§7.3.1nec tamen ludorum primum initium procurandis religionibus datum aut religione animos aut corpora morbis levavit; §7.3.2quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso inrigatus inpedisset, id vero, velut aversis iam dis aspernantibusque placamina irae, terrorem ingentem fecit.
然而,为了履行宗教义务而首次创设的舞台剧,既未能使人们的心灵摆脱迷信的恐惧,也未能使他们的身体免受疾病的折磨;不仅如此,当碰巧在演出进行到一半时,因台伯河泛滥而淹没的竞技场阻碍了表演,这确实引起了巨大的恐慌,仿佛神灵已经转过脸去,鄙视这些平息天谴的努力。
§7.3.3itaque Cn. Genucio L. Aemilio Mamercino iterum consulibus, cum piaculorum magis conquisitio animos quam corpora morbi adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur, pestilentiam quondam clavo ab dictatore fixo sedatam.
因此,在格奈乌斯·杰努基乌斯和第二次担任执政官的卢基乌斯·埃米利乌斯·马梅尔基努斯任内,当寻求赎罪方法对人们心灵的折磨,甚至超过了疾病对肉体的摧残时,据说长者们的记忆中回想起,曾经有一次瘟疫是通过独裁官钉下钉子而得以平息的。
§7.3.4ea religione adductus senatus dictatorem clavi figendi causa dici iussit.
受此宗教恐惧的驱使,元老院下令指派一名独裁官来执行钉钉子的仪式。
dictus L. Manlius Imperiosus L. Pinarium magistrum equitum dixit.
被指派的卢基乌斯·马尼利乌斯·帝国里奥苏斯任命卢基乌斯·皮纳里乌斯为骑兵长官。
§7.3.5lex vetusta est, priscis litteris verbisque scripta, ut, qui praetor maximus sit, idibus Septembribus clavum pangat; fixa fuit dextro lateri aedis Iovis optimi maximi, ex qua parte Minervae templum est.
有一条以古老文字和词汇写成的古老法律,规定:凡担任最高民政官者,应在九月的美都斯(十三日)钉下一枚钉子;它被固定在朱庇特·奥普蒂穆斯·马克西穆斯神殿的右侧,即靠近密涅瓦神殿的那一侧。
§7.3.6eum clavum, quia rarae per ea tempora litterae erant, notam numeri annorum fuisse ferunt eoque Minervae templo dicatam legem, quia numerus Minervae inuentum sit.
据说,因为那个时代文字罕见,这枚钉子是年数的标记,也正因如此,这条法律被奉献在密涅瓦神殿中,因为数目是密涅瓦的发明。
§7.3.7Volsiniis quoque clavos indices numeri annorum fixos in templo Nortiae, Etruscae deae, conparere diligens talium monumentorum auctor Cincius adfirmat.
对这类纪念物进行过热心考证的作家辛基乌斯证实,在沃尔西尼伊,作为年数标记的钉子也被钉在埃特鲁里亚女神诺尔蒂亚的神殿中,至今清晰可见。
§7.3.8Horatius consul ea lege templum Iovis optimi maximi dedicavit anno post reges exactos; a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, sollemne clavi figendi translatum est.
执政官霍拉蒂乌斯在驱逐国王们之后的次年,依照该法律奉献了朱庇特·奥普蒂穆斯·马克西穆斯神殿;此后,因为独裁官拥有更大的权力(インペリウム),钉钉子的庄严仪式由执政官转交给了独裁官。
intermisso deinde more digna etiam per se visa res, propter quam dictator crearetur.
后来,这一惯例虽曾中断,但这件事情本身也被认为足够重大,值得为此专门任命一位独裁官。
§7.3.9qua de causa creatus L. Manlius, perinde ac rei gerendae ac non solvendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum adfectans dilectu acerbo iuventutem agitavit; tandemque omnibus in eum tribunis plebis coortis, seu vi seu verecundia victus, dictatura abiit
为此目的被任命的卢基乌斯·马尼利乌斯,就好像他是为了进行战争(管理国务)而不是为了履行宗教义务而被任命一样,企图发动对赫尔尼基人的战争,并通过残酷的征兵折磨青年人;最终,在所有平民护民官一致对他发起反抗后,他或因被迫或因羞愧而屈服,辞去了独裁官之职。