Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §8.16.1-8.16.14

攻克卡莱斯与建立殖民地

第 414 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在与阿乌索内斯人的战争中,执政官科尔武斯围攻卡莱斯,并在一内应罗马俘虏的协助下攻克该城。随后,元老院决定在卡莱斯建立殖民地。

§8.16.1insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consulibus, Ausonum magis novo quam magno bello fuit insignis.
随后的这一年,在卢基乌斯·帕皮里乌斯·克拉苏与凯索·杜伊利乌斯担任执政官期间,因与阿乌索内斯人爆发了一场新奇而非重大的战争而引人瞩目。
§8.16.2ea gens Cales urbem incolebat; Sidicinis finitimis arma coniunxerat unoque proelio haud sane memorabili duorum populorum exercitus fusus propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior fuit.
这个民族居住在卡莱斯城;他们与邻近的西迪基尼人联合起兵,在一次完全不值得纪念的战役中,这两个民族的军队便被击溃,由于城市相近,他们既更容易逃跑,在逃跑过程中也更为安全。
§8.16.3nec tamen omissa eius belli cura patribus, quia totiens iam Sidicini aut ipsi moverant bellum aut moventibus auxilium tulerant aut causa armorum fuerant.
然而,元老院并未因此放弃对这场战争的关注,因为西迪基尼人已经多次要么自己发动战争,要么向发动战争者提供援助,要么成为武装冲突的起因。
§8.16.4itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum ea tempestate imperatorem M. Valerium Corvum consulem quartum facerent; §8.16.5collega additus Corvo M. Atilius Regulus; et ne forte casu erraretur, petitum ab consulibus, ut extra sortem Corvi ea provincia esset.
因此,他们竭尽全力,以便让当时最伟大的统帅马克鲁斯·瓦莱里乌斯·科尔武斯第四次担任执政官;马克鲁斯·阿蒂利乌斯·雷古鲁斯被增补为科尔武斯的同僚;为了防止偶然抽签出现差错,执政官们被请求免除抽签,直接将该行省划归科尔武斯。
exercitu victore a superioribus consulibus accepto, §8.16.6ad Cales, unde bellum ortum erat, profectus cum hostes ab superioris etiam certaminis memoria providos clamore atque impetu primo fudisset, moenia ipsa oppugnare est adgressus.
在从前任执政官手中接管了获胜的军队后,他前往战争爆发地卡莱斯,在通过呐喊和第一波冲锋便击溃了因对前次战斗记忆犹新而心存戒备的敌人后,他开始着手进攻城墙。
§8.16.7et militum quidem is erat ardor, ut iam inde cum scalis succedere ad muros vellent evasurosque contenderent; §8.16.8Corvus, quia id arduum factu erat, labore militum potius quam periculo peragere inceptum voluit.
战士们的斗志极其高昂,以至于他们甚至想立刻架起云梯逼近城墙,并坚称自己一定能攻上去;科尔武斯由于认为这难以办到,宁愿通过战士们的劳作而非危险来完成既定计划。
itaque aggerem et vineas egit turresque muro admovit, quarum usum forte oblata opportunitas praevertit.
因此,他筑起土堤,推行防御棚,并将攻城塔移近城墙,但一次偶然出现的良机却使这些器械的使用成了多余。
§8.16.9namque M. Fabius, captiuus Romanus, cum per neglegentiam custodum festo die vinculis ruptis per murum inter opera Romanorum, religata ad pinnam muri reste suspensus, §8.16.10manibus se demisisset, perpulit imperatorein, ut vino epulisque sopitos hostes adgrederetur.
原来,一名罗马俘虏马克鲁斯·法比乌斯,在节日里趁着守卫疏忽挣脱了锁链,他把绳子系在城墙的垛口上,将身体悬挂在空中,顺着城墙下到罗马人的工事之间,当他用双手将自己放下来后,便劝服统帅去袭击那些因美酒和宴会而昏昏睡去的敌人。
nec maiore certamine capti cum urbe Ausones sunt, quam acie fusi erant.
阿乌索内斯人及其城市被攻占时的战斗,并不比他们在野战中被击溃时更为激烈。
praeda capta ingens est praesidioque inposito Calibus reductae Romam legiones.
虏获的战利品极其丰富,在卡莱斯部署了驻军后,军团被撤回罗马。
consul ex senatus consulto triumphavit et, §8.16.11ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules adversus Sidicinos ducere exercitum.
执政官根据元老院的决议举行了凯旋式,并且,为了不让阿蒂利乌斯无缘这份荣耀,两位执政官都奉命率领军队去对付西迪基尼人。
§8.16.12dictatorem ante ex senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt L. Aemilium Mamercinum; is magistrum equitum Q. Publilium Philonem dixit.
在此之前,根据元老院的决议,他们为了主持选举而指定卢基乌斯·埃米利乌斯·马梅尔基努斯为独裁官;后者任命昆图斯·普布利利乌斯·菲洛为骑兵长官。
dictatore comitia habente consules creati sunt T. Veturius Sp. Postumius.
在独裁官主持选举期间,提图斯·韦图里乌斯与斯普里乌斯·波斯图米乌斯当选为执政官。
ei, §8.16.13etsi belli pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio praevenirent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales rettulerunt; §8.16.14factoque senatus consulto, ut duo milia quingenti homines eo scriberentur, triumviros coloniae deducendae agroque dividundo creaverunt K. Duillium, T. Quinctium, M. Fabium.
他们,虽然与西迪基尼人的战争还有一部分尚未结束,但为了用恩惠来预先满足平民的期盼,他们向元老院提交了在卡莱斯建立殖民地的提案;元老院决议通过后,决定在此地登记两千五百人,他们便任命凯索·杜伊利乌斯、提图斯·昆克蒂乌斯和马克鲁斯·法比乌斯为建立殖民地和分配土地的三人委员会。

词汇与语法注释

  1. 8.16.1Ausonum magis novo quam magno bello — Ausonum(阿乌索内斯人的)是修饰 bello 的宾格性属格(客体属格)。bello 是表示原因的夺格,修饰形容词 insignis。
  2. 8.16.5ne forte casu erraretur — erraretur 是不及物动词 erro 的虚拟式未完成时被动语态第三人称单数,作无人称使用(意为“免得犯错”或“免得产生失误”)。它由引导否定目的从句的连词 ne 所接。
  3. 8.16.9M. Fabius ... cum ... demisisset — 跨越第9节和第10节的 cum 从句结构复杂,主语 M. Fabius 置于句首,随后夹杂了多个夺格绝对(vinculis ruptis、religata ... reste)和分词(suspensus)。由 cum 引导的动词是第10节的 demisisset,而整个句子的主动词是第10节的 perpulit(说服)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §8.16.1-8.16.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:8.16.1-8.16.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。