§8.15.1C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto consulibus, cum omnia non opes magis Romanae quam beneficiis parta gratia bona pace obtineret, inter Sidicinos Auruncosque bellum ortum.
在盖乌斯·苏尔皮基乌斯·隆古斯与普布利乌斯·埃利乌斯·派图斯担任执政官期间,与其说是依靠罗马的武力,不如说是凭借恩惠所赢得的感激,良好的和平维持着一切,(在此之际)西迪基尼人与阿乌伦基人之间爆发了战争。
§8.15.2Aurunci a T. Manlio consule in deditionem accepti nihil deinde moverant; eo petendi auxilii ab Romanis causa iustior fuit.
阿乌伦基人自被执政官提图斯·曼里乌斯接受投降以来,此后未有任何异动;因此,他们向罗马人请求援助的理由更为正当。
§8.15.3sed priusquam consules ab urbe — iusserat enim senatus defendi Auruncos — §8.15.4exercitum educerent, fama adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque cum coniugibus ac liberis Suessam communisse, quae nunc Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis deletam.
但在执政官们率领军队出城之前——因为元老院曾下令保护阿乌伦基人—— 便有传闻报称,阿乌伦基人因恐惧而遗弃了自己的城镇,并与妻子儿女一同逃亡,加固了如今被称为阿乌伦卡的主城苏埃萨,而他们古老的城墙和都市已被西迪基尼人摧毁。
§8.15.5ob ea infensus consulibus senatus, quorum cunctatione proditi socii essent, dictatorem dici iussit.
为此,元老院对执政官们感到愤怒,认为由于他们的拖延而背叛了盟友,于是下令指派一名独裁官。
dictus C. Claudius Inregillensis magistrum equitum C. Claudium Hortatorem dixit.
被指派的盖乌斯·克劳狄乌斯·因雷吉伦西斯任命盖乌斯·克劳狄乌斯·霍尔塔托尔为骑兵长官。
religio inde iniecta de dictatore, §8.15.6et cum augures vitio creatum videri dixissent, dictator magisterque equitum se magistratu abdicarunt.
此后,关于独裁官产生了一重宗教上的顾虑,当祭司们表示其选出似乎带有瑕疵时,独裁官和骑兵长官便辞去了官职。
§8.15.7eo anno Minucia Vestalis suspecta primo propter mundiorem iusto cultum,
同年,维斯塔贞女米努基亚最初因过于华丽的打扮而受到怀疑,随后被一名奴隶告发者在祭司长们面前指控。
§8.15.8insimulata deinde apud pontifices ab indice servo, cum decreto eorum iussa esset sacris abstinere familiamque in potestate habere, facto iudicio viva sub terram ad portam Collinam extra viam stratam defossa Scelerato campo;
根据祭司们的决议,她被命令停止参与祭祀,并将自家的奴隶置于自己的控制之下;在进行审判之后,她在科林纳门附近、铺装道路之外的“不义之野”被活埋于地下。
credo ab incesto id ei loco nomen factum.
我相信,该地由于这一不贞行为而得名。
§8.15.9eodem anno Q. Publilius Philo praetor primus de plebe adversante Sulpicio consule, qui negabat rationem eius se habiturum, est factus senatu, cum in summis imperiis id non obtinuisset, minus in praetura tendente.
同年,在执政官苏尔皮基乌斯的反对下(他宣称自己不会考虑他的候选资格),昆图斯·普布利利乌斯·菲洛成为了第一位平民出身的法务官,因为元老院既然未能在最高权力中坚持住这一立场,那么在法务官职上也就没有那么坚持了。