§7.9.1insequenti anno cum C. Sulpicius et C. Licinius Calvus consules in Hernicos exercitum duxissent neque inventis in agro hostibus Ferentinum urbem eorum vi cepissent, revertentibus inde eis Tiburtes portas clausere.
第二年,当执政官盖乌斯·苏尔皮基乌斯和盖乌斯·利基尼乌斯·卡尔武斯率军讨伐赫尔尼基人,在原野上未发现敌人而武力攻占了他们的城市费伦蒂努姆时,从那里返回的他们被蒂布尔人关闭城门拒之门外。
§7.9.2ea ultima fuit causa, cum multae ante querimoniae ultro citroque iactatae essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti populo indiceretur.
尽管此前双方已有很多抱怨互相交锋,但这成了通过祭司在索赔之后向蒂布尔人宣战的最终原因。
§7.9.3dictatorem T. Quinctium Poenum eo anno fuisse satis constat et magistrum equitum Ser. Cornelium Maluginensem.
众所周知,那年的独裁官是提图斯·昆克蒂乌斯·波埃努斯,骑兵长官是塞尔维乌斯·科尔内利乌斯·马卢吉嫩西斯。
§7.9.4Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante, ut continuaret consulatum, obviam eundum pravae cupiditati fuerit.
利基尼乌斯·马科尔写道,(独裁官)是为了主持选举而由执政官利基尼乌斯指名的,因为他的同僚急于将选举置于战争之上以期连任执政官,所以必须迎头痛击这种不当的野心。
§7.9.5quaesita ea propriae familiae laus leviorem auctorem Licinium facit.
这种为自己家族邀功的做法使得利基尼乌斯成了一个不太可靠的史料来源。
cum mentionem eius rei in vetustioribus annalibus nullam inveniam, magis ut belli Gallici causa dictatorem creatum arbitrer inclinat animus.
由于我在更古老的编年史中找不到关于此事的任何记载,我的心更倾向于认为,独裁官是由于高卢战争的缘故而被任命的。
§7.9.6eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem Anienis castra habuere.
确实在那一年,高卢人在阿尼奥河桥对面的萨拉里亚大道第三英里石标处安营扎寨。
dictator cum tumultus Gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit ingentique exercitu ab urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra posuit.
独裁官因高卢骚乱宣布休市后,让所有青年人宣誓服役,并率领大军从城里出发,在阿尼奥河的近岸安营扎寨。
§7.9.7pons in medio erat neutris eum rumpentibus, ne timoris indicium esset.
桥在中间,双方都没有拆毁它,以免显露出恐惧的迹象。
proelia de occupando ponte crebra erant, nec, qui poterentur, incertis viribus satis discerni poterat.
争夺桥梁的战斗十分频繁,由于双方力量不相上下,很难看清谁能占领它。
§7.9.8tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit et, quantum maxima voce potuit, “quem nunc” inquit “Roma virum fortissimum habet, procedat, agedum, ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat, utra gens bello sit melior.
这时,一个身材异常高大的高卢人走到空无一人的桥上,尽其最大声音喊道:“罗马现在拥有的最勇敢的人,出来,来吧,进行决斗,让我们两个人的结果展示哪一个民族在战争中更优越。
”
”