§7.4.1neque eo minus principio insequentis annis Q. Servilio Ahala L. Genucio consulibus dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis.
尽管如此,在来年之初,即昆克图斯·塞维里乌斯·阿哈拉与卢基乌斯·杰努基乌斯担任执政官之年,平民护民官马尔库斯·蓬波尼乌斯对马尼利乌斯提起了诉讼。
§7.4.2acerbitas in dilectu, non damno modo civium sed etiam laceratione corporum cumulata, §7.4.3partim virgis caesis, qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat, et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox cognomenque Imperiosi, grave liberae civitati, ab ostentatione saevitiae adscitum, quam non magis in alienis quam in proximis ac sanguine ipse suo exerceret.
他在征兵中的严酷,不仅累积了公民的财产损失,还加上了对肉体的摧残,那些未对点名做出回应的人,部分被鞭笞,部分被套上锁链,因而深怨。 而最令人嫌恶的,是他那残忍的本性本身,以及对自由国家而言沉重不堪的“因佩里奥苏斯”之绰号——这是因夸耀残虐而得来的,而他不仅对陌生人,甚至对最亲近的人以及他自己的骨肉也同样施加这种残虐。
criminique ei tribunus inter cetera dabat, §7.4.4quod filium iuvenem, nullius probri conpertum, extorrem urbe domo penatibus, foro luce congressu aequalium prohibitum, in opus servile, §7.4.5prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco natus dictatorius iuvenis cotidiana miseria disceret vere imperioso patre se natum esse.
护民官在其他指控中,将以下一事作为他的罪状:即:他将自己并无任何过错的年轻儿子放逐,使他远离城市、家庭和家神,禁止他涉足广场、见天日以及与同辈交往,并强迫他从事奴隶般的劳动,几乎将其置于监狱和奴隶工场之中;在那里,这位出身高贵、独裁官之子的青年,在每日的悲惨痛苦中,切身学到自己确实是生于一个“专横的”父亲。
at quam ob noxam? quia infacundior sit et lingua inpromptus.
然而,这是因为什么过错呢? 因为他言辞笨拙,不善辞令。
§7.4.6quod naturae damnum utrum nutriendum patri, si quidquam in eo humani esset, an castigandum ac vexatione insigne faciendum fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fovere, si quid ex progenie sua parum prosperum sit;
这种天生的缺陷,如果父亲心中还有半点人性,本应予以抚育,还是本应予以惩罚并以折磨来使其昭彰? 即使是哑口无言的野兽,如果其后代有什么不健全之处,也不会减少对其抚育和爱护;然而,天哪!
§7.4.7at hercule L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem ingenii insuper premere et, si quid in eo exiguum naturalis vigoris sit, id extinguere vita agresti et rustico cultu inter pecudes habendo.
卢基乌斯·马尼利乌斯却让儿子的不幸雪上加霜,更加压制他那天生的迟钝,并且,即使他体内还有微弱的自然活力,也被其粗野的生活和在牲畜群中度过的乡村式教养方式所熄灭。