没有人完好无损地退出来,士兵们因伤痛而愤怒,爆发出巨大的热情,用梯子攻克了它,接着又攻克了辛吉利亚。
§8.29.14utriusque urbis praedam militibus, quod eos neque portae nec muri hostium arcuerant, concessit.
他把这两座城市的战利品都奖赏给了士兵,因为敌人的城门和城墙都没能阻挡住他们。