§8.14.1principes senatus relationem consulis de summa rerum laudare, sed, cum aliorum causa alia esset, ita expediri posse consilium dicere, ut pro merito cuiusque statueretur, si de singulis nominatim referrent populis.
元老院的领袖们赞扬了执政官关于国家总局势的报告,但表示,由于各部族的情况各有不同,如果对各个部族指名道姓地进行呈报,便可以使计划得以顺利推进,从而根据各部族的功过做出裁决。
§8.14.2relatum igitur de singulis decretumque.
因此,元老院对每个部族进行了逐一呈报并做出了决议。
Lanuvinis civitas data sacraque sua reddita cum eo, ut aedes lucusque Sospitae Iunonis communis Lanuvinis municipibus cum populo Romano esset.
拉努维乌姆人被授予了公民权,其祭祀仪式也予以归还,但条件是:救济者朱诺的神殿和圣林应由拉努维乌姆自治市市民与罗马人民共同享有。
Aricini Nomentanique et Pedani eodem iure, §8.14.3quo Lanuvini,
阿里基亚人、诺门图姆人以及佩多姆人以相同的权利—— 即拉努维乌姆人所享有的权利—— 被接纳进入公民群体。
§8.14.4in civitatem accepti, Tusculanis servata civitas, quam habebant, crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores versum.
图斯库鲁姆人所拥有的公民权得以保留,而反叛的罪责则从整个共同体的欺诈转嫁到了少数首谋者身上。
§8.14.5in Veliternos, veteres cives Romanos, quod totiens rebellassent, graviter saevitum; et muri deiecti et senatus inde abductus iussique trans Tiberim habitare, §8.14.6ut eius, qui cis Tiberim deprehensus esset, usque ad mille assium clarigatio esset nec prius quam aere persoluto is, qui cepisset, extra vincula captum haberet.
对于 Velitrae 人(他们是古老的罗马市民),由于他们屡次反叛,因而受到了严厉的惩罚;不仅其城墙被拆除,其元老院也被从该地迁走,并被命令居住在台伯河彼岸,其规定为:若有人在台伯河此岸被捕获,将面临高达一千阿斯的赎金索赔,且在钱款付清之前,捕获者不得在锁链之外释放被捕者。
§8.14.7in agrum senatorum coloni missi, quibus adscriptis speciem antiquae frequentiae Velitrae receperunt.
在其元老院议员的土地上派遣了殖民者,随着这些殖民者的登记入籍,Velitrae 恢复了其昔日人烟稠密的景象。
§8.14.8et Antium nova colonia missa cum eo, ut Antiatibus permitteretur, si et ipsi adscribi coloni vellent; naves inde longae abactae interdictumque mari Antiati populo est et civitas data.
同时向安提乌姆派遣了一个新的殖民地,条件是:如果安提乌姆人自己也愿意登记为殖民者,亦可获得允许;其军船从该地被拖走,安提乌姆人被禁止出海,但被授予了公民权。
§8.14.9Tiburtes Praenestinique agro multati, neque ob recens tantum rebellionis commune cum aliis Latinis crimen, sed quod taedio imperii Romani cum Gallis, gente efferata, arma quondam consociassent.
ティブール人和普拉埃内斯特人被处以没收土地的处罚,这不仅是因为他们与其他拉丁人共同犯下的近期反叛罪行,还因为他们曾因厌恶罗马的统治,而在过去与凶悍的民族高卢人联兵。
ceteris Latinis populis conubia commerciaque §8.14.10et concilia inter se ademerunt.
其他拉丁部族相互之间的通婚、通商和集会的权利被剥夺了。
Campanis, equitum honoris causa, quia cum Latinis rebellare noluissent, Fundanisque et Formianis, quod per fines eorum tuta pacataque semper fuisset via, civitas sine suffragio data.
卡普亚人(出于对骑士的表彰,因为他们不愿与拉丁人一同反叛)、以及丰迪人和福尔米亚人(因为经过他们领地的道路始终安全和平静)被授予了无投票权的公民权。
Cumanos Suessulanosque eiusdem iuris condicionisque, §8.14.11cuius Capuam, esse placuit.
库迈人和苏埃苏拉人也被决定享有相同的权利和条件,即与卡普亚相同的(权利和条件)。
§8.14.12naves Antiatium partim in navalia Romae subductae partim incensae, rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari placuit, Rostraque id templum appellatum.
安提乌姆人的船只一部分被拖入罗马的船坞,一部分被烧毁;元老院决定用这些船只的船首(rostra)来装饰在广场上筑起的讲坛,该圣所便被称为“罗斯特拉”(Rostra,即船首坛)。