§8.28.1eo anno plebei Romanae velut aliud initium libertatis factum est, quod necti desierunt; mutatum autem ius ob unius faeneratoris simul libidinem simul crudelitatem insignem.
那一年,罗马平民迎来了自由的另一个起点,因为他们不再因债务而被束缚;由于一个债主的纵欲与显而易见的残酷,法律发生了改变。
§8.28.2L. Papirius is fuit, cui cum se C. Publilius ob aes alienum paternum nexum dedisset, quae aetas formaque misericordiam elicere poterant, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt.
此人就是L. 帕皮里乌斯。 当C. 普布利里乌斯因父亲的债务而将自己作为债务奴隶交托给他时,那本可唤起怜悯的年纪与容貌,反而激起了他的纵欲与侮辱之心。
§8.28.3florem aetatis eius fructum adventicium crediti ratus, primo perlicere adulescentem sermone incesto est conatus; dein, postquam aspernabantur flagitium aures, minis territare atque identidem admonere fortunae; §8.28.4postremo, cum ingenuitatis magis quam praesentis condicionis memorem videret, nudari iubet verberaque adferri.
他认为这名青年的青春容华是借款之外的额外收益,起初企图用污言绘语勾引他;随后,当青年的耳朵拒绝了这种无耻行径时,他开始用威胁来恐吓他,并一再提醒他注意自己的处境;最后,见他更在乎自己自由民的出身而非当下的处境,便下令将他剥光并施以鞭刑。
§8.28.5quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset, libidinem crudelitatemque conquerens faeneratoris, §8.28.6ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque suorum respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit; et, §8.28.7cum consules tumultu repentino coacti senatum vocarent, introeuntibus in curiam patribus laceratum iuvenis tergum, procumbentes ad singulorum pedes, ostentabant.
遭受这些鞭打而遍体鳞伤的青年冲入公共场所,控诉着债主的纵欲与残酷,庞大的人群既因对青年年纪的怜悯和对暴行的愤慨而激愤,又因考虑到自身的处境和自己的子女,一同涌向广场,并从那里排成队列奔向元老院议事堂;并且,当执政官们被突如其来的骚乱所迫召集元老院时,他们向进入议事堂的元老们展示这名青年满是伤痕的背部,并跪倒在每一个人的脚下。
§8.28.8victum eo die ob inpotentem iniuriam unius ingens vinculum fidei; iussique consules ferre ad populum, ne quis, nisi qui noxam meruisset, donec poenam lueret, in compedibus aut in nervo teneretur; pecuniae creditae bona debitoris, §8.28.9non corpus obnoxium esset.
就在这一天,由于一个人的无法无天的暴行,巨大的信用纽带被打破了;执政官们被命令向人民提出议案:除非是因罪有应得、在服刑期满之前的人,否则任何人都不得被锁在脚镣或颈枷中;对于借贷的款项,债务人的财产,而非其人身,应当作为担保。
ita nexi soluti, cautumque in posterum, ne necterentur.
这样,债务奴隶们被释放了,并且做好了防范,今后他们不再被束缚。