Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §8.25.1-8.25.13

罗马结成新同盟与帕莱波利斯的开城密谋

第 423 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

罗马举行了供神宴,并与卢卡尼亚和阿普利亚结盟。而被围困的帕莱波利斯城内人心惶惶,其领袖卡里劳斯与尼姆菲乌斯密谋向罗马将军投降并移交城墙。

§8.25.1eodem anno lectisternium Romae, quinto post conditam urbem, iisdem, quibus ante, placandis habitum est deis.
同年,罗马举行了建城以来的第五次供神宴,用以安抚和以前一样的神明。
§8.25.2novi deinde consules iussu populi cum misissent, qui indicerent Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam adversus Graecos cuncta parabant; et alia nova nihil tum animo tale agitantibus accesserunt auxilia: §8.25.3Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad eam diem cum Romano populo fuerat, in fidem venerunt, arma virosque ad bellum pollicentes; foedere ergo in amicitiam accepti.
随后,新任执政官们根据人民的命令,派人向萨姆奈特人宣战,他们自己则以比对付希腊人更大的气力准备一切;此时,另外一些全新的援军加入了他们,而他们当时对此毫无察觉:卢卡尼亚人和阿普利亚人这些直到那天为止与罗马人民毫无关系的部族,归顺了罗马,许诺为战争提供武器和人马;因此,他们通过条约被接纳为友好同盟。
eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta.
与此同时,在萨姆奈乌姆的战事也进展顺利。
§8.25.4tria oppida in potestatem venerunt, Allifae Callifae Rufrium, aliusque ager primo adventu consulum longe lateque est pervastatus.
三座城镇——阿利法埃、卡利法埃和鲁弗里乌姆——落入罗马人的控制,其余的土地也在执政官们刚抵达时就被大范围地彻底蹂躏。
§8.25.5hoc bello tam prospere commisso alteri quoque bello, quo Graeci obsidebantur, iam finis aderat.
随着这场战争如此顺利地开始,希腊人被包围的另一场战争也已临近尾声。
nam praeterquam quod intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis, §8.25.6quibus hostis territabat, et velut capti a suismet ipsi praesidiis indigna iam in liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema sunt patiebantur.
因为除了由于防御工事被截断、敌人的一部分与另一部分被隔绝之外,在城墙内部,发生了比敌人恐吓他们的那些手段还要可怕得多的事情,那些人仿佛被他们自己的守备队所俘虏一般,甚至在他们自由的妻子和儿女身上,也已经遭受了各种不体面的对待以及被占领城市的极度惨状。
§8.25.7itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset nova auxilia ventura, Samnitium plus, quam vellent, intra moenia esse rebantur, Tarentinorum iuventutem, §8.25.8Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut Romanis hostibus resisterent, expectabant; postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa.
因此,尽管有传言称塔兰托和萨姆奈特人都将派来新的援军,但他们认为城墙内的萨姆奈特人已经超出了他们的意愿,而塔兰托的青年,作为希腊人的他们期待着同为希腊人的这些青年,这不仅是为了抵抗罗马人这个敌人,也同样是为了通过他们来抵抗萨姆奈特人和诺拉人;最终,向罗马人投降似乎成了诸恶中最轻的一种。
§8.25.9Charilaus et Nymphius principes civitatis communicato inter se consilio partes ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem.
城邦的显贵卡里劳斯和尼姆菲乌斯在共同商议了计划之后,分工协作以执行此事:一人去向罗马人的将军投靠,另一人则留守以使城市处于有利于该计划的状态。
§8.25.10Charilaus fuit, qui ad Publilium Philonem venit et, quod bonum faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se ait moenia statuisse.
前往普布利乌斯·菲洛那里的正是卡里劳斯,他说道,为了使此事对帕莱波利斯人和罗马人民而言都是善良、吉祥和幸福的,他已决定交出城墙。
§8.25.11eo facto utrum ab se prodita an servata patria videatur, in fide Romana positum esse. sibi privatim nec pacisci quicquam nec petere; publice petere quam pacisci magis,
他说,其祖国因这一行为而被视为遭到背叛还是得到拯救,这完全取决于罗马人的信义。
§8.25.12ut, si successisset inceptis, cogitaret populus Romanus potius, cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset, quam qua stultitia et temeritate de officio decessum.
对他个人而言,他不作任何交易,也不提出任何要求;但在公事上,他与其说是进行交易,不如说是提出请求,即:如果行动取得成功,罗马人民应当更多地考虑他们是以怎样的热忱和危险重新回到了与罗马的友好关系之中,而不是以怎样的愚蠢和轻率背离了自己的职责。
§8.25.13conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam eam partem urbis, quam Samnites insidebant, accepit; praesidio ei L. Quinctius tribunus militum praepositus.
受到将军的赞扬后,他接受了三千名士兵,用以占领萨姆奈特人驻守的那部分城市;军事护民官卢基乌斯·昆克蒂乌斯被任命为这支守备队的指挥官。

词汇与语法注释

  1. 8.25.1iisdem, quibus ante, placandis habitum est deis — 名词 iisdem ... deis 与动形容词 placandis 一致,构成表示目的的夺格结构(“为了安抚相同的神明”)。
  2. 8.25.5iis — 中性复数夺格,作为比较级 foediora 的比较对象,意为“相比于敌人恐吓他们的那些事物(手段)”,用于对比城外敌人的威胁与城内守备队的暴虐。
  3. 8.25.10quod bonum faustum felix ... esset — 传统的罗马官方祈愿公式(通常为 quod bonum faustum felixque sit),由于主句动词为过去时(ait / statuisse),受时态一致原则影响而变为虚拟式未完成过去时(esset)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §8.25.1-8.25.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:8.25.1-8.25.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。