§8.22.1secutus est annus nulla re belli domive insignis, P. Plautio Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, praeterquam quod Fregellas — §8.22.2Hernicorum is ager, deinde Volscorum fuerat — colonia deducta et populo visceratio data a M. Flavio in funere matris.
随后的一年,在普布利乌斯·普劳提乌斯·普罗库鲁斯与普布利乌斯·康奈利乌斯·斯卡普拉担任执政官期间,无论在战争还是内政方面都无甚值得纪念之事,除了在弗雷盖莱—— ——该地曾属于赫尔尼奇人,后属于沃尔斯奇人——建立了一座殖民城,以及马尔库斯·弗拉维乌斯在母亲的葬礼上向民众分发了肉食。
§8.22.3erant, qui per speciem honorandae parentis meritam mercedem populo solutam interpretarentur, quod eum die dicta ab aedilibus crimine stupratae matris familiae absolvisset.
有些人认为,在尊崇母亲的名义下,他向民众支付了应得的报酬,因为在平民市政官就他凌辱已婚妇女的指控进行起诉时,民众宣判了他无罪。
§8.22.4data visceratio in praeteriti iudicii gratiam honoris etiam ei causa fuit.
为了感谢过去的判决而分发的肉食,也成了他的荣誉来源。
tribunatumque plebei proximis comitiis petentibus absens praefertur.
在随后的民会中,他虽不在场,却被优先选为护民官,超越了其他候选人。
Palaepolis fuit haud procul inde, §8.22.5ubi nunc Neapolis sita est; duabus urbibus populus idem habitabat.
帕莱波利斯离那里不远,即如今那不勒斯所在地;同一个民族居住在这两座城市中。
Cumis erant oriundi; §8.22.6Cumani Chalcide Euboica originem trahunt. classe, qua advecti ab domo fuerant, multum in ora maris eius, quod accolunt, potuere, primo in insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in continentem ausi sedes transferre.
他们源自库迈;凭借他们从家乡乘来的舰队,他们在所居住的沿海一带拥有强大的势力,最初他们登上埃纳里亚岛和皮特库赛岛,随后敢于将居所迁往大陆。
§8.22.7haec civitas cum suis viribus tum Samnitium infidae adversus Romanos societati freta, sive pestilentiae, quae Romanam urbem adorta nuntiabatur, fidens multa hostilia adversus Romanos agrum Campanum Falernumque incolentes fecit.
这个城邦既依靠自身的力量,又仰仗萨姆奈特人针对罗马人的不忠同盟,或者信赖传闻中袭击了罗马城的瘟疫,对居住在坎帕尼亚和法莱尔努斯土地上的罗马人采取了许多敌对行动。
§8.22.8igitur L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone iterum consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas missis, cum relatum esset a Graecis, gente lingua magis strenua quam factis, ferox responsum, ex auctoritate patrum populus Palaepolitanus bellum fieri iussit.
因此,在卢基乌斯·康奈利乌斯·伦图卢斯与第二次出任执政官的昆图斯·普布利利乌斯·菲洛任内,当神圣使臣被派往帕莱波利斯索取赔偿,却从希腊人(一个言语强于行动的民族)那里带回傲慢的答复后,民众根据元老院的权威下令对帕莱波利斯人宣战。
§8.22.9inter consules provinciis conparatis bello Graeci persequendi Publilio evenerunt; §8.22.10Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se moverent, oppositus. fama autem erat defectioni Campanorum inminentes adCapuam admoturos castra; ibi optumum visum Cornelio stativa habere.
执政官之间分配了行省后,在战争中讨伐希腊人的任务落到了普布利利乌斯身上;康奈利乌斯则率领另一支军队对峙萨姆奈特人,以防他们有任何举动;此外有传言称,他们正伺机阻碍坎帕尼亚人起义,准备将营地推进到卡普亚;因此在康奈利乌斯看来,在那里设立常驻营地是最好的选择。