Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §7.5.1-7.5.9

提图斯·马尼里乌斯逼退起诉与获选

第 361 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

提图斯·马尼里乌斯对父亲受到的指控感到愤慨,持刀胁迫护民官蓬波尼乌斯撤回起诉。这一孝行赢得了平民的赞赏,他随后被选为军事护民官。

§7.5.1omnium potius his criminationibus quam ipsius iuvenis inritatus est animus; quin contra, se quoque parenti causam invidiae atque criminum esse aegre passus, §7.5.2ut omnes di hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi, sed, quamquam non civilis exempli, tamen pietate laudabile.
这些指控激怒了所有其他人,而非那青年自己的心;相反,他因为自己也是父亲招致怨恨和指控的原因而感到痛苦,为了让所有的神和人知道,他宁愿让父亲得到援助,也不愿向父亲的敌人低头,他做出了一个决定——虽然这源于粗野和乡下人的心智,且不符合公民的规范,但其孝心仍值得赞扬。
§7.5.3inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit: ianitori opus esse sibi domino eius convento extemplo ait:
在无人知晓的情况下,他身佩短刀,清晨进城,从城门径直奔向护民官马尔库斯·蓬波尼乌斯的住宅,随即对门卫说,他需要立刻面见他的主人。
§7.5.4nuntiaret T. Manlium L. f. esse.
让他通报说,卢基乌斯之子提图斯·马尼里乌斯到了。
mox introductus — etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid novi aut consilii ad rem agendam deferre — salute accepta redditaque esse ait, quae cum eo agere arbitris remotis velit.
不久后他被引见进去——因为护民官希望这位对父亲满腔怒火的青年,要么是来提供什么新的罪证,要么是来提供进行诉讼的什么建议——在相互问候之后,提图斯说有些事情他希望屏退左右与护民官单独谈谈。
§7.5.5procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret, se patris eius accusandi causa concilium plebis numquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.
待所有人被命令离去后,他拔出短刀,站在床头,用刀尖指着护民官威胁说,除非护民官按照他自己拟定的誓言宣誓:自己绝不再为了指控其父亲而召开平民大会,否则他将立刻把护民官刺穿。
§7.5.6pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praevalidum iuvenem et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est verba.
惊恐万状的护民官看到刀刃在眼前闪烁,自己孤身一人且毫无防备,而对方是个极其强壮的青年,并且(同样令人畏惧的是)由于对自己力量的自信而显得粗野狂暴,于是按照被强迫的要求宣了誓。
§7.5.7et prae se deinde tulit ea vi subactum se incepto destitisse.
随后他公开承认,自己是因为屈服于暴力才放弃了原先的企图。
nec perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum; eoque id laudabilius erat, quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset.
平民虽然更希望能够获得对这样一个残忍傲慢的被告进行投票表决的机会,但对于儿子为了父亲做出如此大胆的举动,也并没有感到那么不快;而且,父亲那般严酷的对待竟丝毫没有使他的心偏离孝道,这使得他的行为更加值得赞赏。
itaque non patri modo remissa causae dictio est, §7.5.8sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit, §7.5.9et, cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri — nam antea, sicut nunc, quos Rufulos vocant, imperatores ipsi faciebant —, secundum in sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis, ut qui rure et procul coetu hominum iuventam egisset.
因此,不仅免除了对父亲的审判,而且这件事也给这位青年自己带来了荣誉,并且,在这一年首次决定通过投票选举军团的军事护民官时(因为在此之前,正如现在一样,被称为“鲁弗鲁斯” 的护民官是由将军们自己任命的),他在六个席位中获得了第二高的票数,尽管他既无在内政也无在军事上赢得好感的功绩,因为他是在乡间、远离人群交往度过了青春时代。

词汇与语法注释

  1. 7.5.3opus esse sibi domino eius convento — 无人称表达 `opus est`(需要)与表示需要主体的与格(`sibi`)以及表示被需要之物的夺格(`domino convento`,字面意思为“在与主人会面后”)结合的句式。这种使用“名词夺格 + 完成时被动分词”来表示某种行动的必要性,是李维及古典拉丁语中常见的语法特征。
  2. 7.5.5nisi in quae ipse concepisset verba iuraret — 虚拟式过去完成时 `concepisset` 表示从过去视角来看的虚拟将来完成时。短语 `conceptis verbis iurare` 是一个法律或宗教习语,意为“按照既定的誓词宣誓”。带夺格的不定式从句 `se... numquam habiturum [esse]` 表达了誓言的具体内容,并隶属于 `iuraret`。
  3. 7.5.7nec perinde ut... ita aegre habuit — 表示不等比较的关联结构(“不像……那样……/不至于像……程度”)。平民对于儿子为了父亲做出如此大胆举动的反感程度(`ita aegre habuit`),不及(`perinde ut`)他们原先更希望获得对这样一个残忍傲慢的被告进行表决的机会的程度。这突出了他们对儿子孝心的钦佩战胜了惩罚其父亲的渴望。
  4. 7.5.9ut qui rure et procul coetu hominum iuventam egisset — 结构 `ut qui` 加上虚拟式(此处为 `egisset`)引导一个表示原因的关系从句(“因为他是一个……的人”)。它解释了前文提到的、他没有任何在内政和军事上赢得好感的功绩的原因——即因为他在乡间远离人群度过了青春岁月。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §7.5.1-7.5.9. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:7.5.1-7.5.9

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。