§7.5.1omnium potius his criminationibus quam ipsius iuvenis inritatus est animus;
この告発によって、若者自身の心よりもむしろ、他のすべての人々の心が怒りにかき立てられた。
quin contra, se quoque parenti causam invidiae atque criminum esse aegre passus, §7.5.2ut omnes di hominesque scirent se parenti opem latam quam inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis animi, sed, quamquam non civilis exempli, tamen pietate laudabile.
いやそれどころか、若者は自分自身もまた父に対する憎悪と告訴の原因になっていることを苦痛に思い、すべての神々と人間が、自分は父の敵に手を貸すことよりも、父に援助がもたらされることを望んでいるのだと知るようにと、粗野で田舎者らしい心ではあったが、市民の模範とはならないまでも、その孝心において称賛されるべき決意を固めた。
§7.5.3inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit: ianitori opus esse sibi domino eius convento extemplo ait:
誰も知らないうちに、彼は短刀を身に帯びて、朝早く市内に向かい、城門からまっすぐ護民官マルクス・ポンポニウスの邸宅へと急いだ。 そして門番に、自分は主(護民官)に今すぐ会う必要があると告げた。
§7.5.4nuntiaret T. Manlium L. f. esse.
ルキウスの息子ティトゥス・マンリウスが来たと伝えるようにと。
mox introductus — etenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid novi aut consilii ad rem agendam deferre — salute accepta redditaque esse ait, quae cum eo agere arbitris remotis velit.
まもなく通されると(というのも、父親に対する怒りに燃える若者が、何か新しい罪状か、あるいは裁判を進めるための何らかの策をもたらしてくれるという期待があったからである)、挨拶を交わした後に、証人たちを遠ざけた上で彼と話したいことがあると言った。
§7.5.5procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba iuraret, se patris eius accusandi causa concilium plebis numquam habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.
その場から全員が立ち去るように命じられると、彼は短刀を抜き、ベッドの上に立ちふさがって刃先を向け、自分が口にする通りの言葉、すなわち、自分(護民官)は彼の父親を告発するために平民会を決して開催しない、という誓いを立てなければ、即座に彼(護民官)を刺し殺すと脅した。
§7.5.6pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum inermem, illum praevalidum iuvenem et, quod haud minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret, adiurat in quae adactus est verba.
怯えた護民官は、目の前で刃物が光り、自分は武器を持たず一人きりであり、相手はきわめて頑健な若者で、しかも(それに劣らず恐ろしいことに)自らの力に野蛮な自信をみなぎらせているのを見て、迫られた通りの言葉で誓いを立てた。
§7.5.7et prae se deinde tulit ea vi subactum se incepto destitisse.
そしてその後、彼は暴力に屈して企てを断念したのだと公言した。
nec perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium id pro parente ausum;
平民は、あの残酷で傲慢な被告人に対して投票する機会が自分たちに与えられることを望んでいたほどには、息子が父親のためにそのような大胆な行動に出たことを不快には思わなかった。
eoque id laudabilius erat, quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset.
そして、父親のあれほどの過酷さも、若者の心を孝心からいささかもそらさなかったという点において、その行いはなおさら称賛に値するものであった。
itaque non patri modo remissa causae dictio est, §7.5.8sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit,
こうして、父親に対する裁判手続きが免除されただけでなく、若者自身にとっても、この出来事は名誉をもたらすこととなった。
§7.5.9et, cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones suffragio fieri — nam antea, sicut nunc, quos Rufulos vocant, imperatores ipsi faciebant —, secundum in sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis, ut qui rure et procul coetu hominum iuventam egisset.
そして、その年に初めて、軍団の軍事護民官を投票によって選出することが決定された際(というのも、以前は、現在「ルフルス」と呼ばれる者たちのように、将軍たち自身が任命していたからである)、彼は田舎で、かつ人々の交わりから遠ざかって青春時代を過ごした者として、人々の好意を得るための国内や軍隊でのいかなる功績もなかったにもかかわらず、6つの枠の中で2番目の得票順位を占めたのである。