Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §8.11.1-8.11.16

拉丁同盟的彻底败亡与平民分地

第 409 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

李维在强调记载古代宗教传统的重要性后,描述了拉丁战争的最后阶段。被努米西乌斯重新召集的拉丁军队被托尔夸图斯击败,战后罗马没收并向平民分配了拉丁人和坎帕尼亚人的土地。

§8.11.1haec, etsi omnis divini humanique moris memoria abolevit nova peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud ab re duxi verbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt, referre.
尽管由于人们更偏爱所有新奇和外来的事物而非古老和祖先的事物,导致神俗和人俗的所有记忆都已消逝,但我认为,即使是用它们被流传和宣读时的原话来记载这些事情,也并非多余。
§8.11.2Romanis post proelium demum factum Samnites venisse subsidio, expectato eventu pugnae, apud quosdam auctores invenio.
我在某些历史学家的著作中发现,萨姆奈特人等待着战斗的结果,直到战斗结束后才来援助罗马人。
§8.11.3Latinis quoque ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt tempus, victis demum ferri coeptum; §8.11.4et, cum iam portis prima signa et pars agminis esset egressa, nuntio adlato de clade Latinorum cum conversis signis retro in urbem rediretur, praetorem eorum nomine Milionium dixisse ferunt pro paulula via magnam mercedem esse Romanis solvendam.
对拉丁人而言,来自拉维尼乌姆的援助也是在他们因商议而浪费时间期间,直到他们已经被击败之后才开始送达;而且,当第一批军旗和行军队列的一部分已经走出城门时,由于传来了拉丁人惨败的消息,当他们调转军旗往回退入城中时,据说他们的裁判官,名为米利奥尼乌斯的人曾说,为了这极短的路程,必须给罗马人支付巨大的代价。
§8.11.5qui Latinorum pugnae superfuerant multis itineribus dissipati cum se in unum conglobassent, Vescia urbs eis receptaculum fuit.
在拉丁人中从战斗中幸存下来的人,在分散于多条道路后,当他们重新聚集在一起时,韦斯基亚城成了他们的避难所。
§8.11.6ibi in conciliis Numisius, imperator eorum, ad renovandum bellum principes excitabat adfirmando communem vere Martem belli utramque aciem pari caede prostravisse victoriaeque nomen tantum penes Romanos esse, ceteram pro victis fortunam et illos gerere; §8.11.7funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum consulis devoti caede; trucidatum exercitum omnem, caesos hastatos principesque, stragem et ante signa et post signa factam, triarios postremo rem restituisse; §8.11.8Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supplemento vel Latium propius esse vel Volscos quam Romam; §8.11.9itaque, si videatur eis, se, ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium expectantes necopinato adventu perculsurum.
在那里,他们的将领努米西乌斯在集会上通过声称战争的主宰神对双方确实是公平的、并以同等的杀戮击倒了双方军队,且胜利的虚名仅属于罗马人、而他们在其余的命运中也同样承受着如败者般的境遇,来煽动首领们重新开始战争;两位执政官的总部都充满了厄运,一个是因为处死了儿子,另一个是因为被奉献的执政官的战死;整支军队都被屠杀,哈斯塔蒂和普林基佩斯都被斩杀,在军旗的前后都发生了惨烈的屠杀,最终是特里阿里挽救了局面;尽管拉丁人的兵力也同样严重受损,但对于补充兵源而言,拉丁地区或沃尔斯奇人都比罗马更近;因此,如果他们同意,他将在迅速从拉丁和沃尔斯奇部族中征召青年之后,率领一支充满敌意的军队返回卡普阿,并以出其不意的到来,打击那些当时最没有料到会发生战斗的罗马人。
§8.11.10fallacibus litteris circa Latium nomenque Volscum missis, quia, qui non interfuerant pugnae, ad credendum temere faciliores erant, tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus convenit.
由于向拉丁和沃尔斯奇部族各地发送了欺骗性的信件,且那些未曾参与战斗的人更容易轻易相信,于是一支临时拼凑的军队迅速从各处征召并聚集起来。
§8.11.11huic agmini Torquatus consul ad Trifanum — inter Sinuessam Minturnasque is locus est — occurrit.
执政官托尔夸图斯在特里法努姆——该地位于西努埃萨和明图尔奈之间——迎击了这支军队。
priusquam castris locus caperetur, sarcinis utrimque in acervum coniectis pugnatum debellatumque est;
在选定营地位置之前,双方将行囊堆积成一堆,随即展开战斗并结束了战争。
§8.11.12adeo enim accisae res sunt, ut consuli victorem exercitum ad depopulandos agros eorum ducenti dederent se omnes Latini deditionemque eam Campani sequerentur.
因为他们的处境是如此崩溃,以至于当执政官率领胜利的军队去蹂躏他们的田野时,所有的拉丁人都向他投降,而坎帕尼亚人也随之投降。
Latium Capuaque agro multati.
拉丁地区和卡普阿被罚没了土地。
§8.11.13Latinus ager, Privernati addito agro, et Falernus, qui populi Campani fuerat, usque ad Vulturnum flumen plebi Romanae dividitur.
拉廷土地(加上了普里韦尔努姆的土地)以及曾属于坎帕尼亚人民的法勒努斯土地,直到沃尔图努斯河为止,都被分配给罗马平民。
§8.11.14bina in Latino iugera, ita ut dodrante ex Privernati conplerent, data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis.
在拉丁土地上,每人分得两尤格,其方式是用普里韦尔努姆的土地补足四分之三;在法勒努斯土地上,每人分得三尤格,并因路途遥远而额外增加了四分之一。
§8.11.15extra poenam fuere Latinorum Laurentes Campanorumque equites, quia non desciverant.
拉丁人中的劳伦特斯人和坎帕尼亚人的骑士免受处罚,因为他们没有叛变。
cum Laurentibus renovari foedus iussum, renovaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum.
他们被命令与劳伦特斯人续签盟约,并且此后每年在拉丁节十天后予以续签。
§8.11.16equitibus Campanis civitas Romana data, monumentoque ut esset, aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt.
坎帕尼亚骑士被授予了罗马公民权,并且为了作为纪念,他们在罗马的卡斯托尔神庙里固定了一块铜板。
vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis — fuere autem mille et sescenti — nummos quadringenos quinquagenos.
坎帕尼亚人民也被命令向他们每人每年支付四百五十个钱币的税金——而他们共有一千六百人。

词汇与语法注释

  1. 8.11.1haec ... referre ... haud ab re duxi — 主句的骨架是 `haec ... referre haud ab re duxi`(我认为记载这些事情并非无用),中间表达插入了由连词 `etsi`(尽管)引导的让步从句。`referre` 是作 `duxi` 宾语的不定式。
  2. 8.11.3victis demum ferri coeptum — 被动不定式 `ferri`(被送达)与无人称被动式 `coeptum [est]`(开始)连用,使得表示开始的动词也变为被动形式。逻辑上的接受者是与格分词 `victis`(给[已经被]击败的人)。
  3. 8.11.6communem vere Martem belli — “战争的马尔斯确实是公平(共同)的”这一表达基于拉丁语的成语 `communis Mars`,意指战争的命运对双方而言都是同等且不可预测的。
  4. 8.11.14dodrante ex Privernati conplerent — `dodrans` 意为十二分之九(四分之三)。虚拟式未完成过去时 `conplerent`(使它们补足)的主语是被分配的“土地(`iugera`)”;语境表明,他们通过在拉廷土地的基础上加上普里韦尔努姆土地的四分之三尤格,从而使每人分得的土地达到两尤格。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §8.11.1-8.11.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:8.11.1-8.11.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。